Page images
PDF
EPUB

Evolat adducto non fegnis sphæra lacerto.
Haud ita profiliens Eleo carcere pernix
Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato
Currentefque domos videt, et fugientia tecta.

Si tamen in duros, obftructa fatellite multo,
Impingat focios, confundatque orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam,
Atque Deos atque aftra vocat crudelia-

Si vero incurfus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hoftis fpolietur honore :
Turba fremit confufa, fonifque frequentibus, euge,
Exclamant focii; plaufu ftrepit omne viretum.
Interea feffos inimico Sirius aftro

Corripit, et falfas exudant corpora guttas;
Lenia jam Zephyri fpirantes frigora, et umbræ
Captantur, vultuque fluens abftergitur humor.

A D

A D

D. D. HA NNES,

INSIGNISSIMUM

MEDICUM et POE TA M.

Qui canoro blandius Orpheo

Vocale ducis carmen, et exitu Feliciore luctuofis

Sæpe animam revocas ab umbris, Jam feu folutos in numerum pedes Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax Corpus tueris, feu cadaver

Luminibus penetras acutis ;

Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis folicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo.

Nunc plena magni pocula postules

Memor WILHELM I, nunc moveat fitim

Minifter ingens, imperîque

Præfidium haud leve, MONTA CUTUS,

Omitte

Omitte tandem trifte negotium

Gravefque curas, heu nimium pius!
Nec cæteros cautus mederi

Ipfe tuam minuas falutem.
Fruftra cruorem pulfibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,
Attentus explorare venam

Quæ febris exagitet tumentem: Fruftra liquores quot Chymica expedit Fornax, et error fanguinis, et vigor Innatus herbis te fatigant:

Serius aut citius fepulchro

Debemur omnes, vitaque deferet
Expulfa morbis corpus inhofpitum,
Lentumque deflebunt nepotes
(Relliquias animæ) cadaver.
Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem viciffim

Subjiciet Libitina victrix.
Decurrit illi vita beatior

Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit moleftam, urgetque curas
Sponte fua fatis ingruentes;

[blocks in formation]

Machine Gesticulantes,

ANGLICE

A PUPPE T-SHOW.

A

Dmiranda cano levium fpectacula rerum, Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum; Quem, non furreptis cœli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua rifu fervent, glomeratque tumultum Hiftrio, delectatque inhiantem fcommate turbam ; Quotquot lætitiæ ftudio aut novitate tenentur, Undique congreffi permiffa fedilia complent, Nec confufus honos; nummo fubfellia cedunt Diverso, et varii ad pretium ftat copia scamni. Tandem ubi fubtrahitur velamen, lumina paffim Anguftos penetrant aditus, qua plurima vifum Fila fecant, ne, cum vacuo datur ore feneftra, Pervia fraus pateat: mox ftridula turba penates Ingreditur pictos, et moenia fquallida fuco. Hic humiles inter fcenas, anguftaque clausftra, Quicquid agunt homines, concurfus, bella, triumphos, Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed

Sed præter reliquos incedit HOM UN CIO rauca
Voce ftrepens; major fubnectit fibula veftem,
Et referunt vivos errantia lumina motus ;
In ventrem tumet immodicum; pone eminet ingens
A tergo gibbus; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibufque lacertis
Confifus, gracili jactat convitia vulgo,
Et crebro folvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur folenni feria pompa,
Spernit follicitum intractabilis ille tumultum,
Et rifu importunus adeft, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pictamque protervo
Ore petit Nympham, invitoque dat ofcula ligno.
Sed comitum vulgus diverfis membra fatigant
Ludis, et vario lafcivit mobile faltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro,
Lignea gens prodit, nitidifque fuperbit in oftris.
Nam, quoties feftam celebrat fub imagine lucem,
Ordine compofito Nympharum incedit honestum
Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
Pygmæos credas pofitis mitefcere bellis,
Jamque, infenfa Gruum temnentes prælia, tutos
Indulgere jocis, tenerifque vacare choreis.
Tales, cum medio labuntur fidera cœlo,
Parvi fubfiliunt Lemures, populufque pufillus
Feftivos, rediens fua per veftigia, gyros
Ducit, et anguftum crebro pede pulfitat orbem.

Mane

« PreviousContinue »