Page images
PDF
EPUB

Ministratio ad memoriam hoc officium præstat, ut ex turba rerum particularium, et naturalis historiæ generalis acervo particularis historia excerpatur, atque disponatur eo ordine, ut judicium in eam agere, et opus suum exercere possit. Etenim vires mentis sobrie æstimandæ, neque sperandum ut eæ in rerum infinitate discurrere possint. Manifestum autem est, memoriam tum in rerum multitudine comprehendenda incapacem et incompetentem; tum in rerum delectu, quæ ad inquisitionem aliquam definitam faciant, suggerendo imparatam atque inhabilem esse. Quod autem ad prius malum attinet, facilis est medendi ratio; unico enim remedio absolvitur; ut nulla nisi de scripto inquisitio aut inventio recipiatur. Perinde enim est ut quis interpretationem naturæ in aliquo subjecto, memoria sola nixus, complecti velit, ac si computationes ephemeridis memoriter tenere aut perficere tentet. Quinetiam satis liquet quantum memoriæ et mentis discursui tribuamus, cum nec de scripto inventionem, nisi per tabulas ordinatas, probemus. De posteriore igitur magis laborandum. Atque certe postquam subjectum inquisitioni constitutum et terminatum sit, atque a corpore rerum abscissum et inconfusum constiterit (in quo habemus nonnulla, quæ utiliter præcipiamus), ministratio ista ad memoriam tribus operis sive officiis constare videtur. Primo, docebimus qualia sint ea, quæ circa subjectum datum sive propositum (discurrendo per historiam) inquiri debeant, quod est instar topicæ. Secundo, quo ordine illa disponi oporteat, et in tabulas digeri. Neque tamen ullo modo speramus

veram rei venam, quæ ex analogia universi sit, jam a principio inveniri posse, ut eam partitio sequatur; sed tantum apparentem, ut res aliquo modo secetur in partes. Citius enim emerget veritas e falsitate, quam e confusione, et facilius ratio corriget partitionem, quam penetrabit massam. Tertio itaque ostendemus, quo modo et quo tempore inquisitio sit reintegranda, et chartæ sive tabulæ præcedentes in chartas novellas transportandæ, et quoties inquisitio sit repetenda. Etenim primas chartarum series vel sequelas super polos mobiles verti statuimus, et tantum probationes esse et tentamenta inquisitionis ; siquidem mentem in naturam rerum jus suum persequi et obtinere posse, nisi repetita actione, plane diffidimus. Itaque ministratio ad memoriam tribus (ut diximus) doctrinis absolvitur; de locis inveniendi, de methodo contabulandi, et de modo instaurandi inquisitionem.

Superest ministratio ad rationem, cui ministrationes duæ priores subministrant. Nullum enim per eas constituitur axioma, sed tantum notio simplex cum historia ordinata; certo verificata per ministrationem primam, atque ita repræsentata per secundam, ut tanquam in potestate nostra sit. Atque ministratio ad rationem ea maxime probari meretur, quæ rationem ad opus suum exsequendum, et finem obtinendum optime juvabit. Opus autem rationis natura unicum; fine et usu geminum est. Aut enim scire et contemplari, aut agere et efficere, homini pro fine est. Itaque aut causæ expetitur cognitio et contemplatio; aut effecti potestas et copia. Quamobrem dati effectus vel naturæ in

quovis subjecto causas nosse intentio est humanæ scientiæ. Atque rursus, super datam materiæ basin effectum quodvis sive naturam (inter terminos possibiles) imponere vel superinducere, intentio est humanæ præsentiæ. Atque hæ intentiones, acutius inspicienti et vere æstimanti, in idem coincidunt. Nam quod in contemplatione instar causæ est, in operatione est instar medii; scimus enim per causas, operamur per media. Et certe si media universa, quæ ad opera quælibet requiruntur, homini optato ad manum suppeterent, nil opus foret magnopere ista separatim tractare. Verum cum operatio humana in multo majores angustias compellatur, quam scientia, propter individui multiplices necessitates et inopias; adeo ut ad partem operativam requiratur sæpius non tam sapientia universalis et libera de eo quod fieri potest, quam prudentia sagax et solers ad delectum eorum quæ præsto sunt; ista tractatu felicius disjungi consentaneum est. Quare et ministrationis eandem partitionem faciemus, ut aut parti contemplativæ, aut activæ ministretur. Atque quod ad partem contemplativam attinet, ut verbo dicamus, in uno plane sunt omnia. Hoc ipsum non aliud est, quam ut verum constituatur axioma, sive idem copu latum; hæc enim est veritatis portio solida, cum simplex notio instar superficiei videri possit. Hoc autem axioma non elicitur aut efformatur, nisi per inductionis formam legitimam et propriam; quæ experientiam solvat et separet, atque per exclusiones et rejectiones debitas necessario concludat. Vulgaris autem inductio (a qua tamen principiorum ipsorum probationes petuntur) puerile quiddam est, et

precario concludit, periculo ab instantia contradictoria exposita; adeo ut dialectici de ea nec serio cogitasse videantur, fastidientes, et ad alia properantes. Illud interim manifestum est, quæ per inductionem cujusvis generis concluduntur, simul et inveniri et judicari, nec a principiis aut mediis pendere, sed mole stare sua, neque aliunde probari. Multo magis necesse est ea, quæ ex vera inductionis forma excitantur, axiomata esse seipsis contenta," atque ipsis principiis, quæ vocantur, certiora et firmiora. Atque hoc genus inductionis illud est, quod interpretationis formulam appellare consuevimus. Itaque præ omnibus doctrinam de constitutione axiomatis, et formula interpretandi, diligenter et perspicue complectimur. Restant tamen, quæ huic rei serviunt, tria maximi omnino momenti, sine quorum explicatione inquisitionis istius præscriptum, licet potestate validum, tamen usu operosum censeri possit. Ea sunt, inquisitionis ipsius continuatio, variatio, et contractio; ut nihil in arte aut abruptum, aut incongruum, aut pro humanæ vitæ brevitate longum relinquatur. Docebimus itaque primo usum axiomatum (jam per formulam inventorum) ad alia axiomata inquirenda et excitanda, quæ superiora et magis generalia sint: ut per veros et nusquam intermissos gradus scalæ adscensoriæ ad unitatem naturæ perveniatur. In quo tamen adjiciemus modum eadem axiomata superiora per experientias primas examinandi, et verificandi, ne rursus ad conjecturas, et probabilia, atque idola prolabamur. Atque hæc est ea doctrina, quam inquisitionis conti

[ocr errors]

nuationem appellamus. Variatio autem inquisitionis sequitur naturam diversam, aut causarum, quarum gratia inquisitio instituitur; aut rerum ipsarum, sive subjectorum, in quibus inquisitio versatur. Itaque missis causis finalibus, quæ naturalem philosophiam prorsus corruperunt, initia sumemus ab inquisitione variata sive accommodata formarum; quæ res pro desperata hucusque abjecta est, idque merito. Neque enim ulli obvenire possit tanta facultas aut felicitas, ut ex anticipationibus et dialecticis argumentationibus alicujus rei formam eruat. Sequentur inquisitiones materiarum et efficientium. Cum autem efficientia et materias dicimus, non efficientia remota, aut materias communes (qualia in disputationibus agitantur), sed efficientia propiora, et materias præparatas intelligimus. Id ne sæpius subtilitate inutili repetatur, inventionem latentis processus subtexemus. Latentem autem processum appellamus seriem et ordinem mutationis; rem scilicet ex efficientis motu et materiæ fluxu conflatam. Quæ autem secundum subjecta fit inquisitionis variatio, ex duabus rerum conditionibus ortum habet; aut ex natura simplicis et compositi (alia enim accommodatur inquisitio ad res simplices, alia ad compositas et decompositas et perplexas), aut ex historiæ copia et inopia, quæ ad inquisitionem peragendam parari possit. Ubi enim historia abundat, expedita est ratio inquisitionis; ubi tenuis est, in arcto est labor, et multifaria industria et arte opus habet. Itaque per ista, quæ jam dicta sunt, tractata variationem inquisitionis absolvi putamus. Restat inquisitionis contractio, ut

« PreviousContinue »