Page images
PDF
EPUB

robur dogmatis Telesii versatur in hoc vel præcipue, si tanquam æqualis portio hyles (secundum quantum, non secundum exporrectionem) utrique principio agenti assignetur, ut res durare possint, et systema constitui et stabiliri. Quicunque enim cum Telesio sentiet in cæteris, et exsuperantiam hyles, præsertim tam amplo excessu, in uno principio ad alterum, recipiet, hærebit nec se omnino explicabit. Itaque in dialogo Plutarchi "De facie in orbe lunæ," sana mente proponitur illa consideratio, non esse verisimile, in dispersione materiæ, naturam quicquid compacti corporis erat in unicum terræ globum conclusisse, tot interim volventibus globis astrorum. Huic vero cogitationi tam immoderate indulsit Gilbertus, ut non solum terram et lunam, sed complures alios globos solidos et opacos, per expansionem cœli, inter globos lucentes sparsos, assereret. Quin et ipsi peripatetici, postquam coelestia suo statu, sublunaria autem per successionem et renovationem æterna posuissent, non confisi sunt se hoc dogma tueri posse, nisi elementis veluti æquas materiæ portiones assignassent. Hoc est enim illud, quod de decupla illa portione, qua ambiens elementum interius elementum superet, consomniant. Neque ista eo adducimus, quod nullum ex iis nobis placeat, sed ut ostendamus inopinabile quiddam esse, atque cogitationem prorsus male mensuratam, si quis terram contrarium agens coelo principium statuat: quod Telesius fecit. Atque hoc ipsum durius multo invenitur, si quis præter quantum ipsum, disparem virtutem et actum coeli et terræ intueatur. Perdita enim

omnino sit dimicationis conditio, si ex altera parte telorum hostilium ictus perferantur, ex altera non pertingant, sed citra cadant. At liquet plane solis vires in terram mitti; terræ autem vires usque ad solem venire nemo spondeat. Etenim inter omnes virtutes, quas natura parit, illa lucis et umbræ longissime emittitur, et maximo spatio sive orbe circumfunditur. Umbra autem terræ citra solem terminatur, cum lux solis, si terra diaphana esset, globum terræ transverberare possit. Nominatim calidum, frigidum (de quibus nunc est sermo), nunquam deprehenduntur tam magna spatia vincere, in virtute sua perferenda, quam lux et umbra. Itaque si umbra terræ non pertingit ad solem, multo minus frigidum terræ eo adspirare posse consentaneum est. Id si ita sit, nempe ut sol et calidum in quædam corpora media agant, quo contrarii principii virtus non adscendat, nec ullo modo eorum actum impediat; necesse est ut illa (sol, inquam, et calidum) proxima quæque occupent, et dein remotiora quoque conjungant, ut tandem futura sit Heracliti conflagratio, solari et cœlesti natura gradatim versus terram et confinia ejus descendente et magis appropinquante. Neque illa admodum conveniunt, ut vis illa naturam suam imponendi et multiplicandi, et alia in se vertendi, quam Telesius principiis attribuit, non operetur in similia, æque aut magis quam in contraria; ut coelum jam excandescere debuerit, et stellæ inter se committi. Verum ut propius accedamus, quatuor omnino demonstrationes proponendæ videntur, quæ Telesii philosophiam de principiis

plane convellere et destruere possint, etiam singulæ, multo magis conjunctæ. Harum prima est, quod inveniantur in rebus nonnullæ actiones et effectus, etiam ex potentissimis et latissime diffusis, quæ ad calorem et frigus nullo modo referri possint. Proxima, quod inveniantur naturæ nonnullæ, quarum calor et frigus sint effectus et consecutiones; neque id ipsum per excitationem caloris præinexistentis, aut admotionem caloris advenientis; sed prorsus, per quæ calor et frigus in primo esse ipsorum indantur et generentur. Itaque principii ratio in iis ex utraque parte deficit, tum quia aliquid non ex ipsis, tum quia ipsa ex aliquo. Tertia, quod etiam ea quæ a calore et frigore originem ducunt (quæ certe sunt quam plurima), tamen procedunt ab illis tanquam ab efficiente et organo, non tanquam a causa propria et intima. Postremo, quod conjugatio illa quatuor connaturalium omnino permiscetur et confunditur. Quare de his sigillatim dicemus. Atque alicui fortasse vix operæ pretium videri possit, nos in philosophia Telesii arguenda tam diligenter versari, philosophia scilicet non admodum celebri aut recepta. Verum nos hujusmodi fastidia nil moramur. De Telesio autem bene sentimus, atque eum ut amantem veritatis, et scientiis utilem, et nonnullorum placitorum emendatorem, et novorum hominum primum agnoscimus. Neque tamen nobis cum eo res est tanquam Telesio, sed tanquam instauratore philosophiæ Paramenidis, cui multa debetur reverentia. Sed illud in primis in causa est, quod hæc fusius agamus, quod in eo, qui primus nobis

occurrit, complura disserimus, quæ ad sequentium sectarum (de quibus postmodum tractandum erit) redargutionem transferri possint, ne sæpius eadem dicere sit necesse. Sunt enim errorum (licet diversorum) fibræ miris modis inter se implicatæ et intextæ, quæ tamen sæpenumero una redargutione, tanquam falce, demeti et succidi possint. Verum, ut occœpimus dicere, videndum quales inveniantur in rebus virtutes et actiones, quæ ad calidum et frigidum nullo rerum consensu, aut ingenii violentia, trahi possint. Primo itaque sumendum quod a Telesio datur, materiæ summam æternum constare, nec augeri, aut minui. Hanc ille dotem, qua materia se servat et sustinet, transmittit ut passivam, et tanquam ad rationem quanti potius quam ad formam et actionem pertinentem, ac si nihil opus esset eam calori et frigori deputare, quæ agentium tantum formarum, et virtutum fontes ponuntur ; materiam enim non simpliciter, sed omni agente virtute destitui et exui. Atque hæc asseruntur magno mentis errore, et prorsus mirabili, nisi quod consensus atque opinio pervulgata et inveterata miraculum tollit. Nil enim simile fere inter errores reperitur, quam ut quis virtutem istam materiæ inditam (per quam ipsa se ab interitu vindicat, adeo ut minima quæque materiæ portio, nec universa mundi mole obrui, nec omnium agentium vi et impetu destrui, aut ullo modo annihilari, et in ordinem redigi queat, quin et spatii nonnihil occupet, et renitentiam servet cum dimensione impenetrabili, et ipsa vicissim aliquid moliatur, nec se deserat)

[merged small][ocr errors]

pro agente virtute non habeat, cum contra sit omnium virtutum longe potentissima, et plane insuperabilis, et veluti merum fatum, et necessitas. Hanc autem virtutem nec conatur Telesius ad calidum et frigidum referre. Atque hoc recte; neque enim scilicet aut incendium, aut torpor et congelatio huic rei aliquid addunt, vel detrahunt, nec super eum aliquid possunt, cum ipsa interim et in sole, et ad centrum terræ, et ubique vigeat. Sed in eo lapsus videtur, quod molem materiæ certam et definitam agnoscit, ad virtutem, quæ se numeris suis tueatur, cæcutit, eamque (profundissimis peripateticorum tenebris immersus) accessorii loco ducit, cum sit maxime principalis, corpus suum vibrans, aliud submovens, solida et adamantina in seipso, atque unde decreta et possibilis et impossibilis emanant auctoritate inviolabili. Schola itidem vulgaris eam facili verborum complexu pueriliter prensat, satisfactum huic cogitationi putans, si duo corpora in eodem loco non posse esse pro canone ponat, virtutem autem istam, atque ejus modum, nunquam apertis oculis contemplatur, et ad vivum dissecat; parum scilicet gnara, quanta ex ea pendeant, et qualis lux inde scientiis exoriatur. Verum (quod nunc agitur) ista virtus quantacunque extra Telesii principia cadit. Transeundum jam ad virtutem illam, quæ ad priorem hanc est tanquam antistropha, eam scilicet quæ nexum materiæ tuetur. Ut enim materia materia obrui non vult, ita nec materia a materia divelli. Atque nihilominus utrum hæc naturæ lex sit æque ac illa altera peremptoria, magnam

3

« PreviousContinue »