Page images
PDF
EPUB

rentiæ, quæ

toria specierum, quæ habetur, veluti plantarum, animalium, metallorum et fossilium, tumida est et curiosa; historia mirabilium, vana et e rumore; historia experimentorum manca, tentata per partes, tractata negligenter, atque omnino in usum practicæ, non in usum philosophiæ. Nobis itaque stat decretum, historiam specierum contrahere, historian mirabilium excutere atque expurgare; præcipuam autem operam in experimentis mechanicis et artificialibus, atque naturæ erga manum humanam obsequiis collocare. Quid enim ad nos lusus naturæ et lascivia ? hoc est pusillæ specierum ex figura diffe

ad

opera nil faciunt, in quibus nihilominus naturalis historia luxuriatur. Mirabilium autem cognitio grata certe nobis, si expurgata et electa sit; sed quamobrem tandem grata? Non ob ipsam admirationis suavitatem, sed quod sæpe artem officii sui admonet, ut naturam sciens eo perducat, quo ipsa sponte sua nonnunquam præivit. Omnino primas partes ad excitandum lumen naturæ artificialibus tribuimus ; non tantum quia per se utilissima, sed quia naturalium fidissimi interpretes. Num forte fulguris, aut iridis naturam tam clàre explicasset quisquam, antequam per tormenta bellica, aut artificiosa iridum super parietem simulacra, utriusque ratio demonstrata esset ? Quod si causarum fidi interpretes, etiam effectorum et operum certi et felices indices erunt. Neque tamen consentaneum putamus ex triplici ista partitione historiam nostram distrahere, ut singula seorsim tractentur, sed genera ipsa miscebimus, naturalia artificialibus, consueta admirandis adjungentes, atque utilissimis quibusque máxime inhærentes.

Atque a phænomenis ætheris ordiri solennius foret. Nos autem nil de severitate instituti nostri remittentes, ea anteferemus, quæ naturam constituunt et referunt magis communem, cujus uterque globus est particeps. Ordiemur vero ab historia corporum, secundum eam differentiam, quæ videtur simplicissima; ea est copia aut paucitas materiæ intra idem spatium, sive eandem circumscriptionem, contentæ et exporrectæ. Nam cum ex pronuntiatis de natura nil verius sit, quam propositio illa gemella, ex nihilo nihil fieri, neque quicquam in nihilum redigi, sed quantum ipsum naturæ, sive materiæ summam universalem perpetuo manere et constare, et neutiquam augeri aut minui : etiam illud non minus certum, tametsi non tam perspicue notatum, aut assertum sit (quicquid homines de potentia materiæ æquabili ad formas fabulentur), ex quanto illo materiæ, sub iisdem spatiorum dimensionibus, plus et minus contineri, pro corporum diversitate a quibus occupantur, quorum alia magis compacta, alia magis extensa sive fusa, evidentissime reperiuntur. Neque enim

parem materiæ portionem recipit vas aut concavum aqua et aëre impletum; sed illud plus, istud minus. Itaque si quis asserat, ex pari aëris contento, par aquæ contentum effici posse; idem est, ac si dicat, aliquid fieri posse ex nihilo. Nam quod deesse supponitur ex materia, id ex nihilo suppleri necesse foret. Rursus si quis asserat, par contentum aquæ in par contentum aëris posse verti, idem est;

ac si dicat, aliquid posse redigi in nihilum. Nam quod superesse supponitur ex materia, id ad nihilum evanuisse similiter necesse foret. Neque nobis dubium est, quin hæc res etiam calculos pati possit, surdos fortasse in aliquibus, sed definitos et certos, et naturæ notos. Veluti si quis dicat, auri corpus collatum ad corpus spiritus vini, esse coacervationem materiæ superantem ratione vicecupla simpla aut circiter, non erraverit. Itaque exhibituri jam historiam eam, quam diximus de copia et paucitate materiæ, atque de materiæ coitione atque expansione, ex quibus notiones illæ densi et rari (si proprie accipiantur) ortum habent, hunc ordinem servabimus, ut primo corporum diversorum (ut auri, aquæ, olei, aëris, flammæ) rationes ad invicem recenseamus. Examinatis autem rationibus corporum diversorum, postea unius atque ejusdem corporis subingressus et exspatiationes cum calculis sive rationibus memorabimus. Idem enim corpus etiam absque accessione aut ablatione, aut saltem minime pro rata contractionis et extentionis, ex variis impulsibus tum externis tum internis, sustinet se congerere in majorem et minorem sphæram.

Interdum enim luctatur corpus, et in veterem sphæram se restituere nititur, interdum plane transmigrat, nec revertere satagit. Hic cursus primo, atque differentias et rationes corporis alicujus naturalis (quoad extentum) collati cum aperturis aut clausuris suis memorabimus; videlicet cum pulveribus suis, cum calcibus suis, cum vitrificationibus suis, cum dissolutionibus suis, cum distillatis suis, cum vaporibus et auris, exhalationibus, et inflammationibus suis memorabimus ; deinde actus ipsos et motus, et progressus et terminos contractionis etdilatationis proponemus, et quando se restituant corpora, quando transmigrent secundum extentum; præcipue autem efficientia et media, per quæ hujusmodi corporum contractiones et dilatationes sequuntur, notabimus, atque interim virtutes et actiones, quæ corpora ex hujusmodi compressionibus et dilatationibus induunt et nanciscuntur, obiter subtexemus. Cumque probe noverimus, quam difficilis res sit, in præsenti animorum statu, jam ab ipso principio cum natura consuescere, observationes nostras ad attentionem hominum et meditationem excitandam et conciliandam adjiciemus. Quod ad demonstrationem autem attinet, sive retectionem densitatis et raritatis corporum, nil dubitamus aut cunctamur, quin, quoad corpora crassa et palpabilia, motus gravitatis (quam vocant) loco optimæ et maxime expéditæ probationis sumi possit ; quo enim corpus compactius, eo gravius. Verum postquam ad gradum aëreorum et spiritualium ventum est, tum profecto a lancibus destituimur, atque alia nobis industria opus erit. Incipiemus autem ab auro, quod omnium, quæ habemus (neque enim tam adulta est philosophia, ut de visceribus terræ statuere debeamus), gravissimum est, atque plurimum materiæ rninimo spatio complectitur, atque ad hujus corporis sphæram reliquorum rationes applicabimus; illud monentes, historiam ponderum hic nos minime tractare, nisi quatenus ad corporum spatia sive dimensa demonstranda lucem præbeat. Cum vero non conjicere et ariolari, sed invenire et scire nobis propositum sit, hoc autem in examine et probatione experimentorum primorum magnopere positum esse judicemus, prorsus decrevimus in omni experimento subtiliore modum experimenti, quo usi sumus, aperte subjungere : ut postquam patefactum sit quomodo singula nobis constiterint, videant homines et quatenus fidem adhibeant, et quid ulterius faciendum sit, sive ad errores corrigendos, qui adhærere possint, sive ad excitandas atque ad operandas probationes magis fidas et exquisitas. Quin et ipsi de iis, quæ nobis minus explorata atque errori magis exposita, et quasi finitima, videbuntur, sedulo et sincere monebimus. Postremo observationes nostras (ut modo diximus) adjiciemus, ut licet omnia integra philosophiæ servemus, tamen faciem ipsam historiæ naturalis, etiam in transitu versus philosophiam, ob- . vertamus. Atque porro illud curabimus, ut quæcunque ea sint sive experimenta, sive observationes, quæ præter scopum inquisitionis occurrunt atque interveniunt, et ad alios titulos proprie pertinent, notemus, ne inquisitio confundatur.

TABULA COITIONIS ET EXPANSIONIS MATERIÆ PER SPA

TIA IN TANGIBILIBUS, CUM SUPPUTATIONE RATIONUM

IN CORPORIBUS DIVERSIS.

Idem spatium occupant, sive æque exporriguntur.

20

uncia sive Den, Gr. Auri puri

Den. Gr.
Cupri

0 Argenti vivi

19 9 2 Plumbi 12 11 3 Argenti puri 10 21 4 Plumbi cinerei, anglice (10 13 5 in glass

9 8 6 Aurichalchi 9 5 7 Chalybis

8 10 8 Æris communis 8 9 9 Ferri

8 6 10 Stanni

hy 22 11 Magnetis 5 12 12

« PreviousContinue »