Page images
PDF
EPUB

Belli ardent ftudio Pygmæi, et lumine savo
Sufpiciunt hoftem ; nec longum tempus, et ingens
Turba Gruum horrifico sese super agmina lapsu
Præcipitat gravis, et bellum sperantibus infert:
Fit fragor ; avulsæ volitant circum aera plumæ.
Mox defeffa iterum levibus sese eripit alis,
Et vires reparata iterum petit impete terras.
Armorum pendet fortuna : hic fixa volucris
Cuspide, fanguineo sese furibunda rotatu
Torquet agens circum, roftrumque intendit in hostem
Imbelle, et curvos in morte recolligit ungues.
Pygmæi hic ftillat lentus de vulnere fanguis,
Singultusque ciet crebros, pedibusque pusillis
Tundit humum, et moriens unguem execratur acutum.
Æluat omne folum ftrepitu, tepidoque rubescit
Sanguine, fpargantur gladii, sparguntur et alæ,
Unguesque et digiti, commiftaque roftra lacertis.

Pygmeadum sævit, mediisque in millibus ardet
Ductor, quem late hinc atque hinc pereuntia cingunt
Corpora fufa Gruum; mediaque in morte vagatur,
Nec plausu alarum, nec roftri concidit i&tu.
Ille Gruum terror, illum denfiffima circum
Miscetur pugna, et bellum omne laborat in uno:
Cum, subito appulsus (fic Di voluere) tumultu
Ex inopino ingens et formidabilis Ales
Comprendit pedibus pugnantem ; et (triste relato)
Suftulit in cælum ; bellator ab unguibus hæret
Pendulus, agglomerat ftrepitu globus undique densus

Alituum;

G 3

Alicuum; fruftra Pygmæi lumine mesto
Regem inter nubes lugent, folitoque minoren
Heroem afpiciant Gruibus plaudentibus escam.

Jamque recrudcícit bellum, Grus desuper urget
Pygmæum roftro, atque hoflem petit ardua morsu;
Tum fugit alta volans; is sursum brachia jactat
Vulneris impatiens, et inanes sævit in auras.
Talis erat belli facies, cum Pelion ingens
Mitteret in cælum Briareus, folioque Tonantem
Præcipitem excuteret ; sparguntur in æthere toto
I'ulminaque scopuligue: flagrantia tela deorfum
Torquentur Jovis acia manu, dum vasta Gigantum
Corpora fusa jacent, femiuftaque sulphure fumant.

Viribus abfumptis penitus Pygmeža tandem
Agmina languescunt; ergo pars vertere terga
Horribili perculsa metu, pars tollere vocem
Exiguam ; late populus Cubitalis oberrat.
Instant à tergo volucres, lacerantque trahuntque
Immites, certæ gentem extirpare nefandam.

Siç Pygmæa domus multos dominata per annos,
Tot bellis defuncta, Gruum tot læta triumphis,
Funditus interiit: Nempe exitus omnia tandem
Certus Regna manet, funt certi denique fines,
Quos ultra tranfire nefas : fic corruit olim
Affyriæ Imperium, fic magnæ Perfidis imis
Sedibus everfum eft, et majus utroque Latinum.
Elyfi valles nunc agmine luftrat inani,
Et veterum Heroum miscetur grandibus umbris

Plebs Plebs

parva : aut, fi quid fidei mereatur anilis
Fabula, Paitores per nodis opaca pufillas
Sæpe vident umbras, Pygmæos corpore caffos.
Dum fecura Gruum, et veteres oblita labores, ,
Lætitiæ penitus vacat, indulgetque choreis,
Angustofque terit calles, viridesque per orbes
Turba levis falit, et lemurum cognomine gaudet.

[ocr errors][merged small][merged small]

RESURRECTIO

DEL IN EA TA

Ad Altare Col. Magd. Oxon.

Eregios fuci tractus, calamique labores,

Surgentesque hominum formas, ardentiaque ora Judicis, et fimulachra modis pallentia miris, Terribilem visu pompam, tu carmine Musa Pande novo, vatique facros accende furores.

Olim planitiem (quam nunc foecunda colorum
Insignit pi&tura) inhonefto et fimplice cultu
Veftiit albedo, fed ne rima ulla priorem
Agnofcat faciem, mox fundamenta futuræ
Subftravit pictor tabulæ, humoremque fequacem
Per muros traxit; velamine mænia craffo
Squallent obducta, et rudioribus illita fucis.

Utque (polo nondum ftellis fulgentibus apto)
Ne fpatio moles immensa dehiscat inani,
Per cava cælorum, et convexa patentia late
Hinc atque hinc interfusus fuitaverat æther;
Mox radiante novum torrebat lumine mundum

Titan, et pallens alienos mitius ignes
Cynthia vibrabat; crebris nunc consitus aftris.
Scintillare polus, nunc fulgor Lacteus omne
Difluere in cælum, longoque albescere tra&tu.

Sic, operis poftquam lusit primordia pictor,
Dum fordet paries, nullumque fatetur Apellem,
Cautius exercet calamos, atque arte tenacem
Confundit viscum, succosque attemperat, omnes
Inducit tandem formas ; apparet ubique
Muta cohors, et picturarum vulgus inane.

Aligeris muri vacat ora suprema miniftris,
Sparsaque per totam cælestis turba tabellam
Raucos inspirat lituos, buccasque tumentes
Inflat, et attonitum replet clangoribus orbem.
Defunctis fonus auditur, tabulamque per imam
Picta gravefcit humus, terris emergit apertis
Progenies rediviva, et plurima surgit imago.

Sic, dum fecundis Cadmus dat femina fulcis,
Terra tumet prægnans, animataque gleba laborat;
Luxuriatur ager segete spirante, calefcit
Omne folum, crescitque virorum prodiga messis..

Jam pulvis varias terræ dispersa per oras,
Sive inter venas teneri concreta metalli,
Sensim diriguit, seu fese immiscuit herbis,
Explicita eft ; molem rursus coalescit in unam.
Divisum funus, sparsos prior alligat artus
Junctura, aptanturque iterum coëuntia membra..
Hic nondum fpecie perfecta resurgit imago,

Vultum:

[ocr errors]

G 5.

« PreviousContinue »