Page images
PDF
EPUB

experimento, rationem vaporis ad aquam non esse duplam, non decuplam, non quadragecuplam, non rursus millecuplam, non ducentuplam etc. Termini enim naturarum, non gradus, in præsentia investigantur. Itaque si quis suo experimento in rationem istam octogecuplam, vel propter figuræ vitri differentiam, vel propter vesicæ duritiem, aut mollitiem, vel propter caloris modum, non incidat, id rem nullius esse momenti sciat. Nemo erit (existimamus) tam imperitus, qui putet pneumatica et volatilia, quæ ex corporibus ponderosis evolant, latere in poris eorundem corporum, nec esse illam ipsam materiam quæ ponderosa erat; sed a ponderosa parte separari, cum aqua quasi tota consumatur, et ad nihilum evaporet. Pruna ardens, si in bilance ponatur, et usque ad exstinctionem permittatur ut sit carbo, longe levior invenietur.

Metalla ipsa per evolationes fumorum pondere insigniter mutantur. Itaque prorsus eadem materia numero tangibilis est et pondere dotatur, et fit pneumatica et pondus exuit.

HISTORIA.

Modus processus olei talis est ; si accipiatur oleum in phiala vitrea vulgari, et ponatur super ignem, tardius multo bullire incipit, et majorem calorem ad hoc ut bulliat desiderat, quam aqua. Ac primo guttulæ quædam aut granula per corpus olei sparsa apparent, adscendentia cum crepitatione quadam; interim nec bullæ in superficie ludunt, ut in aqua fit, nec corpus integrum mole insurgit, nec

quicquam fere halitus evolat, sed paulo post corpus integrum inflatur, et dilatatur proportione notabili, tanquam ad duplum insurgens. Tum demum copiosissimus et spissus evolat halitus : ad illum halitum si flamma admoveatur, etiam bono spatio supra os phialæ, flammam halitus continuo concipit, atque statim ad os phiala descendit, atque ibi se figit, et perpetuo ardet. Quod si etiam majorem in modum

calefactum fuerit oleum, ad extremum halitus ille i extra vitrum flammans, absque flamma aut corpore 7

aliquo ignito admoto, prorsus se ipse inflammat et expansionem flammæ induit.

MONITUM.

VIDENDUM est ut phiala sit oris angustioris, ut fumos constringat, ne aëri se statim ac largiter miscentes naturam inflammabilem deponant.

HISTORIA.

Modus processus spiritus vini talis est. Ille minore multo calore excitatus et celerius ad expansionem

se comparat, eamque præstat, quam aqua. Ebullit autem magnis utique bullis absque spuma, aut etiam totius corporis elevatione, vapor autem ejus, dum confertus est, in bona ab ore vitri distantia flamma admota flammam concipit, non tam lucidam (certe bene compactam), quam oleum, sed tenuem et jejunam, coeruleam quoque et fere perspicuam. Inflammatus autem fertur ad os vitri, ubi pabuli magis copiosi datur subministratio, quemadmodum et oleum. Verum tamen si inflaminetur vapor in parte ab ore vitri nonnihil deflectente in obliquum, fit inflammatio in aëre pensilis, undulata, aut arcuata, imaginem vaporis secuta, et procul dubio longius ipsum comitatura, si vapor ille constipatus maneret, nec cum aëre se confunderet. Atque corpus ipsum spiritus vini, nullo præcedente vapore notabili, flamma admota et parum immorante, in flammam ejusque expansionem mutatur, eo citius et facilius, quo spiritus latius diffusus sit, et minorem occupet altitudinem. Quod si spiritus vini in cavo palmæ manus ponatur, et candela accensa inter digitos juxta palmam collocetur (ut pueri cum pulvere resinæ ludere solent), et spiritus ille leviter projiciatur, et prorsum non sursum directo; ardet corpus ipsum in aere, et accensum interdum descendit recta, interdum nubeculam in aëre volitantem explicat, quæ tamen ipsa ad descensum vergit; interdum ad tecti fastigium, vel latera, vel pavimentum, utique inflammatum, adhærescit et ardet, et sensim exstinguitur.

Habent autem acetum, agresta, vinum, lac, atque alii liquores simplices (ex vegetabilibus et animantibús, dico, nam de mineralibus seorsim memorabimus) suos expansionum modos, atque in iis notabiles nonnullas differentias, quas hoc loco referre supervacuum visum est. Versantur autem istæ differentiæ in illis naturis, quas in processibus aquæ et olei et spiritus vini notavimus; gradu nempe caloris ; et modo expansionis, quæ triplex est, vel toto corpore, vel spuma, vel bullis majoribus; nam pinguis fere toto corpore, succi immaturi, ut agresta, bullis niajoribus, succi effati, ut acetum minoribus, ad

scendunt. Etiam congregatio spiritus situ differt. Nam in vini bullitione bullæ circa medium, in aceto circa latera, se congregare in ebullitione primo incipiunt; quod etiam in vino maturo, et forti, et vapido rursus aut fugiente, cum infunduntur, fieri solet.

Omnes autem liquores, etiam oleum ipsum, antequam bullire incipiunt, paucas et raras semibullas circa latera vasis jaciunt. Atque illud etiam omnibus liquoribus commune est, ut parva quantitate citius bulliant, et absumantur, quam magna.

MONITUM.

LIQUORES manifeste compositos, ad historiam expansionis et coitionis materiæ mediante igne, haud idoneos aut proprios, existimavimus, quia separationibus et misturis suis rationes simplicis expansionis et coitionis disturbant et confundunt. Itaque illos ad propriam historiam separationis et misturæ ablegavimus.

HISTORIA.

SPIRITUS vini in experimento positus, cum pileo illo tensibili (quem cum de aqua loqueremur descripsimus), hujusmodi sortitus est expansionem. Comperimus pondus 6. denariorum consumptum, et in vaporem solutum, vesicam grandem, quæ 8. pintas capere posset, explevisse et fortiter inflasse; quæ vesica decuplo-sextuplo erat major, quam vesica illa, qua ad

aquam usi sumus, quæ dimidiam pintam tantum recipiebat. Sed in experimento aquæ ponderis solummodo 2. denariorum facta erat consumptio;

quæ tertia tantum pars est denariorum sex. Ita supputatis rationibus, expansio vaporis spiritus vini ad expansionem vaporis aquæ quintuplam rationem habet, et amplius. Neque tamen obstabat immensa ista expansio, quin, vase ab igne remoto, corpus ad se restituendum properaret, vesica continuo flavescente, et se insigniter contrahente. Atque ex hoc experimento corporis flammæ expansionem æstimare cæpimus, conjectura non admodum firma, et tamen probabili. Cum enim vapor spiritus vini res sit tam inflammabilis, atque ad naturam flammæ tam prope accedat, judicavimus rationes vaporis spiritus vini ad flammam, cum rationibus vaporis aquæ ad aërem convenire. Quales enim se ostendunt rationes rudimentorum, sive corporum imperfectorum et migrantium (vaporum scilicet), tales etiam evadere corporum perfectorum et statariorum (flammæ scilicet et aëris) consentaneum est. Ex quo sequetur, flammam aërem raritate sive expansione materiæ quintuplo et amplius superare. Tanto enim se invicem superant vapores sui, ut dictum est; flamma vero ipsa ad proprium vaporem, non impurum sed summe præparatum, sesquialteram rationem habere potest, ut aërem item ad vaporem aquæ summe præparatum habere posuimus.

Neque hæc multum discrepant ab iis, quæ visu obiter percipiuntur, et familiariter occurrunt. Nam si candelam ceream accensam flatu exstinguas, et fili illius fumei qui adscendit (in ima parte antequam dispergatur) dimensionem animadvertas ; et candelam prope flammam admoveas, et rursus portionem

« PreviousContinue »