Page images
PDF
EPUB

NORMA ABECEDARII.

ABECEDARIUM hoc modo conficimus et regimus. Historia et experimenta omnino primas partes tenent. Ea, si enumerationem et seriem rerum particularium exhibeant, in tabulas conficiuntur ; aliter sparsim excipiuntur.

Cum vero historia et experimenta sæpissime nos deserant, præsertim lucifera illa, et instantiæ crucis, per quas de veris rerum causis, intellectui constare possit ; mandata damus de experimentis novis. Hæc sint tanquam historia designata. Quid enim aliud nobis primo viam ingredientibus relinquitur?

Modum experimenti subtilioris explicamus, ne error subsit, atque ut alios ad meliores modos excogitandos excitemus.

Etiam monita et cautiones de rerum fallaciis et inveniendi erroribus, quæ nobis occurrunt, aspergi

Observationes nostras super historiam et experimenta subteximus, ut interpretatio naturæ magis sit in procinctu.

Etiam canones, sed tamen mobiles, et axiomata inchoata, qualia nobis inquirentibus, non pronunciantibus, se offerunt, constituimus : utilia enim sunt, si non prorsus vera.

Denique tentamenta quædam interpretationis quandoque molimur, licet prorsus humi repentia, et vero interpretationis nomine nullo modo (ut arbitramur) decoranda. Quid enim nobis supercilio opus est aut impostura, cum toties profiteamur, nec nobis historiam et experimenta, qualibus opus est, suppe

mus.

tere, nec absque his interpretationem naturæ perfici posse, ideoque nobis satis esse, si initiis rerum non desimus ?

Perspicuitatis autem et ordinis gratia, aditus quosdam ad inquisitiones, instar præfationum, substernimus: item connexiones et vincula, ne inquisitiones sint magis abruptæ, interponimus.

Ad usum vero vellicationes quasdam de practica suggerimus.

Etiam optativa eorum, quæ adhuc non habentur, una cum proximis suis, ad erigendam humanam industriam, proponimus.

Neque sumus nescii, inquisitiones inter se aliquando complicari, ita ut nonnulla ex inquisitis in titulos diversos incidant. Sed modum eum adhibebimus, ut et repetitionum fastidia et rejectionum molestias, quantum fieri possit, vitemus; postponentes tamen hoc ipsum (quando necesse fuerit) perspicuitati docendi, in argumento tam obscuro.

Hæc est Abecedarii norma et regula. Deus universi Conditor, Conservator et Instaurator, opus hoc et in ascensione ad gloriam suam, et in descensione ad bonum humanum, pro sua erga homines benevolentia et misericordia, protegat et regat, per Filium suum unicum nobiscum Deum.

A CATALOGUE OF BODIES,

ATTRACTIVE AND NOT ATTRACTIVE, MADE BY THE LORD BACON, TOGETHER WITH EXPERIMENTAL OBSERVATIONS ABOUT ATTRACTION.

THESE FOLLOWING BODIES, DRAW. Amber, jeat, diamond, saphire, carbuncle, iris, the gem opale, amethyst, bristollina, crystal, clear glass, glass of antimony, divers flowers from mines, sulphur, mastick, hard sealing wax, the harder rosin, arsenic.

THESE FOLLOWING BODIES, DO NOT DRAW. Smaragd, achates, corneolus, pearl, jaspis, chalcedononius, alablaster, porphyrie, coral, marble, touch-stone, hæmatites or blood-stone, sinyris, ivory, bones, eben-tree, cedar, cypress, pitch, softer rosin, camphire, galbanum, ammoniac, storax, benjoin, loadstone,* asphaltum.

These bodies-gold, silver, brass, iron, draw not, though never so finely polished.

In winter, if the air be sharp and clear, sal gemmeum, rock alum, and lapis specularis, will draw.

THESE FOLLOWING BODIES ARE APT TO BE DRAWN, IF

THE MASS OF THEM BE SMALL.

[ocr errors]

Chaff, woods, leaves, stones, all metals hewed, and in the mine; earth, water, oil. Si fiat versorium ex metallo aliquo, more indicis A CATALOGUR OF BODIES, ATTRACTIVE, &c. 223

* The drawing of iron excepted,

magnetici, et fini alteri apponatur succinum, leniter fricatum, versorium convertit se.

Succinum calefactum ab igne, sive tepeat, sive ferveat, sive inflammetur, non trahit.

Bacillum ferreum candens, flamma candela ardens, carbo ignitus, admota festucis aut versoriis, non trahunt.

Succinum in majore mole, si fuerit politum, allicit, licet non fricatum ; si in minore, aut impurius, sine frictione non trahit.

Crystallus, lapis specularis, vitrum, electrica cetera, si urantur, aut torreantur, non trahunt. Pix. Resina mollior. Benjoin.

Hæc cælo calidiore Asphaltum.

neutiquam prorsus traCamphora.

hunt; at tempore frigiGalbanum.

diore obscure et inferme Ammoniacum.

trahunt. Storax. Assa.

Vapidus aër succino, &c. afflatus, vel ab ore, vel ab aere humidiore, virtutem trahendi suffocat.

Si charta aut linteum interponatur inter succinum et paleam, non fit motus aut attractio.

Succinum ant electrica calefacta ex radiis solis, non expergefiunt ad trahendum, sicut ex frictione.

Succinum fricatum, et radiis solis expositum diutius vires trahendi retinet, nec tam cito eas deponit ac si in umbra positum esset.

Fervor ex speculo comburente succino, &c. conciliatus, non juvat ad trahendum.

Sulphur accensum, et cera dura inflammata, non trahunt.

Succinum, cum citissime a frictione festucæ vel versorio apponitur, optime trahit.

Virtus electrica viget in retentione ad tempus non minus quam in attractione prima.

Flamma apposito succino intra orbem activitatis non trahitur.

Gutta aquæ admoto succino trahitur in conum. Electrica, si durius affricentur, impeditur attractio.

Quæ ægre alliciunt in claro cælo, in crasso non movent.

Aqua imposita succino virtutem trahendi suffocat, licet ipsum aquam trahat.

Sarca ita succino circundatum, ut tangat, attractionem tollit; sed interpositum ut non tangat, non omnino tollit.

Oleum succino appositum motum non impedit ; nec succinum digito oleo madefacto fricatum, vires trahendi perdit.

Firmius provocant, et diutius retinent succinum gagates, et hujusmodi, etiam minore cum frictione : adamas, crystallum, vitrum, diutius teri debent, ut manifesto incalescant antequam trahant.

Quæ flammæ approximant, licet propinqna distantia, a succino non trahuntur.

Fumum extincta lucerna succinum, &c. trahit. Fumus ubi exit et crassus est, fortius trahit succinum ; cum adscenderit, et rarior fit, debilius. Corpus ab electricis attractum non manifesto alteratur, sed tantum incumbit.

« PreviousContinue »