Page images
PDF
EPUB

Mane patent gressus ; hic fuccos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina furgunt
Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.

At non tranquillas nulla abdunt nubila luces,
Sæpe gravi furgunt bella, horrida bella tumultu.
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnæ; usque adeo insincera voluptas
Omnibus, et miftæ caftigant gaudia curæ.
Jam gladii, tubulique ingefto fulphure fæti,
Protenfæque haftæ, fulgentiaque arma, minæque
Telorum ingentes fubeunt ; dant claustra fragorem
Horrendum, ruptæ stridente bitumine chartæ
Confusos reddunt crepitus, et fibila miscent.
Sternitur omne solum pereuntibus ; undique cælæ
Apparent turmæ, civilis crimina belli.

Sed poftquam infanus pugnæ deferbuit æftus,
Exuerintque truces animos, jam Marte fugato,
Diversas repetunt artes, curasque priores.
Nec raro prisci heroes, quos pagina sacra
Suggerit, atque olim peperit felicior ætas,
Hic parva redeunt specie. Cano ordine cernas
Antiquos prodire, agmen venerabile, Patres.
Rugis fulcantur vultus, prolixaque barbæ
Canities mento pendet : fic tarda senectus
TiTHON UM minuit, cum moles tota cicadam
Induit, in gracilem fenfim collecta figuram.

Nunc tamen unde genus ducat, quæ dextra latentes Suppeditet vires, quem pofcat turba moventem,

Expediam. Expediam. Truncos opifex et inutile lignum 1 Cogit in humanas species, et robore natam

Progeniem telo efformat, nexuque tenaci
Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos,
Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pufillum
Versat onus, molique manu famulatus inerti
Sufficit occultos motus, vocemque ministrat.
His structa auxiliis jam machina tota peritos
Oftendit sulcos, duri et veftigia ferri :
Hinc falit, atque agili se sublevat incita motu,
Vocesque emittit tenues, et non sua verba.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

NON

ON ufitatum carminis alitem,

BURNETTE, poscis, non humiles modos :
Vulgare plectrum, languidæque

Respuis officium camænæ.
Tu mixta rerum semina conscius,
Molem que cernis diffociabilem,

Terramque

;

Terramque concretam, et latenten

Oceanum gremio capaci : Dum veritatem quærere pertinax Ignota pandis, follicitus parum Utcunque ftet commune vulgi

Arbitrium et popularis error. Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus labrica deferit Fundamina, et compage fracta

Suppofitas gravis urget undas. Impulsus erumpit medius liquor, Terras aquarum effusa licentia Claudit viciffim ; has inter orbis

Relliquiæ fluitant prioris.
Nunc et recluso carcere lucidam
Balæna spectat solis imaginem,
Stella que miratur nutantes,

Et tremulæ fimulacra lunæ.
Quæ pompa vocum non imitabilis !
Qualis calescit fpiritus ingenî !
Ut tollis undas! ut frementem

Diluvii reprimis tumultum !
Quis tam valenti pectore ferreus
Ut non tremiscens et timido pede
Incedat, orbis dum dolofi

Detegis inftabiles ruinas ?
Quin hæc cadentum fragmina montium
Natura vultum sumere fimplicem

Coget Coget refingens, in priorem

Mox iterum reditura formam.
Nimbis rubentem fulphureis Jovem
Cernas ; ut udis fævit atrox hyems
Incendiis,

commune mundo
Et populis meditata buftum!
Nudus liquentes plorat Athos nives,
Et mox liquescens ipfe adamantinum
Fandit cacumen, dum per

imas
Saxa fluunt refoluta valles.
Jamque alta cæli mænia corruant,
Et vestra tandem pagina (proh nefas !)
BURNETTE, veftra augebit ignes,

Heu socio peritura mundo.
Mox
æqua

tellus, mox subitus viror Ubique rident: En teretem globum ! En læta vernantes Favoni

Flamina, perpetuofque flores!
O pectus ingens ! O animum gravem,
Mundi capacem ! fi bonus auguror,

Te, noftra quo tellus fuperbit,
Accipiet renovata civem.

[ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »