Page images
PDF
EPUB

flammæ, quæ primo allabitur, contempleris, eam fumi magnitudinem non multo plus quam duplo excedere judicabis; et tamen ille fumus impurior est et pressior. Quod si pulveris tormentarii corporis dimensionem diligenter notes, aut ad meliorem conjecturam in situla metiaris, atque rursus, postquam flammam corripuerit, dimensionem flammæ suæ advertas, flammam, corpus (quomodo hujusmodi res subito intuitu comprehendi possit) mille vicibus superare, non admodum negabis. Atque hujusmodi quædam proportio flammæ ad nitrum, ex iis, quæ prius posuimus, debetur. Verum de his, cum ad observationes nostras super hanc historiam ventum erit, clarius explicabimus.

Aërem ipsum expandi et contrahi ex calore et frigore in ventosis, quibus utuntur medici ad attractionem, luculenter videmus. lllæ enim

lllæ enim super flamma calefactæ, et continuo ad carnem applicatæ, carnem trahnnt, contrahente se et restituente paulatim aëre. Atque hoc operatur ex sese, licet stuppa immissa atque inflammata non fuerit, qua ad vehementiorem attractionem uti solent. Quinetiam si spongia frigida infusa ventosis superimponatur exterius, tanto magis se contrahit aër virtute frigoris, et fortior fit attractio.

Salinum argenteum, quale forma campanili vulgatissima ad mensæ usus adhibemus, in lavacro aut patera aqua plena collocavimus, aërem depressum secum una ad vasis fundum vehens. Tum prunas ardentes duas aut tres in concavo illo parvo, quod salem excipere solet, posuimus, atque ignem a flatu

excitavimus. Evenit autem non multo post, ut aër per calorem rarefactus, et antiquæ sphæræ impatiens, salini fundum ex aliquo latere elevaret, et in bullis adscenderet

Hero describit altaris fabricam, eo artificio, ut superimposito holocausto et incenso, subito aqua decideret, quæ ignem exstingueret. Id non aliam poscebat industriam, quam ut sub altare loco cavo et clauso aër reciperetur, qui nullum alium (cum ab igne extenderetur) inveniret exitum, nisi qua aquam in canali ad hoc paratam impelleret et extruderet. Erant etiam Batavi quidam nuper apud nos, qui organum quoddam musicum confecerant, quod radiis solis percussum symphoniam quandam edebat. Id ab aëris tepefacti extensione, quæ principium motus dare potuit, factum fuisse verisimile est, cum certum sit, aërem, vel exigui admodum caloris contactu lacessitum, expansionem statim moliri.

Verum ad magis accuratam expansionis aëris notitiam ad vesicam illam sensibilem versi, vitrum accepimus vacuum (scilicet aëre solo impletum), et pileum illum ex vesica (de quo jam antea locuti sumus) imposuimus. Vitro autem super ignem imposito, celerius et minore calore se extendebat aër, quam aqua aut spiritus vini; sed expansione non admodum ampla. Hanc enim proportionem ferebat: si vesica ex semisse minoris contenti erat, quam vitrum ipsum, aër illam fortiter sane et plene inflabat; ad majorem expansionem non facile adscendebat; foramine autem in summitate vesicæ, dum inflaretur, facto, nullum exibat

corpus

visibile.

FRAGMENTUM
LIBRI VERULAMIANI,

CUI TITULUS,
ABECEDARIUM NATURÆ.

Cum tam multa producantur a terra et aquis, tam multa pertranseant aërem et ab eo excipiantur, tam multa mutentur et solvantur ab igne, minus perspicuæ forent inquisitiones cæteræ, nisi natura massarum istarum, quæ toties occurrunt, bene cognita et explicata. His adjungimus inquisitiones de cælestibus et meteoricis, cum et ipsæ sint massæ majores, et ex catholicis. Vide Augm. Scient. Lib. II. c. 3. et Glob. Intellect.

Massæ majores : inquisitio sexagesima septima. Triplex Tau, sive de terra.

Massæ majores: inquisitio sexagesima octava. Triplex Upsilon, de sive aqua.

Massæ majores : inquisitio sexagesima nona. Triplex Phi, sive de aëre.

Massæ majores : inquisitio septuagesima. Triplex Chi, sive de igne.

Massæ majores : inquisitio septuagesima prima. Triplex Psi, sive de cælestibus.

Massæ majores : inquisitio septuagesima secunda, Triplex Omega, sive de meteoricis.

Conditiones entium. Supersunt ad inquirendum in Abecedario conditiones entium, quæ videntur esse tanquam transcendentia, et parum stringunt de corpore naturæ, tamen eo, quo utimur, inquirendi modo, haud parum afferent illustrationis ad reliqua. Primo igitur, cum optime observatum fuerit a Democrito, naturam rerum esse copia materiæ et individuoruin varietate amplam, atque (ut ille vult) infinitam ; coitionibus vero et speciebus in tantum finitam, ut etiam angusta, et tanquam paupercula, videri possit : quandoquidem tam paucæ inveniantur species, quæ sint aut esse possint, ut exercitum millenarium vix conficiant: cumque negativa affirmativis subjuncta ad informationem intellectus plurimum valeant; constituenda est inquisitio de ente, et non ente. Ea ordine est septuagesima tertia, et quadruplex Alpha numeratur.

Conditiones entium. Quadruplex Alpha; sive de ente et non ente.

Possibile et impossibile nil aliud est, quam potentiale ad ens, aut non potentiale ad ens. De eo inquisitio septuagesima quarta conficitor ; quæ quadruplex Beta numeratur.

Conditiones entium. Quadruplex Beta; sive de possibili et impossibili.

Etiam multum, paucum, rarum, consuetum, sunt potentialia ad ens in quanto. De iis inquisitio septuagesima quinta esto, quæ quadruplex Gamma numeretur.

Conditiones entium. Quadruplex Gamma; sive de multo et pauco.

Durabile et transitorium, æternum et momentaneum, sunt potentialia ad ens in duratione. De illis septuagesima sexta inquisitio esto, quæ quadruplex Delta numeratur.

Conditiones entium. Quádruplex Delta; sive de durabili et transitorio.

Naturale et monstrosum sunt potentialia ad ens, per cursum naturæ, et per deviationes ejus. De iis inquisitio septuagesima septima esto, quæ quadruplex Epsilon numeratur.

Conditiones entium. Quadruplex Epsilon ; sive de naturali et monstroso.

Naturale et artificiale sunt potentialia ad ens, sine homine, et per hominem. De iis inquisitio septuagesima octava conficitor, quæ quadruplex Zeta numeretur.

Conditiones entium. Quadruplex Zeta ; sive de naturali et artificiali.

Exempla in explicatione ordinis Abecedarii non adjunximus, quia ipsæ inquisitiones continent totas acies exemplorum.

Tituli, secundum quos ordo Abecedarii est dispositus, nullo modo eam auctoritatem habento, ut pro veris et fixis rerum divisionibus recipiantur. Hoc enim esset profiteri scire nos quæ inquirimus. Nam nemo res vere dispertit, qui non naturam ipsarum penitus cognovit. Satis sit, si ad ordinem inquirendi (id quod nunc agitur) commode se habeant.

« PreviousContinue »