Page images
PDF
EPUB

domo non sunt solum aurea vasa, et argentea, sed lignea et fictilia". Propter quod non est omnium theolo giam assequi.

VERS. 16-18. Inter hæc hircum qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses exustum reperit. Iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant ait. Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, qua Sancta sanctorum dicitur, et data est vobis, ut portetis iniquitatem multitudinis, et oretis pro ea in conspectu Domini præsertim cum de sanguine illius non sit illarum intra Sancta, et comedere eam debueratis in sanctuario, sicul præceptum est mihi.

▲ hostia 95. Dominus autem dicit: Omne peccatum dimittitur hominibus, blasphemia autem contra Spiritum non relinquitur 96. Hoc Petrus ipso opere ostendit; quia enim Ananias et Sapphira Spiritui sancto mentiti sunt, ait ad eos: Quare cæcavit Satanas cor vestrum mentiri Spiritui sancto? Non estis mentiti hominibus, sed Deo "". Tempus enim pœnitentiæ eis non dedit, sciens quia cor cæcatum in transgressione, et blasphemia spiritus habentes, pœnitere non paterentur. Mox enim eos pœnali condemnavit morte. Ea ergo quæ sequuntur, magis astruere, et explanare ea quæ nunc dicta sunt, possunt.

Quia omne peccatum per pœnitentiam deletur, et quia hi qui prædictum peccatum alterius doctrinæ, et blasphemia commiserunt, salvati non sunt, cau- B sam legislator hujus, quæ eis sine misericordia venit, mortis exponit. Hinc introducit Moyses hircum pro peccato, pœnitentiæ videlicet oblationem : quia quærens exquisivit, sicut LXX edunt, quod est, valde quæsivit. Iratusque ait his qui relicti erant filiis Aaron, quod non comederint hoc quod pro peccato erat in loco sancto, id est pro eo quod ponitentiam, in Ecclesiam commissi peccati peragi ut sacerdotes, non fecerint : ipsis enim comedere quæ pro peccato sunt, et orare orationem, quæ est pro pœnitentia congregationis, et acquirere præceptum est. Quare? Quia Christus eos in proprium locum ecclesiis constituit. Ipse autem suæ oblationis sanguinem, quæ pro nostro sanguine oblata est in Sanctum, intus videlicet in cœlestem habitationem, C in conspectu Patris sui obtulit. Et in loco sancto, dicimus autem ecclesiam comedi hoc sacrificium, ad remissionem, et propitiationem peccatorum præcepit. Propter quod ait Moyses :

Quemadmodum præceptum est mihi. Id est, quemadmodum præcepi et mandavi Christi enim gerere personam etiam Moysen diximus. Inquirit autem non ignorans, nam quomodo in præcedentibus causam addidit, cum dixisset enim hircum pro peccato quærens exquisivit Moyses, illico subdidit:

94

Et hic incensus erat: sive exustum reperit. Ostendens, ut quia alterius doctrinæ peccatum, blasphemia est in sanctum Spiritum, propter quod Stephanus doctores Judæorum, ut prævaricantes legem, et inobedientes, sed duræ cervicis, et duri cordis appellat, ut autem male interpretantibus legem, et prophetas dicebat: Vos semper sancto Spiritui restitistis necessarie eis ab intelligibili igne, videlicet spiritus, pro pœnitentia oblatio ablata est, et proplerea pro peccato hircus exustus dicitur. Quia scientes, et voluntarie peccantes, etsi se dicunt pœnitere non pœnitent pure, blasphemia enim cor eorum cæcatum est. Propter quod et Paulus dicebal : Voluntarie enim peccantibus nobis post susceptam cognitionem veritatis, jam non pro peccato relinquitur

VERS. 19, 20. Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato in holocausto coram Domino; mihi autem accidit quod vides. Quomodo potui comedere eam, aut quomodo placere Domino in cæremoniis mente lugubri? Quod cum audisset Moyses, récepit satisfactionem.▸

Hlodie, quod tempus oporteat intelligi, aperte nobis Paulus tradidit Cum dixisset enim David : Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vesira, sicut in exacerbatione98. Et interpretans ipse, quia de præsenti quidem tempore usurpative, pro prie vero de tempore quod post adventum Domini est, oportebat intelligi quod dictum est: vide quid subdidit. Quoniam ergo superest quosdam introire in eam, et hi quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem, iterum terminat diem quamdam, hodie in David dicendo, post tantum temporis, sicut supra dictum est, dicens: Ilodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra. Si enim eis Jesus requiem præstitisset, nunquam de alio loqueretur. Post hanc diem ergo his quæ prædicta sunt ostenditur, quia aperte tempus post adventum Salvatoris significat, in quo intelligibilis Sabbati hominibus requies prædicata est. Hoc ergo Aaron ex persona dicere Ecclesiæ, ut figuram gerens non solum Christi, sed et Ecclesiæ videtur, ut quia hodie obtulerunt quæ pro peccato suo sunt, et holocausta sua, id est, quia post adventum Salvatoris deputati sunt ministrare, et offerre pro pœnitentia, et philosophicam vitam exponere, alia docentes reprehensi sunt, et talia in eis Ecclesiæ acciderunt, ut sacerdotum et magistrorum lugeret ex blasphemia accedentem mortem, recte D comedere hodie pro peccato non potuit, nec orationem adepta est pœnitentia, quia videlicet Domino Christo displicebat. Subdidit autem, hodie, ut ostenderet, quia si ante remissionem Salvatoris hoc peccassent, forsitan et ignosceretur, ut necdum perfecta effusa scientia, unde et Dominus ait: Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non habuissent nunc autem excusationem non habent de peccato suo 99, id est satisfactionem. Hæc ergo cum audisset intelligibilis Moyses, placuit ei, quia Ecclesiam invenit suam doctrinam custodientem. Quod et nos scientes, ab omni quidem alia doctrina, et blas96 Matth. XII, 31. 97 Act. v, 4. 99 Psal. XCIV, 8.

93 11 Tim. 11, 20. Act. vil, 51. 95 llebr. x, 26. » Joan. xv, 22.

phemia abstineamus. Glorificemus autem solum A Spiritus sancti, nunc et semper, et in sæcula sæcuviventem verum Deum, et nemen Patris, et Filii, et lorum. Amen.

LIBER TERTIUS.

PRÆFATIO.

Quemadmodum Deus non frustra creaturam varietate complevit, sed ut ex differentia conditionis nos disciplinam artificis, et quis sit conjiceremus. Nam qui cœlos intendunt, ex varietate astrorum maximum eorum artificem, atque conditorem intelligunt Deum. Sed et qui terram considerant, ex differenti positionis ejus habitu, id est ex animalium, virgultorumque et seminum, omnique ejus differentia eum cognoscunt. Sed et hi qui ad immensam aquarum diffusionem transferunt visus, ex spirituum per diversa proveniente motu, insularum quoque, cetorumque magnitudine, et distantia piscium, innumerabiliumque generum natione, Deum esse factorem hujus etiam visibilis sentiunt creaturæ: Sic etiam legem ornat omnibus præceptis, producens videlicet hominem, et nunc in sacrificiorum oblationibus, nunc autem in ciborum abstinentia, nunc etiam in curatione corporalium morborum aliquando autem et in quibusdam contractibus, quales esse debent hi qui semper volunt esse cum Deo, præcepit. Ergo jam ad ipsa legis verba veniamus.

CAPUT XI.

hoc quod immundum est, potest. Nunc autem, tanquam oblitus quam de eis protulerat sententiam, quædam quidem animalium munda, quædam dixit immunda. Ergo quædam erunt bona, quædam non bona. Sed non est ita, nam etsi ad modicum castiB gare Judzorum γαστριμαργίαν volebat, tamen vera legis consideratio manifesta est, et spiritualis præceptorum expositio. Qualesque oportet esse legi studium dantes, docenti intentionem legislator habet. Si enim non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, sicut panis nutrimentum est corporis, sic et lex Dei nutrimentum est anime, utpote rationalis rationali virtus et subsistentia. Et sicut in superioribus ex his quæ immolantur, figurat eos qui offerunt, per ovem significans simplicem, per vitulum mandatorum operatorem, per hædum vero pœnitentem, sic etiam nur.c significat per animalia, eos qui eis vescuntur; ait enim sic:

C

Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Dicite filiis Israel: Hæc sunt animatia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ. Communis est lex, mandatum hoc ad omnes pertinet. totiusque populi est justificatio. Loquí enim filiis Israel, omni videlicet populo, præcepit. Quid autem præcepit loqui?

Ilæc sunt animalia quæ comedere debetis, de cunctis animantibus terræ. Nequaquam autem diceret, de animantibus terræ, nisi intentionem haberet ab animalibus coelestibus distinguendi ibi enim leonis esse vultum, et vitali, et aquila, sicut et hominis, dum Ezechiel animalia Cherubin tradit, edocuit. Ergo in cœlestibus animalibus custodia aut alia circumspectione non egemus, ut cognoscamus

VERS. 1-8. Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: Dicite filiis Israel: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ. Omne quod habet divisam ungulam, et ruminat in pecoribus, comedetis: quidquid autem ruminat, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus, et cætera, non comedetis illud, inter immunda reputabitis. Chirogryllus, qui ruminat, ungulamque non dividit, immundus est. Lepus quoque, nam et ipse ruminat, sed ungulam non dividit et sus qui cum ungulam dividat, non ruminat : horum carnibus non D quæ sint munda. Omnia enim similiter munda et vescemini, nec cadavera contingetis quia immunda sunt vobis.

Hæc de quibus nunc sermo est, ad ipsa divina eloquia maximam videntur habere contrarietatem, qui enim Nor dixit: Omne quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : et quasi olera virentia tradidi vobis omnia 1: quomodo nunc quædam comedi de his, quæ prius concessa sunt, prohibuit ? Quomodo etiam, quando faciebat bestias terræ secundum genus suum, et pecora, et reptilia, dictum est: Et vidit Deus quod essent bona, et rursus: Viditque Deus cuncta quæ fecit, et erant valde bona1? Nullaesse bonum, maxime et valde,

tenus autem

[merged small][ocr errors]

sancta sunt, sicut sancto Deo, et eos qui in circuitu ejus sunt sanctificat astantia. Terræ vero animalia non omnia sunt munda, non propter naturam, sed propter nostrum excessum et quia per iniquitatem naturam depravavimus. Sed quemadmodum munditiam eorum cognoscamus, vel immunditiam, ex his quæ sequuntur intuendum est.

Omne quod habet divisam ungulam, et ruminal in pecoribus, comedetis. Animalibus maxima virtus in unguibus esse creditur, quæ etiam cognationem habent cum dentibus. Unguium siquidem est, ea discerpere quæ apta esui per dentes fiunt, quod utrumque nobis Daniel tradit, quando forte pro4. Ezech. 1, 1 seqq.

Gen. 1, 10 et alibi. ibid. 31. Matth. v,
3

ponens regnum, dicit: Aspiciebam in visione noctis, A et qui leporem comedunt, et qui chirogryllam : ru

:

et ecce bestia quarta terribilis, atque mirabilis, et
fortis nimis; dentes ferreos habebat magnos, comedens
atque comminuens, et reliqua pedibus suis concut-
cans. Septuaginta autem specialius dicunt: Un-
ques eis ærei. Quia ergo ita est, figurate demonstrat,
qui sint qui se ad meditationem devoverunt legis,
utrum mundi an immundi ruminare enim eos,
et dividere ungulam præcepit. Illa autem animalia
ungulam findunt, quæcunque unguem usque ad
ipsam inferiorem dividunt pellem. Ergo ille munda
animalia comedit, qui non solum meditatur legem,
sed et ruminat, id est reconfert, et eructat actione
atque operibus. Eructatio enim verborum Dei, et
ruminatio mandatorum est et exsecutio : propter
quod audi David dicentem Eructavit cor meum B
verbum bonum, dico ego opera mea reyi 7. Ad de-
nuntiationem eorum quæ consecutus est operum,
hanc eructationem bonorum, atque ruminationem
procul dubio intellexit. Non autem ruminare, sed et
dividere legis ungulam, et distinguere litteram ab
spiritu, et tradere quædam secundum historiam
solam, quædam secundum contemplationem, quæ-
dam vero secundum utramque intelligere, distri-
ctam custodientes in cis divisionem opus habemus.
Qui enim talis est, hic consummatus atque perfe-
ctus est, et propterea mundus recte dicitur. Qui-
cunque autem unum de his, quæ dicta sunt, minus
habet, hic manifeste immundus est, sicut ipsa docet
legis littera, ait enim :

C

minant enim et ipsi, sed ungulam non dividunt. Ja populari autem multitudine, Judæorum genus utrumque esse accipitur: debilia quippe esse animalia hæc dicuntur, teste David et Salomone, utrorumque animalium debilitates. Salomone quidem cum ait Lepusculus, plebs invalida, posuit in petra cubile sibi 19. David vero: Petra refugium erina ciis, sive chirogryllis, quorum unum est velox et timidum, cum infirmitate, id est lepus: aliud autem debile quidem, sed rapax et bestiale, atque mortiferum dicunt, id est chirogryllus, quod omni quidem plebeio, maxime autem Judæorum inest populo, de quibus dixit David: Veloces pedes eorum ad cffundendum sanguinem ". Timidi autem quantum et infirmi filii Judæorum sint, vox divina ostendit cum dicit: Væ cordibus trepidis, et manibus remissis. Injustitia autem quanta, et feritas apud eos erat, audi Isaiam dicentem: Quomodo facta est meretrix civitas fidelis plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicide 1. Post hos suem dicit esse immundum, quia dividit ungulam, et non ruminat. Qui ergo sint qui æmulentur, ac propterea comedere illum dicuntur, Petrum expositorem et magistrum suscipe: eum quippe qui habet scientiam divinorum, sed non illa bene utitur, actionibusque incongruis eam polluit vitæque immundæ semetipsum tradit. Suem etiam ipse appellavit dicens: Melius fuisset eis non cognoscere viam justitiæ, quam cognita ea, retro reverti a tradito sibi sancto mandato: contigit enim illis res veri proverbii, Canis reversus ad vomitum suum, et sus lota in rolutabro cœni". Quia ergo ostendimus eum qui legi operam dat ruminare debere, is qui talis est, utpote sordidam habens vitam, et non implens legem, recte non ruminare quæ legis sunt, dicitur. Unde et vomit utpote indigestum cibum meditationis legis, et minime ad effectum pervenientem. Ergo, etsi ungulam dividit, et litteram dividere scit, a spiritu tamen immundus est. Sed quid his quæ dicta sunt addidit?

Non comedetis illuḍ, inter immunda reputabitis. Quidquid ruminat, et habet ungulam, sed non dividit eam sicut camelus, et cætera, non comedetis, et inter immunda reputabitis. Camelum comedere tumens per superbiam Judæus recte intelligitur, id est Scribe et Pharisei, ad quos dicebat Dominus : Liquantes culicem, camelum autem glutientes". Isaias etiam dixit: Hæc enim dixit mihi Dominus: Vade, et pone speculatorem, et quodcunque viderit, annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem cameli. Per asinum, gentium per camelum, Judaicam conversationem significans. Figurat etiam litteram legis, eorumque grave jugum camelus, utpote qui consuevit onera portare unde servus Abraham decem camelos D munda judicavit : per hæc etiam cætera animalia

[blocks in formation]

Horum carnibus non vescemini, nec cadavera conlingelis, quia immunda sunt vobis. Nec camelum, net leporem, nec chirogryllum, nec suem, inter

designans, quæ lex ex his quæ dicta sunt manifesta fecit. Ideo ergo hæc quatuor numero posuit, quia quatuor sunt generales virtutes, prædictorum autem animalium significatio virtutibus caret, quàtuor quippe virtutibus est contraria. Nam camelus in Scribarum et Pharisæorum superbiam sumptus, sapientiæ contrarius est stultorum quippe est proprium superbire. Quia autem utroque hoc morbo Scribæ et Pharisæi tenebantur, audi ad eos Dominusa dicentem Stulti et cæci, quid majus est, aurum aut templum quod sanctificat aurum 15? Et rursus

[blocks in formation]

superbiam eorum hoc modo retundit: Amant enim ▲ lite gaudere quia dæmonia vobis subjiciuntur, sed

primos accubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi 16. Sic ergo stulti quidam de ipsis crant et superbi. Lepus ut timidus, fortitudini contrarius est chirogryllus, ut rapax, justitie : sus, ut vita sordida vivens, et immunda, de quo dictum est: Sicut circulus aureus in naribus suis, sic mulier pulchra et fatua 17, castitati contraria est. Horum nec carnes comedamus, id est, nec quam videntur habere virtutem sequamur, in hypocrisi enim illam, et non in veritate sectantur. Multo magis autem morticina eorum tangenda non sunt, nec malis corum communicandum actionibus, ipsa enim hujusmodi procul dubio morticina sunt viri.

VERS. 9-12. Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari, quam in fluminibus et stagnis, comedetis: quidquid. autem pinnulas et squamas non habet, eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabile vobis et exsecrandum erit. Carnes eorum non comedetis, et morticina vitabitis. Cuncta quæ non habent pinnulas et squamas in aquis polluta erunt. ›

[ocr errors]

B

[ocr errors]

gaudete et exsultate, quia nominu vestra scripta sunt in cœlis 2o. Probant autem hæc etiam hujus sanctionis verba, aiunt enim :

Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Intelliguntur per hæc hi qui ex gentibus salvati sunt, utpote regenerationem habentes in aqua baptismatis, de quibus et Isaias dicebat: Ecce gentes quasi situlæ stultæ "1. Sive, ut LXX, Sicut aquæ multæ, gentes multa. Unde et eis conveniunt quæ sequuntur.

Omne quod habet pinnulas et squamas, tam in mari, quam in fluminibus et stagnis, comedetis. Eadem etiam his qui ex gentibus sunt, de meditatione legis aliis præcepit verbis. Vult enim co habere in meditatione legis pinnulas, vitamque sublimem atque cœlestem, sed expositionem legis huic similem, propter quod non pinnulam habere, sed pinnulas eos vult. Quia autem ignorantia divinæ Scripturæ gentes obtinuerat, non enim susceperant legem, neque prophetas, nec alia in eis erat scientia divina subtilior, ne ergo hoc morbo permanenti et perpetuo laborarent, squamas eos liabere vult, quæ facile auferrentur. Quia autem squamæ temporalem, et qua facile careatur, ignorantiam significant, demonstrant ea quæ de Paulo descripta sunt, in apostolorum Actibus; cum enim zelo judaico Ecclesiam persequeretur, ignoraretque eum quem persequebatur, facile caruit zelo propter ignorantiam postquam cognovit quem persequeretur, vocatus a Christo, et postquam ei ab Anania evangelizatum est, ceciderunt squamæ oculis ejus, et mox vidit 22. Ergo in modum squamarum supérjacebant instantes ei temporales ignorantiæ. Unde nimis consequenter legislator subdidit:

ab

Quidquid autem pinnulas aut squamas non habet eorum quæ in aquis moventur et vivunt, abominabik vobis et exsecrandum erit. Sunt enim quædam piscium genera, testam pro pelle habentia : quorum squama auferri non potest. Tales sunt qui nec squamas ignorantiæ verbo Dei deponere, nec cultrum spiritus suscipere patiuntur. Hi etsi in mari inveniantur baptismatis, etsi in fluminibus poenitentia,

Ex eo quod non aperte divina Scriptura genera piscium exposuit, a quibus abstineri vult, superfluum est hæc in præsenti quærere, nusquam enim piscium in ea inveniemus vocabula. Semetipsam etiam ergo in hoc imitatur loco. Verumtamen illud nunc notari oportet, quia quemadmodum in spontaneis sacrificiis, quæ et dona legislator appellavit, aliquando quidem operatores legis, aliquando autem simplices, aliquando vero contemplatores per oblationum significavit modos, aliquando cos qui salvantur ex gentibus, quibus et sacrificia de simila, ut simplicibus, deputavit, quod ostendit ex eo quod dicit, Si anima obtulerit donum Domino, non addens, Si anima de populo terræ, quemadmodum in aliorum sacrificiorum enuntiationibus solet; sicut ergo in illis, sic et hic per ciborum abstinentiam, quales debent esse qui legem meditantur, ostendere cupiens, per ruminare siquidem, et ungulam dividere, Judæum significavit, qui debet legis implere mandata et ab spiritu litteram D abominabiles sunt in omnibus quæ moventur et dividere, et legem spiritaliter intelligere, per hæc autem quæ nunc dicta sunt, ostendit de gentibus se loqui. Unde existimo, non expressis nominibus piscium memoriam factam, quia nec nomina suorum scribi super terram cupit Ecclesia, unde et illa David ait: Scribantur hæc in generatione altera, videlicet futura in cœlis, ibi enim filiorum ejus scripta sunt nomina, de qua Paulus dicit : Accessistis ad montem Sion, et ad civitatem Dei vivi, Jerusalem cælestem, et multorum millium angelorum frequentiæ et Ecclesiæ primitivorum, qui conscripti sunt in cœlis 19. Et Dominus ad apostolos ait: No

[blocks in formation]

vivunt in aquis. Et cum vitam sortiti sint in baptismate, vocationem tamen regenerationemque corruperunt dum pinnulas et squamas non habent, sublimem videlicet vitam, cognitionemque divinorum, quæ cœlestis est, sed cor cæcum in ignorantia detinent: et propterea in his qui squamas habent, non annumerantur. Intende autem, quanta subtilitate sermonum, ut videlicet maxima per eos mysteria et admirabilia significans, legislator utitur; pinnulis enim squamas conjunxit, quia quemadmodum piscibus, quibus sunt squame, his sunt omnimodo et pinnulæ, sic quibus igno19 Hebr. x, 22. 20 Luc. x, 20. 21 Isa. xL, 15.

[ocr errors]

rantia temporalis est, et qua propterea cito careri A veritate privati sunt, cxistimantium quæstum esse

aut

possit, his et cognitio sublimis et vita coelestis
adjicitur. Horum ergo qui non sunt tales, nec car-
nes comedere, sed nec morticina tangere, nec
aliquam communionem omnino cum eis habere
oportet, quod testatur Paulus, dicens: Si is, qui
frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut
idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus,
rapax, cum hujusmodi nec cibum sumere 23. Adulter,
aut avarus, aut ebriosus, aut detractor, non habet
pinnulas, ut vitam videlicet habens sordidam et
immundam. Idolorum autem cultor in his qui
squamas habent, non computatur, duram quippe,
et in morem teste, atque insanabilem habere vi-
detur divinorum ignorantiam, alias nequaquam,
postquam Deo conjunctus est, ultra servisset
idolis.

VERS. 15-19. Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliætum, et milvum ac vulturein, juxta genus suum: et omne corvini generis in similitudinem suam struthionem, noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum, bubonem, el mergulum, et ibin, cycnum, et onocrotalum, et porphyrionem, herodionem, et charadrium juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem. ›

Nec eorum qui ad contemplationem vacant, vitam in hoc legislator indiscussam reliquit, sed quemadmodum in oblatione sacrificiorum proprium eis legis capitulum deputavit, ita et in inquisitione ciborum fines eis proprios dedit, quos producens, et terribiliores faciens, non sicut de pecoribus et de piscibus, etiam de his sancit. Ibi enim ait: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ. Et rursus: Hæc sunt quæ gignuntur in aquis, et vesci licitum est. Hic autem: Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, el vitanda sunt vobis. Vere abominatione digum est, et valde inter illicita atque nimis evitanda connumerandum, contemplationi vacantem quempiam sponte tales habere maculas, quales per dinumeratas aves legislator significat; ait

enim :

B

pietatem . los ergo significant ca quæ nunc dinumerata sunt animalia, victum ex rapina conquirentia. Quædam autem ex his, alias aves invadunt. et ex venationibus earum nutriuntur; alia vero in domos ingredientia, diripiunt quæ repererint ne quidem gerentium obsoniis parcentia, quibus sunt similes quidam qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quos Paulus arguit. Vultur rixis et bellis gaudet, propter cadavera præliorum, in tantum ut etiam sequatur exercitum. Non ergo oportet aliorum casibus pasci atque nutriri eum qui contemplationi dat operam. Corvini vero generis animalia sunt affectionis expertia, quod manifestum est ex eo, quod emissus a Noe, ex prima eum corvus avolatione transgressus est, cui similis Judas circa suum magistrum fuit et Dominum. Struthio avis quidem est, sed volare non potest, totamque vitam suam circa terram occupat, quales sunt quidam Deo militantes, et sæculi se negotiis implicantes. Noctuam vero, pro qua Septuaginta yλzuxa dixerunt, hanc asserunt in nocte acuti esse visus, sole autem apparente, minus utilitate oculorum frui. Tales sunt qui legis gloriantur contemplatione et scientia, lucem evangelicæ conversationis capere non valentes. Larus animal est in utroque vivens, id est aqua et terra, qui sicut avis quidem volat, ut aquatile autem natat. Cui non male comparantur hi, qui simul cicumcisionem venerantur et baptisma, ad quos Paulus c dicit: Si circumcidemini, Christus vobis nihil prodest 25. Accipiter inter rapaces, aves est, habet autem quiddam alind, propter quod a legislatore positus est, mansuescit quippe, et cooperatur ad rapacitatem. Quem imitantur hi qui mansueti quidem videntur esse, et sensu tranquilli, sunt autem cum potentibus, et avaris, atque rapacibus. Nycticorax animal est, quod in nocte tantummodo repit atque operatur sicut sunt gentes, intelligibiles noctis operibus, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, idolorum cultus, et bis similia. Ibis et porphyrion et quem Septuaginta nominant pelicanus, et cycnus, et herodius, et charadius, longi esse colli, trahereque cibum ex altitudine terræ atque aquarum dicuntur: quæ animalia imitari oportet, nec de inferioribus evellere cibum, sed de cœlestibus. Ille siquidem contemplationi vacat, qui ad superiora mente contendit, et non solum intelligibilem, sed et sensibilem cibum a Deo exspectat: unde ait Dominus: Nolite solliciti esse animæ vestræ, quid manducetis, neque corpori, quid induamini : ɛcit enim Pater vester cœlestis, quia omnibus his necesse habetis ". Upupa lugubre animal amansque luctum est: sæculi autem tristitia mortem operatur. Propter quod oportet eum qui diligit Deum semper gaudere, sine intermissione orare, in omnibus gratias agere quia gaudium fructus est spiritus. Vesper

Aquilam, et gryphem, et aliætum, et milvum ac vulturem juxta genus suum, Rapaces, et cibum D alienum male sectantes, quæstibusque injustis gaudentes, per prædicta significat. Quia enim qui. dam inveniuntur in Ecclesiis, inter eos qui putantur contemplationi operam dare, qui non quemadmodum debent, ad hoc vacant, sed frustra inflantur, audi Paulum dicentem: Si quis alia docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei qui secundum pietatem est doctrinæ, superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, conflictationes hominum mente corruptorum, et qui a

33 I Cor. v, 11. 1 Tim. vi, 3, 4.

2 Galat. V,

2. 9 Matth. vi, 31, 32.

« PreviousContinue »