Page images
PDF
EPUB

non satisfieret, sed ex suis propriis penderent illa principiis. Sed hæc tria nullo modo discerpenda, sed tantummodo distinguenda; atque asserenda materia (qualiscunque ea sit) ita ornata, et apparata, et formata, ut omnis virtus, essentia, actio, atque motus naturalis ejus consecutio et emanatio esse possit. Neque propterea metuendum, ne res torpeant, aut varietas ista, quam cernimus, explicari non possit, ut postea docebimus. Atque quod materia prima forma nonnulla sit, demonstratur a parabola in hoc, quod Cupidinis est persona quædam. Ita tamen ut materia ex toto, sive massa materiæ, quondam informis fuerit: Chaos enim informe, Cupido persona quædam. Atque hæc cum sacris literis optime conveniunt. Neque enim scriptum est quod Deus hylen in principio creavit, sed cælum et terram.

Subjungitur etiam descriptio nonnulla status rerum, qualis fuerit ante opera dierum, in qua distincta mentio fit terræ et aquæ, quæ sunt nomina formarum; sed tamen quod massa secundum totum erat informis. Verum introducitur in parabolam Cupido ita personatus, ut sit tamen nudus. Itaque post illos, qui materiam ponunt abstractam, proxime (sed in contrarium) peccant illi, qui eam ponunt non exutam. Atque de hac re quædam adspersimus in iis, quæ de demonstrationibus, quales in materiam primam conveniant, et de heterogenea ipsius materiæ a nobis. jam dicta sunt. At hic, quem nunc ingrediemur, est proprius ejus rei tractandæ locus. Videndum ergo ex iis, qui principia rerum in materia formata fundaverunt, quinam sint illi, qui formam materiæ

tribuerint nativam et nudam, et qui rursus superfusam et indutam. Inveniuntur autem omnino quatuor opinantium sectæ. Prima est eorum, qui unum quippiam asserunt rerum principium, diversitatem autem entium constituunt in natura ejusdem principii fluxa et dispensabili. Secunda eorum, qui principium rerum ponunt substantia unicum, idque fixum et invariabile, diversitatem entium deducunt per hujusmodi principii diversas magnitudines, figuras, et posituras. Tertia eorum, qui plura constituunt rerum principia; et diversitatem entium ponunt in eorum temperamento et mistione. Quarta eorum, qui infinita aut saltem numerosa constituunt rerum principia, sed specificata et effigiata; quibus nihil opus ut comminiscantur aliquid, quod res deducat ad multiplex, cum naturam jam a principio disgregent. Inter quos secunda secta nobis videtur solummodo Cupidinem exhibere, ut est, nativum et exutum. Prima vero introducit eum tanquam velo discretum, tertia tunicatum, quarta etiam chlamydatum et fere sub larva. Atque de singulis pauca dicemus, ad meliorem parabolæ explicationem. Primo igitur ex iis, qui unum rerum principium statuerunt, neminem invenimus qui illud de terra affirmaret. Obstabat scilicet terræ natura quieta, et torpens, et minime activa, sed cœli et ignis et reliquorum patiens; ne id cuipiam in mentem veniret asserere. Attamen prisca sapientia Terram proximam a Chao ponit, Coelique primo parentem, deinde nuptam; ex quo conjugio omnia. Neque propterea hoc accipiendum, ac si veteres unquam statuissent terram principium

essentiæ; sed principium vel originem potius schematismi sive systematis. Itaque hanc rem ad parabolam sequentem de Cœlo rejicimus; ubi de originibus inquiremus; quæ est inquisitio ad illam de principiis posterior.

At Thales aquam principium rerum posuit. Videbat enim materiam præcipue dispensari in humido, humidum in aqua. Consentaneum autem esse illud

rerum principium ponere, in quo virtutes entium et vigores, præsertim elementa generationum et instaurationum potissimum invenirentur. Genituram animalium humidam ; etiam plantarum semina et nuclea, quamdiu vegetarent, nec effoeta essent, tenera et mollia. Metalla quoque liquescere et fluere, et esse tanquam terræ succos concretos, vel potius aquas quasdam minerales. Terram ipsam imbribus aut irrigatione fluviorum fœcundari et instaurari, nihilque aliud videri terram et limum, quam fæces et sedimienta aquæ. At aërem planissime esse aquæ exspirationem atque expansionem. Quin et ignem ipsum non concipi, neque omnino durare aut ali, nisi ex humido et per humidum. Pinguedinem autem illam humidi, in qua flamma et ignis sustentantur et vivunt, videri quandam aquæ maturitatem et concoctionem. Corpus rursus et molem aquæ per universum, ut fomitem communem, dispertiri. Oceanum, terræ circumfundi: vim maximam aquarum dulcium subterraneam, unde fontes et fluvii, qui, venarum instar, aquas per terræ et faciem et viscera deportent. At immensas vaporum et aquarum congregationes in supernis esse, utque aliam quandam aquarum univer

sitatem, utpote a qua inferiores aquæ, atque adeo oceanus ipse reparentur et reficiantur: etiam ignes cœlestes existimabat aquas illas et vapores depascere; neque enim aut sine alimento subsistere, aut aliunde ali posse; figuram autem aquæ, quæ in ejus particulis (guttis videlicet) cernitur, eandem cum figura universi esse, rotundam nempe et sphæricam; quin et undulationem aquæ, etiam in aëre et flamma, notari et conspici: motum denique aquæ habilem, nec torpescentem, nec præfestinum, numerosissimam autem piscium et aquatilium generationem. Sed Anaximenes aërem delegit, quod unum esset rerum principium. Nam si moles in constituendis rerum principiis spectanda sit, videtur aër longe maxima universi spatia occupare. Nisi enim detur vacuum separatum, aut recipiatur superstititio illa de heterogenea cœlestium et sublunarium; quicquid a globo terræ ad ultima coeli extenditur spatii, atque astrum aut meteorum non est, aërea substantia compleri videtur. Atque globi terrestris domicilium instar puncti ad cœli ambitum censetur. In æthere vere ipso, quantula portio in stellis conspergitur ? cum in citimis sphæris singulæ conspiciantur, in ultima, licet ingens earum numerus sit, tamen, præ spatiis interstellaribus, exiguum quiddam spatii siderum appareat; ut omnia tanquam in vastissimo aëris pelago natare videantur. Neque parva est ea portio aëris et spiritus, quæ in aquis et cavis terræ locis sedem et moram habet; unde aquæ fluorem suum recipiunt. Quin et extenduntur quandoque et intumescunt; terræ autem non solum porositas sua accidit, sed

etiam tremores et concussiones, evidentia signa venti et aëris inclusi. Quod si media quædam natura sit propria principiorum, ut tantæ varietatis possit esse susceptiva; ea prorsus in aëre reperiri videtur. Est enim aër tanquam commune rerum vinculum, non tantum quia ubique præsto est, et succedit, et vacua possidet, sed multo magis quod videtur esse naturæ cujusdam mediæ et adiaphora. Hoc enim corpus illud est, quod lucem, opacitatem, omniumque colorum tincturas, et umbrarum eclipses excipit et vehit; quod sonorum etiam harmonicorum, et (quod multo majus est) articulatorum, impressiones et signaturas motu accuratissimo discriminat; quod odorum differentias, non tantum generales illas suavis et fœtidi, gravis, acuti, et similium, sed proprias et specificatas, rosæ, violæ, subit nec confundit; quod ad celebres et potentissimas illas qualitates calidi, frigidi, etiam humidi, sicci, quodammodo æquum se præbet, in quo vapores aquei, halitus pingues, spiritus salium, metallorum fumi, suspensa volant; denique in quo radii cœlestes, et arctiores rerum consensus et discordiæ, secreto commeant, et obmurmurant; ut sit aër veluti chaos secundum, in quo tot rerum semina agant, errent, tentent, atque experiantur. Postremo, si vim genialem et vivificantem in rebus consulas, quæ ad rerum principia manuducat eaque manifestet, etiam aëris potiores partes esse videntur; adeo ut aëris, et spiritus, et animæ, vocabula usu nonnunquam confundantur. Idque merito, cum vitæ paulo adultioris (exceptis scilicet rudimentis illis vitæ in embryonibus et ovis) respiratio aliqua comes sit veluti

« PreviousContinue »