Page images
PDF
EPUB

Mane patent gressus ; hic succos terra feraces
Concipit, in multam pubentia gramina surgunt
Luxuriem, tenerisque virescit circulus herbis.

At non tranquillas nulla abdunt nubila luces,
Sæpe gravi furgunt bella, horrida bella tumultu.
Arma cient truculenta cohors, placidamque quietem
Dirumpunt pugnæ; ufque adeo insincera voluptas
Omnibus, et mistæ caftigant gaudia curæ.
Jam gladii, tubulique ingefto fulphure fæti,
Protensæque haftæ, fulgentiaque arma, minæque
Telorum ingentes fubeunt ; dant clauftra fragorem
Horrendum, ruptæ stridente bitumine chartæ
Confusos reddunt crepitus, et fibila miscent.
Sternitur omne folum pereuntibus ; undique cælæ
Apparent turmæ, civilis crimina belli.

Sed postquam insanus pugnæ deferbuit æftus,
Exuerintque truces animos, jam Marte fugato,
Diversas repetunt artes, curasque priores.
Nec raro prisci heroes, quos pagina facra
Suggerit, atque olim peperit felicior ætas,
Hic parva redeunt specie. Cano ordine cernas
Antiquos prodire, agmen venerabile, Patres.
Rugis sulcantur vultus, prolixaque barbæ
Canities mento pendet : fic tarda seotctus
TITHONUM minuit, cum moles tota cicadam
Induit, in gracilem fenfim collecta figuram.
Nunc tamen unde
genus

dextra latentes Suppeditet vires, quem pofcat turba moventem,

Expediam.

ducat, quæ

POEMAT A.

16,

Expediam. Truncos opifex et inutile lignum
Cogit in humanas species, et robore natam
Progeniem telo efformat, nexuque tenaci
Crura ligat pedibus, humerisque accommodat armos,
Et membris membra aptat, et artubus insuit artus.
Tunc habiles addit trochleas, quibus arte pusillum
Versat onus, molique manu famulatus inerti
Sufficit occultos motus, vocemque ministrat.
His structa auxiliis jam machina tota peritos
Oftendit fulcos, duri et veftigia ferri :
Hinc falit, atque agili se sublevat incita motu,
Vocesque emittit tenues, et non sua verba.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

N

[ocr errors]

ON ufitatum carminis alitem,

BURNETTE, poscis, non humiles modos :
Vulgare plectrum, languidæque

Respuis officium camænæ.
Tu mixta rerum semina conscius,
Molemque cernis diffociabilem,

Terramque

[ocr errors]

MATA

. Terramque concretam, et latentem

Oceanum gremio capaci : Dum veritatem quærere pertinax Ignota pandis, follicitus parum Utcunque ftet commune vulgi

Arbitrium et popularis error. Auditur ingens continuo fragor, Illapsa tellus lubrica deferit Fundamina, et compage fracta

Suppofitas gravis urget undas. Impulsus erumpit medius liquor, Terras aquarum effusa licentia Claudit viciffim; has inter orbis

Relliquiæ fluitant prioris.
Nunc et recluso carcere lucidam
Balæna spectat solis imaginem,
Stellasque miratur nurantes,

Et tremulæ fimulacra lunæ.
Quæ pompa vocum non imitabilis !
Qualis calescit fpiritus ingenî!
Ut tollis undas! ut frementem

Diluvii reprimis tumultum !
Quis tam valenti pectore ferreus
Ut non tremiscens et timido pede
Incedat, orbis dum dolofi

Detegis inftabiles ruinas?
Quin hæc cadentum fragmina montium
Natura vultum sumere fimplicem

[ocr errors][merged small]

Et

Coget refingens, in priorem

Mox iterum reditura formam. Nimbis rubentem sulphureis Jovem Cernas ; ut udis fævit atrox hyems Incendiis,

commune mundo Et populis meditata buftum! Nudus liquentes plorat Athos nives)

mox liquescens ipse adamantinum Fandit cacumen, dum

per

imas
Saxa fluunt refoluta valles.
Jamque alta cæli mania corruant,
Et vestra tandem pagina (proh nefas !)
BURNETTE, vestra augebit ignes,

Heu socio peritura mundo.
Mox æqua tellus, mox fubitus viror
Ubique rident: En teretem globum !
En læta vernantes Favonî

Flamina, perpetuofque flores!
O pectus ingens! O animum gravem,
Mundi

capacem ! fi bonus auguror,
Te, noftra quo tellus superbit,
Accipiet renovata civem.

THE

« PreviousContinue »