Page images
PDF
EPUB

Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus ! Quæ murmura valgi
NAS SOVI Um ingeminant! video cava littora circum
Fervere remigibus, fubitisque albescere velis.
Anglia solve metus; et inanes mitte querelas,
NAS SO I secura tui, defifte tumentes
Prospicere in fluctus animo suspensa, trucesque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim :
Optatus tibi Cæsar adeft, nec ut ante videbis
Sollicitum belli ftudiis, fatalia Gallo
Confilia et tacitas verfantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Compofuit vultum, lætofque afflavit honores.

Ut denso circum fe plurimus agmine miles
Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates
Respicit exultans ! juvat oftentare recentes
Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum infignes, afflataque sulphure membra.
Chara ftupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrescit nescia vultus.
Ille graves cafus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidifque inftaurat prælia verbis.
Sic, postquam in patriam fæcunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monftris
Defcribit, mixto fpirantem incendia fumo

Serpen

Serpentem, vigilesque feras, plauftroque gementes
Infolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis GULIELME erepte periclis,
Accipimus reducem : tibi Diva Britannia fundit
Plebemque et proceres: medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebræ confurgunt undique pompæ,
Gaudiaque et plaufus : mixto ordine vulgus euntem
Circumftat fremitu denso : Tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata serenas
Ridet Hyems, festoque vacat cælum omne triumpho.

Jamque * Nepos tibi parvus adeft, lætoque juventæ Inceslu, et blando teftatur gaudia risu. Ut Patrius vigor atque elati gratia vultus Cæsareum fpirant, majeftatemque verendam Infundunt puero ! ut Mater formosa serenat Auguftam frontem, et sublimia temperat ora! Agnofco faciem ambiguam, mixto que parentes, Ille. tuas, GULIELME, acies, et triftia bella, Pugnasque innocua dudum sub imagine lufit. Nunc indignanti fimilis fugitiva pufillæ Terga premit turmæ, et falfis terroribus implet, Sternitque exiguum fico cognomine Gallum. Nunc fimulat turres, et propugnacula parva Nominibus fignat variis ; fubitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam Diruit : interea generofæ in pectore flammæ Affurgunt fenfim juveni, notat ignis honeftas

# Celfiffimus Princeps Dux Gloceftrenfis.

Purpureo Purpureo fervore genas, et amabilis horror,

Quis tamen Auguftæ immensas in carmine pompas
Inftruet, in luteos ubi vulgo effusa canales
Vina rubent, variatque infectas purpura sordes ?
Quis lapsus referet ftellarum, et fictile cælum,
Qua laceram oftendunt redolentia compita chartam,
Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine caffos ?

En procul attonitam video clarescere noctem
Fulgore insolito ! ruit undique lucidus imber,
Flagrantesque hyemes; crepitantia fidera pafsim
Scintillant, totoque pluunt incendia cælo.
Nec minus id terris Vulcanus mille figuras
Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra,
Terribiles visu formas ! hic membra Leonis
Hispida mentitur, tortisque comantia flammis
Colla quatit, rutilasque jubas ; hic lubricus Anguem
Ludit, fubfiliens, et multo fibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effufa hæc gaudia civis
Jam tandem fecurus agit, pofitoque timore
Exercet ventos, classemque per ultima mundi
Impune educit, pelagoque licentius errat :
Seu constricta gelu, mediifque horrentia Cancri
Menfibus arva videt; feu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
Æolus, et placidis perfundit odoribus auras.

Vos animæ illuftres heroum, umbræque recentes,
Quarum trunca jacent et adhuc ftillantia crudis
Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi

Parta

Parta quies, nondum N A S 8.0 v o abducite veftro
Fida satellitia, at folitis ftipate catervis
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque MARIA, tuos non unquam oblita Britannos,
O Diva, O patiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent sub vindice pacem.

BAROMETR 1 Descriptio.

Q

U A penetrat fosfor terræ cæca antra, metallo

Fæcunda informi, rudibusque nitentia venis; Dum ftupet occultas gazas, nummosque futuros, Eruit argenti latices, nitidumque liquorem; Qui nullo effusus prodit veftigia tractu, Nec terram figno revolubilis imprimit udo, Sed fractus fparfim in globulos formam ufque rotundam Servat, et in teretes lapfans fe colligit orbes.

Incertum qua fit natura, an negligat ultra Perficier, jubar et maturus inutile temnat; An potius folis vis imperfecta relinquat Argentum male coctum, divitiasque fuentes ; Quicquid erit, magno fe jactat nobilis asu; Nec Deus effulfit magis afpe&abilis olim, Cum Danaen favo circum pretiosas ami&u Ambiit, et gratam fuadente libidine formam,

Depluit Depluit irriguo liquefactum Numen in Auro.

Quin age, sume tubum fragilem, cui denfior aër
Exclusus; fundo vitri fubfidat in imo
Argenti ftagnum ; ut pluvia impendente metallum
Mobile descendat, vel contra, ubi poftulat æstas,
Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane
Occupet afcenfu, tubulumque excurrat in omnem.

Jam cæli faciem tempeftatesque futuras
Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
Nam quoties liquor infurgit, vitreoque canali
Sublatum nequeunt ripæ cohibere priores ;
Tum lætos sperare dies licet, arva fatentur
Æftatem, et large diffuso lumine rident.
Sin fese immodicum attollens Argenteus humor,
Et nimium oppreffus, contendat ad ardua vitri,
Jam fitiunt herbæ, jam succos flamma feraces
Excoquit, et languent confumto prata virore.

Cum vero tenues nebulas spiracula terræ
Fundunt, et madidi fluitant fuper æquora fumi,
Pabula venturæ pluviæ ; tum fusile pondus
Inferiora petit ; nec certior Ardea celos
Indicat humentes, medias quando ætheris oras
Tranando, craffa fruitur sublimius aura,
Discutit et madidis rorantia nubila pennis.
Nunc guttæ agglomerant, dispersas frigora ftipant
Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor:
Prata virent, segetem fæcundis imbribus æther
Irrigat, et bibulæ radici alimenta miniftrat.

Quin

[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »