Page images
PDF
EPUB

Evolat adducto non fegnis fphæra lacerto.

Haud ita profiliens Elèo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obstructa fatellite multo,
Impingat focios, confundatque orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam,
Atque Deos atque aftra vocat crudelia.

Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hoftis fpolietur honore:
Turba fremit confufa, sonisque frequentibus, euge,
Exclamant socii; plausu ftrepit omne viretum.

Interea feffos inimico Sirius aftro
Corripit, et falsas exudant corpora guttas;
Lenia jam Zephyri spirantes frigora, et umbra
Captantur, vultuque fluens abftergitur humor.

A D

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors]

Qui canoro blandius Orpheo

Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuofis

Sæpe animam revocas ab umbris, Jam feu folutos in numerum pedes Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax Corpus tueris, feu cadaver

Luminibus penetras acutis ;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.
Nunc plena magni pocula postules
Memor WILHELMI, nunc moveat fitim
Minister ingens, imperîque
Præsidium haud leve, MONTA CU T U S,

Omitte tandem trifte negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!
Nec cæteros cautus mederi

Ipse tuam minuas falutem.
Fruftra cruorem pulsibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,
Attenius explorare venam

Quæ febris exagitet tumentem: Fruftra liquores quot Chymica expedit Fornax, et error sanguinis, et vigor Innatus herbis te fatigant :

Serius aut citius fepulchro Debemur omnes, vitaque deferet Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes

(Relliquias animæ) cadaver.
Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua ;
Suumque victorem viciffim

Subjiciet Libitina victrix.
Decurrit illi vita beatior
Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit moleftam, urgetque curas

Sponte sua satis ingruentes;
Et quem dierum lene fluentium
Delectat ordo, vitaque mutuis
Felix amicis, gaudiisque

Innocuis bene temperata.

Machina

Machinæ Gesticulantes,

AN GLICE

A PUP PE T-SHO W.

A

Dmiranda cano levium spectacula rerum,

Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum ; Quem, non surreptis cæli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tumultam Hiftrio, delectatque inhiantem fcommate turbam ; Quotquot lætitiæ siydio aut novitate tenentur, Undique congrefli permiffa fedilia complent, Nec eonfufus honos ; nummo fubfellia cedunt Diverso, et varii ad pretium ftat copia fcamni. Tandem ubi fubtrahitur velamen, lumina paflim Angustos penetrant aditus, qua plurima visum Fila secant, ne, cum vacuo datur ore fenestra, Pervia fraus pateat: mox ftridula turba penates Ingreditur pictos, et mænia fquallida fuco. Hic humiles inter fcenas, anguftaque claustra, Quicquid agunt homines, concursus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed

[ocr errors]

Sed præter reliquos incedit HOMUNC I O rauca
Voce strepens ; major subnectit fibula veftem,
Et referunt vivos errantia lumina motus ;
In ventrem tumet immodicum ; pone eminet ingens
A tergo gibbus ; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibufque lacertis
Confisus, gracili jactat convitia vulgo,
Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur solenni feria pompa,
Spernit sollicitum intractabilis ille tumultam,
Et risu importunus adeft, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pictamque protervo
Ore petit Nympham, invitoque dat oscula ligno.

Sed comitum vulgus diverfis membra fatigant
Ludis, et vario lascivit mobile faltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidisque superbit in oftris.
Nam, quoties festam celebrat sub imagine lucem,
Ordine composito Nympharum incedit honestum
Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
Pygmæos credas pofitis mitefcere bellis,
Jamque, infensa Gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, fenerisque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur fidera cælo,
Parvi subfiliunt Lemures, populufque pusillus
Festivos, rediens sua per veftigia, gyros
Ducit, et angustum crebro pede pulsitat orbem.

Mane

« PreviousContinue »