Page images
PDF
EPUB

emifimus verficuli. Quod fi CONGRE VIU s ille tuus divino, quo folet, furore correptus materiam hanc non exornafset, vix tanti effet ipsa Pax, ut illa lætaremur tot perditiffimis Poetis tam misere decantata. At, dum alios infector, mei ipfius oblitus fuisse videor, qui haud minores forsan ex Latinis tibi molestias allaturus fum, quam quas illi ex vernaculis fuis carminibus attulerunt;

nifi quod inter ipfos cruciatus lenimentum

cruciatus lenimentum aliquod dolori tribuat tormenti varietas.

Nec quidem unquam adduci poffem, ut poema patrio fermone conscriptum oculis tuis subjicerem, qui ab iftis conatibus cæteros omnes fcribendo non minus deterres, quam favendo excitaveris,

Outca

[ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Pax GULIELMI Auspiciis Europæ

reddita, 1697.

P

Oftquam ingens clamorque virûm, ftrepin.

tusque tubarum, Atque omnis belli cecidit fragor; afpice,

Cæsar,

Quæ tibi foliciti, turba impertuna, Poetan
Munera deducunt: generofæ a pe&ore flammæ,
Diræque armorum effigies, fimulachraque belli
Tristia diffugiant: O tandem abfifte triumphis
Expletus, penitufque animo totum excute Marten.

Non ultra ante oculos numeroso milite campi
Miscentur; folito nec fervent arva tumultu ;
Stat circum alta quies, curvoque innixus aratro:
Desertas fofsas, et caftra minantia caftris.
Rusticus invertit, tacita formidine lustrans
Horroremque loci, et funeftos ftragibus agros
Jamque fuper vallum et munimina longa virescit
Expectata feges, jam propugnacula rident

Vere

Vere novo; insuetos mirabitur incola culmos,
Luxuriemque foli, et turgentem a sanguine mellem.-

Afpicis ut toto excitus venit advena mundo
Bellorum invisens fedem, et confusa ruinis
Oppida, et eversos flammarum turbine muros !
Ut trepidos rerum Annales, triftemque laborum
Inquirit feriem, attonitis ut spectat ocellis.
Semirutas turres, et adhuc polluta cruore
Flumina, famofosque ORMOND I volnere campos !

Hic, ubi faxa jacent disperso infecta cerebro,
Atque interruptis hiscunt divortia muris,
Vexillum intrepidus * fixit, cui tempora dudum
Budenfes palmæ, peregrinaque laurus obumbrati
Ille ruens aciem in mediam, qua ferrea grando
Sparsa furit circum, et plumbi denfifimus imber,
Sulphuream noctem, tetrasque bitumine nubes
Ingreditur, crebroque rubentem fulgure fumum.
Ut vario anfractu, et disjectis undique faxis
Mænia discedunt, fcopulisque immane minantur
Desuper horrificis, & formidabile pendent !.

Hic pestem occultam, & fecundas sulphure moles
Cernere erat, magno quas inter mota tumultu.
Prælia fervebant; subito cum clauftra fragore
Horrendum disrupta tonant, femiuftaque membra,
Fumantesque artus, laniataque corpora lethum
Corripit informe, ét rotat ater in æthere turbo.

[ocr errors]

&c.

* Honoratiffimus D. Dominus CUTT$, Baro de Gowrm,

Sic, postquam Enceladi dejecit fulmine fratres
Cælicolum pater, et vetuit contemnere divos:
Divulfam terræ faciem, ingentesque ruinas
Mortales ftapuere ; altum hinc mirantur abesse
Pelion, invertique imis radicibus Offam ;
Hic fluvium moles inter confusaque saxa
Reptare, atque aliis discentem currere ripis.
Stant dubii, et notos montes umbrasque requirunt,
Errore ambiguo elusi, et novitate locorum.

Nempe hic AURIAC I nuper vexilla secuta
Confluxere acies, hic, aspera corda, Britanni,
Germanufque ferox, et juncto fædere Belga ;
Quique truci Boreæ, et ceelo damnatus iniquo
Vitam agit in tenebris ; et qui dudum ore perusto
Decolor admoti prodit vestigia Phobi: :
Undique conveniunt, totam conscripta per orbem
Agmina, NAS 80 v ique latus focialibus armis
Circumfusa tegunt, fremitusque et murmura miscent,
Tam vario disjuncta fitu, tot diffona linguis,

Te tamen e mediis, * Dactor Fortiffime, turmis
Exere, Tu vitam ( fi quid mea carmina possunt )
Accipies, populique encomia sera futuri,
Quem varias edoctum artes, ftudiisque Minerva
Omnibus ornatum Marti Rhedycina furenti
Credidit invita, et tanto se jactat alumno.
Hunc nempe ardorem, atque immensos pectoris æftus

[ocr errors]

* Infig. Dom. Christoph, Codrington, unus ex Regii Satelfitii Præfectis,

Non

Non jubar Aretoum, aut nostri penuria coeli,
Sed plaga torridior, qua sol intentius omnes :
Effundit radios, totique obnoxia Phaebo
India progenuit, tenerisque incoxit ab annis
Virtutem immodicam, et generofæ incendia mentis.

Jam quoque torpentem qui infelix fufpicit Arcton,
Brumamque æternam frigufque perambulat, urfæ
Horridus exuviis, GULIELMI ingentia facta.
Describit fociis, pugnataque in ordine bella
Attentus numerat, neque brumam aut frigora curat.
En! vaftos niviam tractus et pallida regna
Deferit, imperio extremum * qui fubjicit orbem,
Indigenasque hyemes, Britonumque Heroa pererrat
Luminibus tacitis ; fubeunt nunc fula Namurcæ
Mænia, nunc tardo quæ fanguine plurima fuxit
Boinia, nunc dubii palma indifereta Senefice
Quæ facies, et quanta viri! quo vertice in auras.
Affurgit ! quali firmat veftigia greflit..
Majeftate rudi, et torvo fpectabilis. ore.

Sic olim Alcides, immania membea Leonis
Inftratus fpolijs, vafta se mole ferebat,
Evandri amplexus dextramque adjungere dextrue,
Cum peteret, testisque ingens fuccederet hofpes:

Dum pugnas, GULIELME, tuas, campofque cruentos
Accipit, in venis ebullit vividas humor,
Corda micant crebro, et mentem ferit æmulus ardor.
Non jam Riphæos hoftis populabitur agros

* Moscoviæ Imperator.

Impune,

« PreviousContinue »