Page images
PDF
EPUB

Impune, aut agitabit inultas Sarmata prædas.

Quis tamen ille procul fremitus ! Quæ murmura valgi
NAS SOVIUM ingeminant! video cava littora circum
Fervere remigibus, fubitisque albescere velis.
Anglia solve metus, et inanes mitte querelas,
NAS SO V i secura tui, defifte tumentes
Profpicere in fluctus animo fufpensa, trucesque
Objurgare notos, tardamque requirere puppim :
Optatus tibi Cæsar adeft, nec ut ante videbis
Sollicitum belli ftudiis, fatalia Gallo
Confilia et tacitas versantem in pectore pugnas.
Olli grata quies et pax tranquilla verendum
Compofuit vultum, lætofque aflavit honores.

Ut denso circum fe plurimus agmine miles
Agglomerat lateri! ut patriam veteresque penates
Respicit exultans ! juvat ostentare recentes
Ore cicatrices, et vulnera cruda, notasque
Mucronum infignes, afflataque fulphure membra.
Chara ftupet conjux, reducisque incerta mariti
Vestigat faciem; trepida formidine proles
Stat procul, et patrios horrefcit nescia vultus.
Ille

graves casus, duri et discrimina belli
Enumerat, tumidisque instaurat prælia verbis.
Sic, poftquam in patriam fæcunda heroibus Argo
Phryxeam attulerat pellem, lanamque rigentem
Exposuit Graiis, et tortile velleris aurum,
Navita terrificis infamia littora monftris
Defcribit, mixto fpirantem incendia fumo

Serpen

Serpentem, vigilesque feras, plauftroque gementes
Insolito tauros, et anhelos igne juvencos.

Te tamen, O quantis GULIELME erepte periclis,
Accipimus reducem : tibi Diva Britannia fundit
Plebemque et proceres: medias quacunque per urbes
Ingrederis, crebræ confurgunt undique pompæ,
Gaudiaque et plausus : mixto ordine vulgus euntem
Circumftat fremitu denso : Tibi Jupiter annum
Serius invertit, luces mirata ferenas
Ridet Hyems, feftoque vacat cælum omne triumpho.

Jamque * Nepos .tibi parvus adeft, lætoque juventæ Incessu, et blando teftatur gaudia risu. Ut Patrius vigor atque elati gratia vultus Cæsareum spirant, majeftatemque verendam Jnfundunt puero ! ut Mater formosa serenat Auguftam frontem, et fublimia temperat ora! Agnofco faciem ambiguam, mixtosque parentes. Ille tuas, GULIELME, acies, et tristia bella, Pugnafque innocua dudum fub imagine lufit. Nunc indignanti fimilis fugitiva pufillæ Terga premit turmæ, et falfis terroribus implet, Sternitque exiguum fi&to cognomine Gallum. Nunc fimulat turres, et propugnacula parva Nominibus signat variis ; fubitoque tumultu Sedulus infirmas arces, humilemque Namurcam Diruit : interea generofæ in pectore flammæ Asfurgunt sensim juveni, notat ignis honestas

# Celfiffimus Princeps Dux Gloceftrenfis.

Purpureo

Purpureo fervore genas, et amabilis horror.

Quis tamen Auguftæ immensas in carmine pompas Inftruet, in luteos ubi valgo effufa canales Vina rubent, variatque infectas purpura fordes ? Quis lapsus referet ftellarum, et fictile cælum, Qua laceram oftendunt redolentia compita chartam, Sulphuris exuvias, tubulosque bitumine caffos ?

En procul attonitam video clarescere noctem
Fulgore infolito ! ruit undique lucidus imber,
Flagrantesque hyemes ; crepitantia fidera paslim
Scintillant, totoque pluunt incendia cælo.
Nec minus id terris Vulcanus mille figuras
Induit, ignivomasque feras, et fulgida monstra,
Terribiles visu formas ! hic membra Leonis
Hifpida mentitur, tortisque comantia flammis
Colla quatit, rutilasque jubas ; hic lubricus Anguem
Ludit, fubfiliens, et multo fibilat igne.

Lætitiam ingentem atque effusa hæc gaudia civis
Jam tandem fecurus agit, pofitoque timore
Exercet ventos, claffemque per ultima mundi
Impune educit, pelagoque licentius errat :
Seu constricta gelu, mediisque horrentia Cancri
Menfibus arva videt; seu turgida malit olenti
Tendere vela noto, qua thurea flamina miscet
Æolus, et placidis perfundit odoribus auras.

Vos animæ illuftres heroum, umbræque recentes,
Quarum trunca jacent et adhuc stillantia crud'is
Corpora vulneribus, quibus hæc optabilis orbi

Parta

Parta quies, nondum NASSO Vo abducite veftro
Fida fatellitia, at folitis ftipate catervis
Ductorem, et tenues circum diffundite turmas.
Tuque MARIA, tuos non unquam oblita Britannos,
O Diva, o patiens magnum expectare maritum,
Ne terris Dominum invideas, quanquam amplius illum
Detineant, longamque agitent fub vindice pacem.

BAR O M E TRI Descriptio.

Q

U A penetrat foffor terræ cæca antra, metallo

Fæcunda informi, rudibusque nitentia venis; Dum ftupet occultas gazas, nummosque faturos, Eruit argenti latices, nitidumque liquorem ; Qui nullo effusus prodit vestigia tractu, Nec terram figno revolubilis imprimit udo, Sed fractus fparfim in globulos formam ufque rotandam Servat, et in teretes lapfans fe colligit orbes.

Incertum qua fit natura, an negligat ultra Perficier, jubar et maturus inutile temnat ; An potius folis vis imperfecta relinquat Argentum male coctum, divitiasque fuentes ; Quicquid erit, magno fe jactat nobilis afu; Nec Deus effulfit magis afpectabilis olim, Cum Danaen flavo circum pretiosas ami&u Ambiit, et gratam fuadente libidine formam,

Depluit Depluit irriguo liquefa&tum Numen in Auro.

Quin age, sume tubum fragilem, cui denfior aër Exclusus; fundo vitri fubfidat in imo Argenti ftagnum ; ut pluvia impendente metallum Mobile descendat, vel contra, ubi poftulat æstas, Prodeat hinc liquor emergens, et rursus inane Occupet ascensu, tubulumque excurrat in omnem.

Jam cæli faciem tempeftatesque futuras Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat. Nam quoties liquor insurgit, vitreoque canali Sublatum nequeunt ripæ cohibere priores ; Tum lætos sperare dies licet, arva fatentur Æftatem, et large diffufo lumine rident. Sin fese immodicum attollens Argenteus humor, Et nimium oppreffus, contendat ad ardua vitri, Jam fitiunt herbæ, jam succos flamma feraces Excoquit, et languent confumto prata virore.

Cum vero tenues nebulas spiracula terræ Fundunt, et madidi fluitant fuper æquora fumi, Pabula venturæ pluviæ ; tum fufile pondus Inferiora petit ; nec certior Ardea celos Indicat humentes, medias quando ætheris oras Tranando, craffa fruitur fublimius aura, Discutit et madidis rorantia nubila pennis. Nunc guttæ agglomerant, dispersas frigora stipant Particulas, rarusque in nimbum cogitur humor : Prata virent, segetem fæcundis imbribus æther Irrigat, et bibulæ radici alimenta miniftrat.

« PreviousContinue »