Page images
PDF
EPUB

Evolat adducto non segnis fphæra lacerto.

Haud ita profiliens Eléo carcere pernix Auriga invehitur, cum raptus ab axe citato Currentesque domos videt, et fugientia tecta..

Si tamen in duros, obftructa satellite multo,
Impingat focios, confundatque orbibus orbes;
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam,
Atque Deos atque astra vocat crudelia-

Si vero incursus faciles, aditumque patentem
Inveniat, partoque hoftis spolietur honore :
Turba fremit confasa, sonifque frequentibus, euge;
Exclamant focii ; plausu ftrepit omne viretum.

Interea feffos inimico Sirius altro
Corripit, et falfas exudant corpora guttas ;
Lenia jam Zephyri fpirantes frigora, et umbræ
Captantur, vultuque Auens abftergitur humor.

[ocr errors][merged small]

A D .

D. D. H A NNES,

INSIGNISSIMUM

M E DICUM et POET A M.

[ocr errors]

Qui canoro blandius Orpheo

Vocale ducis carmen, et exitu,
Feliciore luctuofis

Sæpe animam revocas ab umbris,
Jam seu folutos in numerum pedes
Cogis, vel ægrum et vix animæ tenax
Corpus tueris, feu cadaver

Luminibus penetras acutis ;
Opus relinquens eripe te moræ,
Frontemque curis solicitam explica,
Scyphumque jucundus require

Purpureo gravidum Lyæo..
Nunc plena magni pocula poftules
Memor WILHELMI, nunc moveat fitim
Minister ingens, imperique

Præfidium haud leve, MON TACUT US,

Omitte tandem trifte negotium
Gravesque curas, heu nimium pius!
Nec cæteros cautus mederi

Ipse tuam minuas falutem.
Fruftra cruorem pulfibus incitis
Ebullientem pollice comprimis,
Atten.us explorare venam

Quæ febris exagitet tumentem: Fruftra liquores quot Chymica expedit. Fornax, et error fanguinis, et vigor Innatus herbis te fatigant :

Serius aut citius sepulchro Debemur omnes, vitaque deferet Expulsa morbis corpus inhospitum, Lentumque deflebunt nepotes

(Relliquias animæ) cadaver.
Manes videbis tu quoque fabulas,
Quos pauciores fecerit ars tua;
Suumque victorem viciffim

Subjiciet Libitina victrix.
Decurrit illi vita beatior
Quicunque lucem non nimis anxius
Reddit moleftam, urgetque curas
Sponte fua fatis ingruentes;

dierum lene fluentium Delectat ordo, vitaque mutuis Felix amicis, gaudiifque

Innocuis bene temperata.

Et quem

Machina

EXTE
Machinæ Gesticulantes,

A N GLICE

A PUPPE T-SH O W.

A

Dmiranda cano levium spectacula rerum,

Exiguam gentem, et vacuum fine mente popellum ; Quem, non furreptis cæli de fornice flammis, Innocua melior fabricaverat arte Prometheus.

Compita qua risu fervent, glomeratque tu multum Hiftrio, delectatque inhiantem fcommate turbam ; Quotquot lætitiæ studio aut novitate tenentur, Undique congreffi permiffa fedilia complent, Nec eonfufus honos ; nummo subfellia cedunt Diverso, et varii ad pretium ftat copia fcamni. Tandem ubi fubtrahitur velamen, lumina paflim Anguftos penetrant aditus, qua plurima visum Fila fecant, ne, cum vacuo datur ore feneftra, Pervia fraus pateat: mox ftridula turba penates Ingreditur pictos, et mcenia fquallida fuco. Hic humiles inter fcenas, anguftaque claustra, Quicquid agunt homines, concurfus, bella, triumphos, , Ludit in exiguo plebecula parva theatro.

Sed

[ocr errors]

Sed præter reliquos incedit HOMUNC I O rauca
Voce strepens ; major subnectit fibula veftem,
Et referunt vivos errantia lumina motus ;
In ventrem tumet immodicum ; pone eminet ingens
A tergo gibbus ; Pygmæum territat agmen
Major, et immanem miratur turba Gigantem.
Hic magna fretus mole, imparibufque lacertis
Confisus, gracili jactat convitia vulgo,
Et crebro solvit, lepidum caput, ora cachinno.
Quanquam res agitur solenni feria pompa,
Spernit sollicitum intractabilis ille tumultum,
Et risu importunus adeft, atque omnia turbat.
Nec raro invadit molles, pietamque protervo
Cic petit Nympham, invitoque dat ofcula ligno.

Sed comitum vulgus diversis membra fatigant
Ludis, et vario lascivit mobile faltu.

Sæpe etiam gemmis rutila, et spectabilis auro, ! Lignea gens prodit, nitidisque fuperbit in oftris.

Nam, quoties feftam celebrat fub imagine lucem,
Ordine compofito Nympharum incedit honestum
Agmen, et exigui proceres, parvique Quirites.
Pygmæos credas pofitis mitescere bellis,
Jamque, infensa Gruum temnentes prælia, tatos
Indulgere jocis, tenerisque vacare choreis.

Tales, cum medio labuntur fidera cælo,
Parvi fubfiliunt Lemures, populusque pufillus
Feftivos, rediens fua per vestigia, gyros
Ducit, et anguftum crebro pede pulfitat orbem.

Mane

« PreviousContinue »