Evolat adducto non fegnis fphæra lacerto.
Haud ita profiliens Elèo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.
Si tamen in duros, obstructa fatellite multo, Impingat socios, confundatque orbibus orbes; Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque Deos atque aftra vocat crudelia-
Si vero incursus faciles, aditumque patentem Inveniat, partoque hoftis spolietur honore: Turba fremit confufa, fonisque frequentibus, euge, Exclamant focii; plausu ftrepit omne viretum.
Interea feffos inimico Sirius altro Corripit, et falsas exudant corpora guttas ; Lenia jam Zephyri spirantes frigora, et umbra Captantur, vultuque fluens abftergitur humor.
O Qui canoro blandius Orpheo
Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuosis
Sæpe animam revocas ab umbris, Jam feu solutos in numerum pedes Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax Corpus tueris, feu cadaver
Luminibus penetras acutis ; Opus relinquens eripe te moræ, Frontemque curis solicitam explica, Scyphumque jucundus require
Purpureo gravidum Lyæo. Nunc plena magni pocula postules Memor WILHELM1, nunc moveat fitim Minister ingens, imperîque Præsidium haud leve, MONTACUT U S,
Omitte tandem triste negotium Gravesque curas, heu nimium pius ! Nec cæteros cautus mederi
Ipfe tuam minuas falutem. Fruftra cruorem pulfibus incitis Ebullientem pollice comprimis, Attenius explorare venam
Quæ febris exagitet tumentem: Fruftra liquores quot Chymica expedit Fornax, et error fanguinis, et vigor Innatus herbis te fatigant:
Serius aut citius fepulchro Debemur omnes, vitaque deseret Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes
(Relliquias animæ) cadaver. Manes videbis tu quoque fabulas, Quos pauciores fecerit ars tua; Suumque victorem viciffim
Subjiciet Libitina victrix. Decurrit illi vita beatior Quicunque lucem non nimis anxius Reddit moleftam, urgetque curas
Sponte sua fatis ingruentes; Et quem
dierum lene fluentium Delectat ordo, vitaque mutuis Felix amicis, gaudiifque
Innocuis bene temperata.
A Pmiranda cano levium spectacula recense
Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum; Quem, non surreptis cæli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.
Compita qua risu fervent, glomeratque tumultam Hiftrio, delectatque inhiantem fcommate turbam ; Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur, Undique congrefli permiffa fedilia complent, Nec eonfufus honos ; nummo fubfellia cedunt Diverso, et varii ad pretium ftat copia fcamni. Tandem ubi fubtrahitur velamen, lumina paffim Anguftos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore feneftra, Pervia fraus pateat: mox ftridula turba penates Ingreditur pictos, et mænia squallida fuco. Hic humiles inter scenas, anguftaque claufra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Lydit in exiguo plebecula parva theatro.
Sed
Sed præter reliquos incedit HOMUNC 1 0 rauca Voce strepens; major subnectit fibula veftem, Et referunt vivos errantia lumina motus ; In ventrem tumet immodicum ; pone eminet ingens A tergo gibbus ; Pygmæum territat agmen Major, et immanem miratur turba Gigantem. Hic magna fretus mole, imparibafque lacertis Confisus, gracili ja&tat convitia vulgo, Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno. Quanquam res agitur folenni feria pompa, Sper nit sollicitum intractabilis ille tumultam, Et risu importunus adeft, atque omnia turbat. Nec raro invadit molles, pictamque protervo Ore petit Nympham, invitoque dat oscula ligno,
Sed comitum vulgus diverfis membra fatigant Ludis, et vario lascivit mobile faltu.
Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro, Lignea gens prodit, nitidisque superbit in ostris. Nam, quoties feftam celebrat fub imagine lucem, Ordine compofito Nympharum incedit honeftum Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites. Pygmæos credas pofitis mitefcere bellis, Jamque, infensa Gruum temnentes prælia, tutos Indulgere jocis, fenerisque vacare choreis.
Tales, cum medio labuntur fidera cælo, Parvi subfiliunt Lemures, populufque pusillus Festivos, rediens sua per veftigia, gyros Ducit, et angustum crebro pede pulfitat orbem.
Mane
« PreviousContinue » |