Page images
PDF
EPUB

corpore atomi elementa omnium corporum, et in motu et virtute atomi initia omnium motuum et virtutum insunt. Veruntamen in hoc ipso, nimirum de motu atomi, collato ad motum grandiorum, philosophia parabolæ a philosophia Democriti dissentire videtur. Democritus enim non omnino parabola tantum, sed et sibi quoque impar, et fere contrarius reperitur in iis, quæ amplius ab eo circa hoc dicta sunt. Debuit enim motum heterogeneum atomo tribuere non minus, quam corpus heterogeneum et virtutem heterogeneam. Verum ille motus duos, descensus gravium, et adscensus levium (quem per plagam sive percussionem magis gravium pellendo minus gravia in superius expediebat), delegit ex motibus grandiorum, quos atomo ut primitivos communicaret. Parabola autem heterogeneam et exclusionem ubique tuetur, tam substantia quam motu. At parabola ulterius innuit, harum, de quibus diximus, exclusionum finem aliquem et modum esse; neque enim perpetuo Nox incubat. Atque Dei certe proprium est, cum de ejus natura inquiritur per sensum, ut exclusiones in affirmativis non terminentur. Alia vero est hujus rei ratio, ea scilicet, ut post debitas exclusiones et negationes aliquid affirmetur, et constituatur, et ut ovum quasi a tempestiva et matura incubatione excludatur; neque tantum ovum excludatur Nocte, sed etiam ex ovo excludatur persona Cupidinis; hoc est ut non tantum educatur et extrahatur hujusce rei notio quædam ex ignoratione, verum etiam notio distincta et confusa. Atque de demonstrationibus, quales eæ circa materiam

primam esse possint, hæc habuimus, quæ cum sensu parabolæ maxime convenire arbitramur. Veniendum igitur ad Cupidinem ipsum, materiam scilicet primam et dotes ejus, quas tanta circumstat nox; et videndum quid parabola ad illam lucis af ferat. Neque nos fugit, opiniones hujusmodi duras et fere incredibiles ad hominum sensus et cogitationes accedere. Atque ejus certe rei periculum jam factum esse plane cernimus in hac ipsa Democriti philosophia de atomis, quæ quia paulo acutius et altius in naturam penetrabat, et a communibus notionibus erat remotior, a vulgo pueriliter accipiebatur; sed et philosophiarum aliarum, quæ ad vulgi captum magis accedebant, disputationibus, tanquam ventis, agitata et fere exstincta est. Et tamen etiam ille vir suis temporibus summa admiratione floruit, et Pentathlus dictus est ob multiplicem scientiam, et inter omnes philosophos, omnium consensu, maxime physicus est habitus, ut magi quoque nomen obtineret. Neque Aristotelis pugnæ et dimicationes (qui Ottomannorum more de regno suo philosophie anxius erat, nisi fratres trucidasset; cui etiam curæ erat, ut ex ejus verbis liquet, ne quid posteri scilicet dubitarent) tantum sua violentia, nec etiam Platonis majestas et solennia tantum reverentia potuerunt, ut philosophiam hanc Democriti delerent. Sed dum illa Aristotelis et Platonis strepitu et pompa professoria in scholis circumsonarent et celebrarentur, hæc ipsa Democriti apud sapientiores, et contemplationum silentia et ardua arctius complexos, in magno honore erat. Certe in seculis illis Romanæ doctri

næ, illa Democriti et mansit et placuit; cum Cicero ejus viri ubique summa cum laude mentionem faciat, et non ita multo post præconium illud poëtæ, qui videtur ex temporis sui judicio (ut solent illi) de eo locutus esse, conscriptum sit et exstet,

Cujus prudentia monstrat

Magnos posse viros, et magna exempla daturos,
Vervecum in patria crassoque sub aere nasci.

Juv. Sat. x. ver. 48.

Itaque non Aristoteles aut Plato, sed Gensericus et Attila et barbari hanc philosophiam pessum dederunt. Tum enim, postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabulæ istæ Aristotelicæ et Platonicæ philosophiæ, tanquam materiæ cujusdam levioris et magis inflatæ, servatæ sunt, et ad nos pervenerunt, dum magis solida mergerentur, et in oblivionem fere venirent. Nobis vero digna videtur Democriti philosophia, quæ a neglectu vindicetur, præsertim quando cum auctoritate prisci seculi in plurimis consentiat. Primo itaque describitur Cupido ut persona quædam; eique attribuuntur infantia, alæ, sagittæ, alia, de quibus sigillatim postea dicemus. Sed hoc interim sumimus; antiquos proposuisse mamateriam primam (qualis rerum principium esse potest) formatam et dotatam, non abstractam, potentialem, informem. Atque certe materia illa spoliata, et passiva, prorsus humanæ mentis commentum quoddam videtur, atque inde ortum, quia intellectui humano illa maxime esse videntur, quæ ipse potissimum haurit, et quibus ipse plurimum afficitur. Itaque fit ut formæ (quas vocant) magis existere

At

videantur, quam aut materia, aut actio: quod illa latet, hæc fluit; altera non tam fortiter impingitur, altera non tam constanter inhæret. Imagines autem illæ contra, et manifestæ et constantes putantur; adeo ut materia illa prima et communis tanquam accessorium quiddam videatur, et loco suffulcimenti; actio autem quævis tanquam emanatio tantum a forma, atque prorsus primæ partes formis deferantur. que hinc fluxisse videtur formarum et idearum regnum in essentiis, materia scilicet addita quadam phantastica. Aucta etiam sunt ista superstitione nonnulla (errorem, intemperantiam, ut fit, secuta), et ideæ abstractæ quoque introductæ, et earum dignitates; tanta confidentia et majestate, ut cohors somniantium vigilantes fere oppresserit. Verum ista ut plurimum evanuerunt, licet alicui, nostro hoc seculo, curæ fuerit, ea sponte inclinantia fulcire et excitare, majore ausu (ut nobis videtur) quam fructu. Verum quam præter rationem materia abstracta principium ponatur (nisi obstent prejudicia) facile perspicitur. Formas siquidem separatas quidem actu subsistere posuerunt, materiam separatam nemo; ne ex iis, qui eam ut principium adhibuerunt; atque ex rebus phantasticis entia constituere durum videtur ac perversum, neque inquisitioni de principiis consonum. Neque enim quæritur quomodo naturam entium commodissime cogitatione complectamur, aut distinguamus, sed quæ sint vere entia prima et maxime simplicia, ex quibus cætera deriventur. Primum autem ens non minus vere debet existere, quam quæ ex eo fluunt; quodammodo magis. Au

At

thupostaton enim est, et per hoc reliqua. At quæ dicuntur de materia illa abstracta, non multo meliora sunt, quam si quis mundum et res ex categoriis et hujusmodi dialecticis notionibus, tanquam ex principiis, fieri asserat. Parum enim interest, utrum quis mundum fieri ex materia et forma, et privatione dicat, an ex substantia et qualitatibus contrariis. Sed omnes fere antiqui, Empedocles, Anaxagoras, Anaximenes, Heraclitus, Democritus, de materia prima in cæteris dissidentes, in hoc convenerunt, quod materiam activam, forma nonnulla, et formam suam dispensantem, atque intra se principium motus habentem, posuerunt. Neque aliter cuiquam opinari licebit, qui non experientia plane desertor esse velit. Itaque hi omnes mentem rebus submiserunt. Plato mundum cogitationibus, Aristoteles vero etiam cogitationes verbis, adjudicarunt; vergentibus etiam tum hominum studiis ad disputationes et sermones, et veritatis inquisitionem severiorem missam facientibus. Quare hujusmodi placita magis toto genere reprehendenda, quam proprie confutanda, videntur. Sunt enim eorum, qui multum loqui volunt, et parum scire. Atque abstracta ista materia est materia disputationum, non universi. Verum rite et ordine philosophanti, naturæ plane facienda est dissectio non abstractio (qui autem secare eam nolunt, abstrahere coguntur), atque omnino materia prima ponenda est conjuncta cum forma prima, ac etiam cum principio motus primo, ut invenitur. Nam et motus quoque abstractio infinitas phantasias peperit, de animis, vitis, et similibus, ac si iis per materiam et formam

« PreviousContinue »