Page images
PDF
EPUB

Evolat adducto non fegnis fphæra lacerto.

Haud ita profiliens Elèo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstructa fatellite multo,
Impingat socios, confundatque orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam,
Atque Deos atque aftra vocat crudelia-

Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hoftis spolietur honore:
Turba fremit confufa, fonisque frequentibus, euge,
Exclamant focii; plausu ftrepit omne viretum.

Interea feffos inimico Sirius altro
Corripit, et falsas exudant corpora guttas ;
Lenia jam Zephyri spirantes frigora, et umbra
Captantur, vultuque fluens abftergitur humor.

[ocr errors][merged small]

A D

D. D. H A N N E S,

INSIGNISSIM UM

MEDICUM et POET A M.

O Qui canoro blandius Orpheo

Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis

Sæpe animam revocas ab umbris, Jam feu solutos in numerum pedes Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax Corpus tueris, feu cadaver

Luminibus penetras acutis ;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules
Memor WILHELM1, nunc moveat fitim
Minister ingens, imperîque
Præsidium haud leve, MONTACUT U S,

Omitte tandem triste negotium
Gravesque curas, heu nimium pius !
Nec cæteros cautus mederi

Ipfe tuam minuas falutem.
Fruftra cruorem pulfibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,
Attenius explorare venam

Quæ febris exagitet tumentem: Fruftra liquores quot Chymica expedit Fornax, et error fanguinis, et vigor Innatus herbis te fatigant:

Serius aut citius fepulchro Debemur omnes, vitaque deseret Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes

(Relliquias animæ) cadaver.
Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem viciffim

Subjiciet Libitina victrix.
Decurrit illi vita beatior
Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit moleftam, urgetque curas

Sponte sua fatis ingruentes;
Et
quem

dierum lene fluentium Delectat ordo, vitaque mutuis Felix amicis, gaudiifque

Innocuis bene temperata.

Machina

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

A Pmiranda cano levium spectacula recense

[ocr errors]

Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum;
Quem, non surreptis cæli de fornice flammis,
Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultam
Hiftrio, delectatque inhiantem fcommate turbam ;
Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur,
Undique congrefli permiffa fedilia complent,
Nec eonfufus honos ; nummo fubfellia cedunt
Diverso, et varii ad pretium ftat copia fcamni.
Tandem ubi fubtrahitur velamen, lumina paffim
Anguftos penetrant aditus, qua plurima visum
Fila secant, ne, cum vacuo datur ore feneftra,
Pervia fraus pateat: mox ftridula turba penates
Ingreditur pictos, et mænia squallida fuco.
Hic humiles inter scenas, anguftaque claufra,
Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos,
Lydit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed

Sed præter reliquos incedit HOMUNC 1 0 rauca
Voce strepens; major subnectit fibula veftem,
Et referunt vivos errantia lumina motus ;
In ventrem tumet immodicum ; pone eminet ingens
A tergo gibbus ; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibafque lacertis
Confisus, gracili ja&tat convitia vulgo,
Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur folenni feria pompa,
Sper nit sollicitum intractabilis ille tumultam,
Et risu importunus adeft, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pictamque protervo
Ore petit Nympham, invitoque dat oscula ligno,

Sed comitum vulgus diverfis membra fatigant
Ludis, et vario lascivit mobile faltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris.
Nam, quoties feftam celebrat fub imagine lucem,
Ordine compofito Nympharum incedit honeftum
Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
Pygmæos credas pofitis mitefcere bellis,
Jamque, infensa Gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, fenerisque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur fidera cælo,
Parvi subfiliunt Lemures, populufque pusillus
Festivos, rediens sua per veftigia, gyros
Ducit, et angustum crebro pede pulfitat orbem.

Mane

« PreviousContinue »