Page images
PDF
EPUB

Quin ubi plus æquo descendens uda metalli
Fundum amat, impatiens pluviæ, metuenfque procellam,
Agricolæ caveant; non hoc impune colonus
Afpicit ; oftendet mox fæta vaporibus aura
Collectas hyemes, tempeftatemque sonoram.
At licet Argentum mole incumbente levatum
Subfidat, penitusque imo fe condat in alveo,
Cætera quæque tument; everfis flumina ripis
Expatiata ruunt, fpumantibus æftuat undis
Diluvium, rapidique effufa licentia ponti.

Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum,
Quin varios cæli vultus et tempora prodit,
Ante refert, quando tenui velamine tutus
Incedes, quando fperabis frigidus ignem.

Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila cæli Dirumpunt obscura diem, pluviasque minantur ; Machina fi neget, et fudum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator; Nec metuens imbrem, poscentes Meffor aristas Profternat : terræ jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntquc paratos.

ΠΥΓΜΑΙΟ.

ΠΥΓΜΑΙΟ-ΓΕΡΑΝΟΜΑΧΙΑ,

SI VE

PRÆ LIUM

IN TER

PYGMÆOS et GRUES commiffum.

P

,,

Ennatas, acies, et lamentabile bellum

Pygmeadum refero: parvas tu, Musa, cohortes
Inftrue ; tu gladios, mortemque minantia roftra,
Offenfosque Grues, indignantesque pufillam
Militiam celebra ; volucrumque hominumque tumultus,

Heroum ingentes animos et triftia bella
Pieridum labor exhaufit, versuque fonoro
Juflit et æterna numerorum affurgere pompa:
Quis lectos Graiûm juvenes, et torva cuentem
Thesea, quis pedibus velocem ignorat Achillem ?
Quem dura Æneæ certamina, quem GULIELMI
Gefta latent? fratres Thebani, et flebile fatum

Pompeji
Vol. II.

G

[ocr errors]

Pompeii quem non delafsavere legentem ?
Primus ego inta&tas acies, gracilemque tubarum
Carmine depingam fonitum, nova castra secutus ;
Exiguosque canam pugiles, Gruibufque malignos
Heroas, nigrisque ruentem è nubibus hoftem.

Qua solis tepet ortu, primitiisque diei
India læta rubet, medium inter inhospita saxa
(Per placidam vallem, et paucis acceffa vireta)
Pygmæum quondam fteterat, dum fata finebant,
Imperium. Hinc varias vitam excoluere per artes
Seduli, et affiduo fervebant arva popello.
Nunc fi quis dura evadat per saxa viator,
Desertofque lares, et valles ossibus albas
Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
Desolata tenet victrix impune volucris
Regna, et securo crepitat Grus improba nido.
Non fic, dum multos ftetit insuperabilis annos
Parvula progenies; tum, fi quis cominus ales
Congredi, et immixtæ auderet fe credere pugnæ,
Miles atrox aderat, fumptisque feroculus armis
Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat
Ingentem prædam; cæloque epulatur in hoftę,
Sæpe improvisas ma&tabat, fæpe juvabat
Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
Nempe larem quoties multa conftruxerat arte,
Aut uteri pofuiffet onus, volucremque futuram ;
Continuo vultu spirans immane minaci
Omnia vaftaret miles, fætusque necaret

Immeritos'

[ocr errors]

Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam,
Cum tepido nondum maturuit hoftis in ovo.

Hinc caufæ irarum, bella hinc, fatalia bella,
Atque acies letho intentæ, volucrumque virûmque
Commiffa ftrages, confufaque mortis imago.
Non tantos motus, nec tam memorabile bellam,
Mæonius quondam fublimi carmine vates
Lufit ; ubi totam ftrepituque armisque paludem
Miscuit : hic (visu miferabile !) corpora murum
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco
Rana dolet, pedibufque abfciffo poplite ternis
Reptat humi, folitis nec sese saltibus effert.

Jamque dies Pygmæo aderat, quo tempore cæfi
Pænituit fætus, intactaque maluit ova.
Nam fuper his accenfa graves exarfit in iras
Grus ftomachans; omnefque fimul, quas Strymonis unda,
Aut ftagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri
Prata tenent, adsunt ; Scythicaque excita palude,
Et conjurato volucris descendit ab Iftro.
Stragesque immenfas et vulnera cogitat absens,
Exacuitque ungues ictum meditata futurum,
Et roftrum parat acre, fugæque accommodat alas,
Tantus amor belli, et vindictæ arrecta cupido.
Ergo ubi ver nactus proprium, fufpenfus in alto
Aëre concuffis exercitus obftrepit alis,
Terræque immensos tractus, semotaque longe
Aquora despiciunt, Boreamque et nubila tranant
Innumeri: crebro circum ingens Auctuat æther

G 2

Flamine, Flamine, et affiduus miscet cælum omne tumultus.

Nec minor in terris motus, dum bella faceffit
Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas,
Et furit arreptis animosus homuncio telis :
Donec turma duas composta excurrat in alas,
Ordinibufque frequens, et marte instructa perito.

Jamque acies inter medias sese arduus infert
Pygmeadum ductor, qui majestate verendus
Incesfuque gravis reliquos supereminet omnes
Mole gigantea, mediamque affurgit in ulnam.
Torvior aspectu (hoftilis nam infculpferat unguis
Ore cicatrices) vultuque oftentat honefta
Roftrorum figna, et crudos in pectore morsus.
Immortali odio, æternisque exercuit iris
Alituum gentem, non illum impune volucris
Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis.
Fatalem quoties Gruibus diftrinxerat enfem,
Truncavitque alas, celerique fugam abftulit hosti:
Quot fecit ftrages ! quæ nudis funera pullis
Intulit, heu! quoties implevit Strymona fletu !

Jamque procul fonus auditur, piceamque volantum
Prospectant nubem bellumque hoftesque ferentem.
Crebrescit tandem, atque oculis se plurimus offert
Ordinibus structus variis exercitus ingens
Alituum, motisque eventilat aëra pennis.
Turba polum replet, fpecieque immanis obumbrat
Agmina Pygmæorum, et densa in nubibus hæret :
Nunc densa, at patriis mox reddita rarior oris.

« PreviousContinue »