Page images
PDF
EPUB

omnino incubuere, non ad pandenda oracula naturæ, quod opus operum est, et omnem potestatem in se complectitur. Intervenit et illud ex hominum curiositate et fastu, quod ad secreta et rara se plerumque converterunt, et in his operam et inquisitionem posuerunt, spretis experimentis atque observationibus vulgatis ; quod videntur fecisse aut admirationem et famam captantes, aut in eo lapsi et decepti, quod philosophiæ officium in accommodandis et reducendis rarioribus eventibus, ad ea quæ familiariter occurrunt, non æque in ipsarum illarum vulgarium rerum causis et causarum causis altioribus eruendis, situm esse existimarunt. Universæ autem hujus de naturali historia querelæ causa, ea præcipua est, quod homines non in opere tantum, sed in ipso instituto aberrarunt. Namque historia illa naturalis, quæ exstat, aut ob ipsorum experimentorum utilitatem, aut ob narrationum jucunditatem confecta videtur, et propter se facta, non ut philosophiæ et scientiis initia et veluti mammain præbeat. Itaque huic rei pro facultate nostra deesse nolumus. Nobis enim quantum philosophiis abstractis sit tribuendum, jampridem constitutum est; etiam vias inductionis veræ et bonæ, in qua sunt omnia, tenere nos arbitramur, et intellectus humani versus scientias facultatem incompetentem et prorsus imparem, veluti per machinas, aut filum aliquod labyrinthi, posse juvare. Neque nescii sumus, nos, si instaurationem illam scientiarum, quam in animo habemus, intra inventa ulla majora cohibere voluissemus, ampliorem fortasse honoris fructum percipere potuisse. Verum

VOL. 11.

N

cum nobis Deus animum indiderit qui se rebus submittere sciat, quique ex meriti conscientia et successus fiducia speciosa libens prætereat; eam etiam partem operis nobis desumpsimus, quam existimamus alium quemquam aut in universum fugere, aut non pro instituto nostro tractare voluisse. Circa hoc autem duo sunt, de quibus homines et alias, et nunc præcipue cum ad rem ipsam accingimur, monitos volumus. Primo, ut mittant illam cogitationem, quæ facile hominum mentes occupat et obsidet, licet sit falsissima et perniciosissima, eam videlicet, quod rerum particularium inquisitio infinitum quiddam sit et sine exitu: cum illud verius sit, opinionum et disputationum modum nullum esse, sed phantasias illas ad perpetuos errores et infinitas agitationes damnari; particularia autem et informationes sensus (demptis individuis et rerum gradibus, quod inquisitioni veritatis satis est) comprehensionem pro certo, nec eam sane vastam aut desperatam, patiuntur. Secundo, ut homines subinde meminerint quid agatur, atque cum inciderint in complures res yulgatissimas, exiles, ac specie tenus leves, etiam turpes, et quibus (ut ait ille) honos præfandus sit, non arbitrentur nos nugari, aut mentem humanam inferius, quam pro dignitate sua, deprimere. Neque enim ista propter se quæsita aut descripta sunt, sed nulla prorsus alia patet intellectui humano via, neque ratio operis aliter constat; nos siquidem conamur rem omnium maxime seriam, et humana mente dignissimam, ut lumen naturæ purum et minime phantasticum (cujus no

men hactenus quandoque jactatur, res hominibus penitus ignota est), per facem a divino numine præbitam et admotam, hoc nostro seculo accendatur. Neque enim dissimulamus, nos in ea opinione esse, præposteram illam argumentorum et meditationum subtilitatem, primæ informationis, sive veræ inductionis, subtilitate et veritate suo tempore prætermissa, aut non recte instituta, rem in integrum restituere nullo modo posse, licet omnia omnium ætatum ingenia coiërint; sed naturam, ut fortunam, a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse.

Restat itaque ut res de integro tentetur, idque majoribus præsidiis ; atque exutis opinionum zelis detur aditus ad regnum philosophiæ et scientiarum in quo opes humanæ sitæ sunt, natura enim nonnisi parendo vincitur), qualis patet ad regnum illud coelorum, in quod nisi sub persona infantis ingredi non licet : usum autem hujus operis, plebeium illum et promiscuum ex experimentis ipsis, omnino non contemnimus (cum et notitiæ et inventioni hominum, pro varietate artium et ingeniorum, plurima utilia procul dubio suggerere possit); attamen minimum

quiddam esse censemus, præ eo aditu ad scientiam et : potentiam humanam, quem ex misericordia divina

speramus. A A qua etiam supplices iterum petimus, ut novis eleemosynis per manus nostras familiam humanam dotare dignetur.

Natura rerum aut libera est, ut in speciebus, aut perturbata, ut in monstris, aut constricta, ut in experimentis artium ; facinora autem ejus cujuscunque generis digna memoratu et historia. Sed his

toria specierum, quæ habetur, veluti plantarum, animalium, metallorum et fossilium, tumida est et curiosa; historia mirabilium, vana et e rumore; historia experimentorum manca, tentata per partes, tractata negligenter, atque omnino in usum practicæ, non in usum philosophiæ. Nobis itaque stat decretum, historiam specierum contrahere, historiann mirabilium excutere atque expurgare; præcipuam autem operam in experimentis mechanicis et artificialibus, atque naturæ erga manum humanam obsequiis collocare. Quid enim ad nos lusus naturæ et lascivia ? hoc est pusillæ specierum ex figura differentiæ, quæ ad opera nil faciunt, in quibus nihilominus naturalis historia luxuriatur. Mirabilium autem cognitio grata certe nobis, si expurgata et electa sit; sed quamobrem tandem grata? Non ob ipsam admirationis suavitatem, sed quod sæpe artem officii sui admonet, ut naturam sciens eo perducat, quo ipsa sponte sua nonnunquam præivit. Omnino primas partes ad excitandum lumen naturæ artifici alibus tribuimus ; non tantum quia per se utilissima, sed quia naturalium fidissimi interpretes. Num forte fulguris, aut iridis naturam tam clàre explicasset quisquam, antequam per tormenta bellica, auti artificiosa iridum super parietem simulacra, utriusque ratio demonstrata esset? Quod si causarum fidi interpretes, etiam effectorum et operum certi et felices indices erunt. Neque tamen consentaneum putamus ex triplici ista partitione historiam nostram distrahere, ut singula seorsim tractentur, sed genera ipsa miscebimus, naturalia artificialibus, consueta

admirandis adjusges maxime inhærentes.

Atque a plzs 12-IZret. Nos autern remittentes, es 2 tuunt et refers 15 -** globus est Prize --corporum, sees simplicissima; 23 tra idem & IL contenta e

Ez-21. de nature II ZILE ex lito in izr. F digi, sed qua001 mam TO SEE Deutigaan. ZLIT 21: DUS GENUL * :Z: DESET TIL 1.5

I ai izra!.." teria, sui lie .

[ocr errors]

** Heureur CT E1205 7:06

. شو برقی

BIL W211 EDIS.L

.

ETLIL DOLCE ***** IME. Ima ein, 12" Ez bu. 5. Curr. Emines ESSA 5 IERESE . DHE Eolia :* EVR autz 1 sat tuneli TUN ter

ܝܬܬܐ ܀

« PreviousContinue »