Page images
PDF
EPUB

non tantum in inviis via, sed et in viis compendium, et tanquam linea recta, quæ per ambages et flexus secet, ex indiciis nostris innotescat. Hoc autem (veluti et omnis ratio compendiaria) maxime in rerum delectu consistit. Duas autem invenimus veluti rerum prærogativas, quæ ad inquisitionis compendia plurimum faciunt;, prærogativam instantiæ, et prærogativam inquisiti. Itaque docebimus primo quales sint illæ instantiæ, sive experimenta, quæ ad illuminationem præ cæteris excellant, adeo ut paucæ idem, quod aliæ plures, præstent. Hoc enim et moli ipsius historiæ, et discurrendi laboribus parcit. Deinde etiam explicabimus, qualia sint ea inquisita, a quibus interpretationem auspicari oporteat, utpote quæ prædisposita sequentibus facem quandam præferunt, aut ob exquisitam certitudinem in se, aut ob naturam universalem, aut ob necessitatem ad probationes mechanicas. Atque hic ministrationi, quæ ad contemplativam partem spectat, finem imponimus, Activam autem partem ac ejus ministrationem triplici doctrina claudemus, si prius duo monita ad aperiendas hominum mentes præmittamus. Horum primum est, in inquisitione ea, quæ

formulam, inter contemplativam partem activam ipsam perpetuo intercurrere. Hoc enim fert rerum natura, ut propositiones et axiomata, a magis generalibus per argumentationem dialecticam deducta et derivata ad particularia et opera, obscure adınodum et incerto in nuant. Quod autem ex particularibus axioma educitur, ad nova particularia, tanquam correspondentia, manifesto et constantį tramite

fit per

ducat. Alterum hujusmodi est, ut meminerint homines, in inquisitione activa necesse esse rem per scalam descensoriam (cujus usum in contemplativa sustulimus) confici. Omnis enim operatio in individuis versatur, quæ infimo loco sunt. Itaque a generalibus per gradus ad ea descendendum est. Neque rursus fieri potest, ut per axiomata simplicia ad ea perveniatur; omne enim opus atque ejus ratio ex coitione axiomatum diversorum instituitur et designatur. Itaque hæc præfati ad triplicem illam doctrinam activam veniemus; quarum prima proponit modum inquisitionis distinctum et proprium, ubi non jam causa, aut axioma, sed operis alicujus effectio ex intentione est, atque inquisitioni subjicitur. Secunda ostendit modum conficiendi tabulas practicas generales, per quas omnigenæ operum designationes facilius et promptius deducantur. Tertia subjungit modum quendam inquirendi sive inveniendi opera, imperfectum certe, sed tamen non inutilem, quo ab experimento ad experimentum procedatur absque constitutione axiomatis. Nam quemadmodum ab axiomate ad axioma, ita etiam ab experimento ad experimentum datur et aperitur quædam via ad inveniendum instabilis et lubrica, sed tamen non prorsus silentio prætermittenda. Jam igitur et practicam ministrationem quoque, quæ in distributione ultima posita est, absolvimus. Atque hæc est hujusce secundi libri aperta et brevis delineatio. Quibus explicatis, thalamum nos mentis humanæ et universi, pronuba divina bonitate, plane constituisse confidimus. Epithalamii autem votum sit, ut ex

eo connubio auxilia humana, tanquam stirps heroum, quæ necessitates et miserias hominum aliqua ex parte debellent et doment, suscipiatur et deducatur. Sub finem tamen quædam de laborum consociatione et successione subjiciemus. Tunc enim demum homines vires suas noscent, cum non eadem infiniti, sed omissa alii præstabunt. Neque sane de futuris ætatibus spem abjecimus, quin exoriantur qui ista a tenuibus profecta initiis in majus provehant. Illud enim occurrit, hoc quod agitur, ob boni naturam eminentem, manifeste a Deo esse. In divinis autem operibus minima quæque principia eventum trahunt.

Atque in redargutione ipsa philosophiarum, quam paramus, nescimus fere, quo nos vertamus, cum via, quæ aliis in confutationibus patuit, nobis interclusa sit. Nam et tot et tanta se ostendunt errorum agmina, ut ea non strictim, sed confertim evertere et summovere necesse sit; et si propius accedere, et cum singulis manum conserere velimus, id frustra fuerit, sublata disputationis lege, cum de principiis non consentiamus; et multo magis, quod ipsas probationum et demonstrationum formas et potestates rejiciamus. Quod si (id quod solum relinqui videtur) ea, quæ nos asserimus, a sensu ipso et experientia educere et excitare connitamur, rursus eodem revolvimur; et obliti eorum, quæ de animorum præparatione dicta sunt, contrariam ingressi viam inveniamur ; nam in res ipsas abrupte, et directo incidamus, ad quas viam quandam aperiri et substerni, propter obfirmatas animorum præoccupationes et obsessiones, necesse esse decrevimus. Sed tamen propterea ipsi nos minime deseremus; sed aliquid comminisci et tentare, quod proposito nostro consentaneum sit, conabimur; tum signa quædam ad. ducentes, ex quibus de philosophiis judicium fieri possit ; tum interim inter ipsas philosophias, portenta errorum nonnulla, et mera animorum ludibria ad earum auctoritatem labefactandam notantes. Neque tamen nos fugit, fortius hujusmodi errorum aëra figi, quam ut eis per saturam derogetur; præsertim cum viris doctis non sit nova aut incognita ea confidentiæ et jactantiæ species, quæ opiniones abjecit, non frangit. Sed nec nos aliquid levius aut inferius, quam pro rei, quæ agitur, majestate afferemus, neque ex hoc genere redargutionis prorsus fidem facere, sed tantum patientiam et æquanimitatem, idque in ingeniis tantum altioribus et firmioribus, conciliare speramus. Neque enim quispiam ex isto assiduo et perpetuo errorum contubernio ita se recipere potest, et ad nostra cum tanta benevolentia et animi

magnitudine accedere, ut non cupiat habere interiun quæ de veteribus et receptis cogitet et opinetur. Sane in tabellis non alia inscripseris, nisi priora deleveris; in mente ægre priora deleveris, nisi alia inscripseris.

Itaque huic desiderio subveniendum putavimus, atque hæc prorsus co spectant (ut quod res est aperte eloquamur) ut volentes ducant, non ut nolentes trahant. Omnem violentiam (ut jam ab initio professi sumus) abesse volumus: atque quod Borgia facete de Caroli Octavi expeditione in Italiam dixit,

[ocr errors][merged small]

Gallos venisse in manibus cretam tenentes, qua diversoria notarent, non arma, quibus perrumperent; similem quoque inventorum nostrorum et rationem et successum animo præcipimus ; nimirum ut potius animos hominum capaces et idoneos seponere et subire possint, quam contra sentientibus molesta sint. Verum in hac parte, de qua jam loquimur, quæ ad redargutionem philosophiarum pertinet, feliciter sane levati sumus, casu quodam opportuno et mirabili.* Nam dum hæc tractarem, intervenit amicus meus quidam ex Gallia rediens, quem cum salutassem, atque ego illum, ille me de rebus nostris familiariter interrogassemus : Tu vero, inquit, vacuis tuis ab occupationibus civilibus intervallis, aut saltem remittentibus negotiis, quid agis ? Opportune, inquam, nam ne nil me agere existimes, meditor instaurationem philosophiæ, ejusmodi, quæ nihil inanis aut abstracti habeat, quæque vitæ humanæ conditiones in melius provehat. Honestum profecto opus, in

quit: et quos socios habes ? Ego certe, inquam, : profecto nullos: quin nec quenquam habeo, quo

cum familiariter de hujusinodi rebus colloqui possim, ut me saltem explicem et exacuam.

Duræ inquit, partes tuæ sunt: et statim addidit, atque tamen scito hæc aliis curæ esso. Tum ego lætatus: Guttula, inquam, me aspersisti, atque animam reddidisti. Ego enim anum quandain fastidicam non ita pridem conveni, quæ mihi nescio quid obmurmurans, vaticinata est, foetum meum in solitudine periturum. Vis, inquit, ut tibi narrem quæ mihi in Gallia circa hujus

* Quæ abhinc sequuntur, in priori editione tractatulum faciunt, cui titulus Redargutio Philosophiarun.

« PreviousContinue »