Page images
PDF
EPUB

recipiendis. Exitum enim rei videmus. Prima igitur ea quæstio est, An sit systema? Hoc est, An mundus sive universitas rerum sit globosa secundum totum, cujus sit centrum aliquod? An potius globi particulares terræ et astrorum spargantur; et singuli suis hæreant radicibus, absque systemate, et medio sive centro communi? Atque certe jactavit schola Democriti et Epicuri, auctores suos monia mundi diruisse. Neque tamen id prorsus secutum est ex iis, quæ ab illis dicta sunt. ab illis dicta sunt. Nam Democritus cum materiam sive semina copia infinita, attributis et potestate finita, eademque agitata, nec ab æterno quovis modo locata, posuisset, vi ipsa illius opinionis adductus est, ut mundos multiformes, ortui et interitui obnoxios, alios melius ordinatos, alios male hærentes, etiam tentamenta mundorum et intermundia statueret. Sed tamen ut hoc receptum fuisset, nihil officiebat quin illa pars materiæ, quæ deputata est huic ipsi mundo, qui nostro generi est conspicuus, obtinuerit figuram globosam. Necesse enim fuit ut singuli ex illis mundis figuram aliquam accepissent. Etsi enim in infinito medium aliquod esse nequeat, tamen in partibus infiniti rotunda figura subsistere potest, non minus in mundo aliquo quam in pila. Verum Democritus sector mundi bonus fuit, in integralibus autem mundi etiam infra mediocres philosophos. At opinio illa, de qua nunc loquimur, quæ destruebat et confundebat systema, fuit Heraclidis Pontici, et Ecphanti, et Nicetæ Syracusani, et præcipue Philolai, atque etiam nostra ætate Gilberti, et omnium (præter Copernicum) eorum, qui terram planetam

VOL. 11.

C

et mobilem, et tanquam unum ex astris, crediderunt. Atque illa opinio hanc vim habet, ut planetæ et stellæ singulæ, atque etiam aliæ innumeræ, quæ conspectum nostrum ob distantiam fugiunt, necnon aliæ, quæ nobis sunt invisibiles propter naturam non lucentem sed opacam, suos quæque sortitæ globos, et formas primarias, per expansionem istam, quam suspicimus, immensam, sive vacui sive corporis cujusdam tenuis et fere adiaphori, tanquam insulæ in pelago immenso spargantur et pendeant, atque super centrum non commune aliquod, sed quæque globi sui proprii volent; aliæ simpliciter, aliæ cum motu nonnullo centri progressivo. Atque illud maxime durum est in hac opinione, quod tollunt quietem sive immobile e natura. Videtur autem, quemadmodum sunt in universo corpora, quæ rotant, id est, motu feruntur infinito et perpetuo; ita et ex opposito debere esse corpus aliquod, quod quiescat: quibus interponitur media natura eorum quæ feruntur recta, cum motus rectus partibus globorum conveniat, et rebus exulantibus extra patrias suas, quæ ad globos connaturalitatis suæ movent, ut cum iis unitæ ipsæ quoque aut rotent aut quiescant. Verum huic quæstioni (nempe an sit systema?) finem dabunt ea, quæ circa motum terræ, an scilicet terra stet aut rotet? atque circa substantiam astrorum, an sit solida aut flammea? et circa æthera, sive spatia cœli interstellaria, an sint corporea aut vacua? decerni poterunt. Nam si terra stet, et cœli motu diurno circumvolvantur, proculdubio est systema: quod si terra rotet, tamen non prorsus evincitur non esse systema, propterea quod aliud possit poni cen

trum systematis, videlicet sol, aut aliud quippiam. Rursus, si unicus globus terræ sit densus et solidus, videtur materia universi coire et densari ad centrum illud quod si inveniantur luna aut alii ex planetis constare etiam ex materia densa et solida, videntur ex eo coire densa non ad centrum aliquod, sed sparsim et quasi fortuito. Postremo, si ponatur vacuum coacervatum in spatiis interstellaribus, videntur globi singuli habere circa se effluvia tenuiora, et deinde vacuum. Quod si et illa spatia corpore replentur, videtur esse unio densorum in medio, et rejectio tenuiorum ad circumferentiam. Plurimum autem confert ad scientias, nosse conjugationes quæstionum, propterea quod in aliquibus invenitur historia sive materia inductiva ad eas dirimendas, in aliquibus non item. Dato vero systemate, proxime accedit quæstio ea secunda, quod sit centrum systematis? Enimvero si aliquis ex globis locum centri occupare debeat, occurrunt globi imprimis duo, qui naturam medii sive centri præferre videntur, terra et sol. Pro terra suffragantur aspectus noster et inveterata opinio, atque illud omnium maxime, quod cum densa coëant in angustum, rara in latum diffundantur (area autem omnis circuli contrahatur ad centrum), videtur sequi quasi necessario, ut angustiæ circa medium mundi statuantur, ut proprius locus et tanquam unicus ad corpora densa. Pro sole autem facit ratio. illa, quod cujus partes sunt in systemate maximæ et potissimæ, ei is locus assignari debeat, ex quo ipse in universum systema maxime agere et se communicare

possit. Quando vero is sit sol, qui mundum vivificare plurimum videatur, impertiendo calorem et lucem; rite omnino atque ordine videri possit collocatus in medio mundi. Accedit et illud, quod sol manifeste habeat assectatores Venerem et Mercurium, etiam, ex sententia Tychonis, planetas reliquos; adeo ut plane videatur sol centri naturam sustinere posse, et vices gerere in aliquibus; eo propius abest, ut universi centrum constitui possit, quæ Copernici assertio fuit. Veruntamen in systemate Copernici multa et magna inveniuntur incommoda; nam et quod triplici motu terram oneravit, incommodum magnum, et quod solem a coetu planetarum divulsit, cum quibus tot habet passiones communes, similiter durum; et quod tantum immobilis introduxit in naturam, ponendo solem et stellas immobiles, præsertim corpora maxime omnium lucida et radiantia; et quod lunam terræ tanquam in epicyclo adhærere voluit; et alia nonnulla, quæ ille sumit, ejus sunt viri, qui quidvis in natura fingere, modo calculi bene cedant, nihil putet. Quod si detur motus terræ, magis consentaneum videatur, ut tollatur omnino systema, et spargantur globi, secundum eos quos jam nominavimus, quam ut constituatur tale systema, cujus sit centrum sol. Idque consensus seculorum et antiquitatis potius arripuit et approbavit. Nam opinio de motu terræ nova non est, sed ab antiquis repetita, quemadmodum diximus; at illa, de sole ut sit centrum mundi et immobile, prorsus nova est (excepto uno versiculo male traducto), et primo a

[ocr errors]

Copernico introducta. Sequitur tertia quæstio de profunditate systematis; non ut aliqua ejus mensura capiatur perfecta, sed ut in certo ponatur; an cœlum stellatum sit instar unius regionis, sive ut vulgo loquuntur, orbis? an vero stellæ, fixæ quas vocant, sint aliis sublimiores immensa quadam profunditate? Neque enim ullo modo fieri potest, ut illæ sint paris altitudinis, si hoc intelligatur exacte; stellæ enim proculdubio non sunt site tanquam in plano, quæ habeant dimensionem quandam tantum in superficie instar macularum aut bullarum, sed sunt illa globi integri, magni atque profundi. Itaque cum tam disparis reperiantur esse magnitudinis, omnino necesse est, ut aliæ promineant, vel sursum versus, vel deorsum, nec fieri potest ut aut per superiora aut inferiora una conjungantur superficie. Hoc vero si fiat in partibus stellarum, temerarium plane esset asserere, etiam in corpore integro, stellas non esse alias aliis altiores; sed ut hoc verum sit, tamen asseri potest crassities quædam definita (licet insignis) ejus regionis, quæ vocatur sphæra sive cælum stellatum, quæ hujusmodi prominentias et altitudinis gradus quodammodo terminet: videmus enim ex apogæis et perigæis planetarum, singulis eorum cœlis competere crassitiem notabilem, per quæ ascendant et descendant. At quæstio ista tantum eo spectat, utrum stellæ aliæ sint super alias, tanquam planeta super planetam, et quasi in diversis orbibus. Atque hæc quæstio illi alteri quæstioni, de motu aut statu terræ, similiter affinis est. Nam si stellæ moveantur motu diurno circa terram, quandoquidem

« PreviousContinue »