Page images
PDF
EPUB

Vultum truncata, atque inhonefto vulnere nares
Manca, et adhuc deeft informi de corpore multum.
Paulatim in rigidum hic vita infinuata cadaver
Motu
ægro

vix dum redivivos erigit artus. Inficit his horror vultus, et imagine tota Fusa per attonitam pallet formido figuram.

Detrahe quin oculos fpe&ator, et, ora nitentem
Si poterint perferre diem, medium inspice murum,
Qua sedet orta Deo proles, Deus ipfe, fereno
Lumine perfusus, radiisque infperfus acutis.
Circum tranquillæ funduntur tempora flammæ,
Regius ore vigor fpirat, nitet ignis ocellis,
Plarimaque effulget majeftas numine toto.
Quantum dissimilis, quantum o! mutatus ab illo,
Qui peccata luit cruciatus non sua, vitam
Quando luctantem cunctata morte trahebat !
Sed fruftra voluit defunctum Golgotha numen
Condere, dum vieta fatorum lege triumphans
Nativum petiit cælum, et fuper æthera vectus
Defpexit lunam exiguam, folemque minorem.

Jam latus effoflum, et palmas oftendit utrasque,
Vulnusque infixum pede, clavorumque recepta
Signa, et transacti quondam veftigia ferri.
Umbræ huc felices tendunt, numerosaque cælos
Turba petunt, atque immortalia dona capeffunt.
Matres, et longæ nunc reddita corpora vitæ
Infantum, juvenes, pueri, innuptæque puelle
Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes

Affigunt

[ocr errors]

*

:

Affigunt oculos in Numine ; laudibus æther
Intonat, et læto ridet cælum omne triumpho.
His amor impatiens conceptaque gaudia mentem
Funditus exagitant, imoque in pectore fervent.
Non æque exultat flagranti corde Sibylla,
Hofpite cum tumet incluso, et præcordia fentit
Mota Dei stimulis, nimioque calentia Phæbo.

Quis tamen ille novus perftringit lumina fulgor?
Quam Mitra effigiem distinxit pictor, honesto
Surgentem è tumulo, alatoque satellite fultam?
Agnofco faciem, vultu latet alter in illo

Wainfletus, fic ille oculos, fic ora ferebat:
Eheu quando animi par invenietur Imago !
Quando alium fimilem virtus habitura !.
Irati innocuas fecurus numinis iras
Aspicit, impavidofque in Judice figit ocellos.

Quin age, et horrentem commixtis igne tenebris
Jam videas fcenam; multo hic ftagnantia fuco
Meenia flagrantem liquefacto fulphure rivum
Fingunt, et falsus tanta arte accenditur ignis,
Ut toti metuas tabulæ, ne flamma per omne
Livida serpat opus, tenuesque absumpta recedat
Pictura in cineres, propriis peritura favillis,
Huc turba infelix agitur, turpisque videri
Infrendet dentes, et rugis contrahit ora.
Vindex à tergo implacabile fævit, et ensem
Fulmineum vibrans acie Aagrante fceleftos

* Coll, Magd. Fundator.

Jam

Jam Paradiseis iterum depellit ab oris.
Heu! quid agat triftis ? quo fe cæleftibus iris
Subtrahat? o! quantum vellet nunc æthere in alto
Virtutem colere! at tandem suspiria ducit
Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur; obstant
Sortes non revocandæ, et inexorabile numen.

Quam varias aperit veneres pictura! periti
Quot calami legimus vestigia ! quanta colorum
Gratia se profert ! tales non discolor Iris
Oftendat, vario cum lumine floridus imber
Rore nitet toto, et gutta scintillat in omni.

O fuci nitor, o pulchri durate colores! Nec, pictura, tuæ languescat gloria formæ, Dum lucem videas, qualem exprimis ipsa, supremam.

8 P H 2.

SPHÆRISTERIU M.

Η'

IC ubi graminea in latum fefe explicat æquor

Planities, vacuoque ingens patet area campo,
Cum folem nondum fumantia prata fatentur
Exortum, et tumidæ pendent in gramine guttæ,
Improba falx noctis parva incrementa prioris
Desecat, exiguam radens a cespite mesem:
Tum motu asliduo faxum versatile terram
Deprimit extantem, et furgentes atterit herbas.
Lignea percurrunt vernantem turba palæstram
Uncta, nitens oleo, formæ quibus effe rotundæ
Artificis ferrum dederat, facilisque moveri.
Ne tamen offendant incauti errore globorum,
Quæque fuis incisa notis stat fphæra ; fed unus
Hanc vult, quæ infuso multum inclinata metallo
Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
Quin alii diversa placet, quam parcius urget
Plumbea vis, motuque finit procedere recto.

Poftquam ideo in partes turbam distinxerat æquas
Confilium, aut fors; quisque suis accingitur armis.
Evolat orbiculus, qua cursum meta futurum
Designat; jactique legens veftigia, primam,
Qui certamen init, fphæram demittit, at illa

Leniter

:

Leniter effufa, exiguum quod ducit in orbem,
Radit iter, donec fenfim primo impete feffo
Subfiftat : fubito globus emicat alter et alter.

Mox ubi funduntur late agmina crebra minorem
Sparsa per orbiculum, ftipantque frequentia metam,
Atque negant faciles aditus; jam cautius exit,
Et leviter sese infinuat revolubile lignum.
At fi forte globum, qui mifit, spectat inertem
Serpere, et impreffum fubito languescere motum,
Pone urget sphæræ veftigia, et anxius inftat,
Objurgatque moras, currentique imminet orbi.
Atque ut fegnis honos dextræ fervetur, iniquam
Incusat terram, ac surgentem in marmore nodum,

Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus
Infami jactu, aut nimium veftigia plumbum
Allicit, et fphæram à recto trahit infita virtus.
Tum qui projecit, ftrepitus effundit inanes,
Et, variam in fpeciem diftorto corpore, falsos
Increpat errores, et dat convitia ligno.
Sphæra sed, irarum temnens ludibria, cæptum
Pergit iter, nullifque movetur surda querelis.

Illa tamen laudes summumque meretur honorem,
Quæ non dirumpit cursum, abfiftitque moveri,
Donec turbam inter crebram dilapsa supremum
Perfecit ftadium, et metæ inclinata recumbit.
Hoftis at hærentem orbiculo detrudere fphæram
Certat, luminibufque viam fignantibus omnes
Intendit vires, et mifile fortiter urget :

« PreviousContinue »