Page images
PDF
EPUB

Quin ubi plus æquo descendens uda metalli
Fundum amat, impatiens pluviæ, metuensque procellam,
Agricolæ caveant; non hoc impune colonus
Afpicit; oftendet mox fæta vaporibus aura
Collectas hyemes, tempeftatemque fonoram.
At licet Argentum mole incumbente levatum
Subsidat, penitusque imo se condat in alveo,
Cætera
quæque

tument; eversis flumina ripis Expatiata ruunt, fpumantibus æftuat undis Diluvium, rapidique effufa licentia ponti.

Nulla tacet secreta poli mirabile vitrum, Quin varios cæli vultus et tempora prodit, Ante refert, quando tenui velamine tutus Incedes, quando fperabis frigidus ignem.

Augurio hoc fretus, quanquam atri nubila cæli Dirumpunt obscura diem, pluviasque minantur; Machina fi neget, et ludum promittat apertum, Audax carpat iter nimbo pendente viator; Nec metuens imbrem, poscentes Messor aristas Profternat: terræ jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadant, feriuntque paratos.

ΠΥΓΜΑΙΟ,

ΠΥΓΜΑΙΟ-ΓΕΡΑΝΟΜΑΧΙΑ,

SI VE

PRÆ LIU M

INTER

PYGMÆOS et Grues commissum.

PEnnata

[ocr errors]

Ennatas acies, et lamentabile bellum

Pygmeadum refero: parvas tu, Musa, cohortes
Inftrue ; tu gladios, mortemque minantia roftra,
Offenfosque Grues, indignantefque pufillam
Militiam celebra ; volucrumque hominumque tumultus.

Heroum ingentes animos et triftia bella
Pieridum labor exhaufit, versuque fonoro
Jussit et æterna numerorum affurgere pompa:
Quis lectos Graiûm juvenes, et torva tuentem
Thesea, quis pedibus velocem ignorat Achillem ?
Quem dura Æneæ certamina, quem GULIELMI
Gesta latent ? fratres Thebani, et flebile fatum
VOL. II.

G

Pompeii

[ocr errors]

Pompeii quem non delaflavere legentem ?
Primus ego intactas acies, gracilemque tubarum
Carmine depingam fonitum, nova caftra secutus ;
Exiguosque-canam pugiles, Gruibusque malignos
Heroas, nigrisque ruentem è nubibus hoftem.

Qua solis tepet ortu, primitiisque diei
India læta rubet, medium inter inhospita faxa
(Per placidam vallem, et paucis acceffa vireta)
Pygmæum quondam fteterat, dum fata finebant,
Imperium. Hinc varias vitam excoluere per artes
Seduli, et affiduo fervebant arva popello.
Nunc fi quis dura evadat per faxa viator,
Desertofque lares, et valles ofibus albas
Exiguis videt, et vestigia parva ftupefcit.
Defolata tenet victrix impune volucris
Regna, et securo crepitat Grus improba nido.
Non fic, dum multos ftetit insuperabilis annos
Parvula progenies; tum, fi quis cominus ales
Congredi, et immixtæ auderet se credere pugnæ,
Miles atrox, aderat, fumptisque feroculus armis
Sternit humi volucrem moribundam, humerisque reportat
Irgentem prædam; cæsoque epulatur in hofte.
Sæpe improvisas mactabat, fæpe juvabat
Diripere aut nidum, aut ulcisci in prole parentem.
Nempe larem quoties multa conftruxerat arte,
Aut uteri posuisset onus, volucremque futuram ;
Continuo vultu fpirans immane minaci
Omnia vastaret miles, fæcufque necarct

Immeritos'

[ocr errors]

Immeritos, vitamque abrumperet imperfectam,
Cum tepido nondum maturuit hoftis in ovo.

Hinc caufæ irarum, bella hinc, fatalia bella,
Atque acies letho intentæ, volucrumque virûmque
Commiffa ftrages, confufaque mortis imago.
Non tantos motus, nec tam memorabile bellum,
Mæonius quondam fublimi carmine vates
Lufit ; ubi totam ftrepituque armisque paludem
Miscuit : hic (visu miserabile !) corpora murum
Sparsa jacent juncis transfixa, hic gutture rauco
Rana dolet, pedibusque abscisso poplite ternis
Reptat humi, folitis nec fefe faltibus effert.

Jamque dies Pygmæo aderat, quo tempore cæd
Pænituit fætus, intactaque maluit ova.
Nam super his accensa graves exarsit in iras
Grus ftomachans; omnefque fimul, quas Strymonis anda,
Aut ftagnum Mareotidis, imi aut uda Caystri
Prata tenent, adfunt ; Scythicaque excita palude,
Et conjurato volucris descendit ab Iftro.
Stragesque immenfas et vulnera cogitat absens,
Exacuitque ungues i&tum meditata futurum,
Et roftrum parat acre, fugaque accommodat alas.
Tantus amor belli, et vindictæ arrecta cupido.
Ergo ubi ver nactus proprium, fufpenfus in alte
Aëre concuflis exercitus obftrepit alis,
Terræque immenfos tractus, femotaque longe
Æquora defpiciunt, Boreamque et nubila tranant
Innumeri: crebro circum ingens fluctuat xcher

Flamine,

1

G 2

Flamine, et assiduus miscet cælum omne tumultus.

Nec minor in terris motus, dum bella faceffit
Impiger, instituitque agmen, firmatque phalangas,
Et furit arreptis animosus homuncio telis :
Donec turma duas composta excurrat in alas,
Ordinibufque frequens, et marte instructa perito.

Jamque acies inter medias sese arduus infert
Pygmeadum ductor, qui majeftate verendus
Incesluque gravis reliquos supereminet omnes
Mole gigantea, mediamque affurgit in ulnam.
Torvior aspectu (hoftilis nam infculpferat unguis
Ore cicatrices) vultuque oftentat honefta
Roftrorum figna, et crudos in pectore morsus.
Immortali odio, æternisque exercuit iris
Alituum gentem, non illum impune volucris
Aut ore, aut pedibus peteret confisus aduncis.
Fatalem quoties Gruibus diftrinxerat ensem,
Truncavitque alas, celerique fugam abftulit hofti:
Quot fecit ftrages ! quæ nudis funera pullis
Intulit, heu! quoties implevit Strymona fletu !

Jamque procul fonus auditur, piceamque volantum
Prospectant nubem bellumque hoftesque ferentem.
Crebrescit tandem, atque oculis fe plurimus offert
Ordinibus ftru&us variis exercitus ingens
Alituum, motisque eventilat aëra pennis.
Turba polum replet, specieque immanis obumbrat
Agmina Pygmæorum, et denfa in nubibus hæret :
Nunc densa, at patriis mox reddita rarior oris.

« PreviousContinue »