Page images
PDF
EPUB

HISTORIA ET INQUISITIO PRIMA DE SONO ET AUDITU, ET DE FORMA SONI,

ET LATENTE PROCESSU SONI;

SIVE

SYLVA SONI ET AUDITUS.

De generatione soni, et prima percussione.

De duratione soni, et de interitu et exstinctione soni.

De confusione et perturbatione soni.
De adventitiis auxiliis et impedimentis soni.
De hæsione soni, et varietate mediorum.
De penetratione soni.

De delatione soni, et directione seu fusione ejus, et de area quam occupat, simul, et separatim.

De corporum diversitate, quæ reddunt sonum; et instrumentis, et de speciebus soni, quæ occurrunt.

De multiplicatione, augmentatione, diminutione, et fractione sonorum.

De repercussione soni, et echo.

De conjugiis et dissidiis audibilium et visibilium, et aliarum, quas vocant, specierum spiritualium.

De celeritate generationis et exstinctionis soni, et tempore in quo fiunt.

De affinitate, aut nulla affinitate, quam habet sonus cum motu aëris, in quo defertur, locali et manifesto.

VOL. 11.

De communicatione aëris percussi et elisi cum aëre, et corporibus, vel spiritibus ipsorum, ambientibus.

De efformatione, sive articulatione soni.
De ipsissima impressione soni ad sensum.

De organo auditus, ejusque dispositione et indispositione, auxiliis et impedimentis.

De sono et auditu inter prima inquisitionem instituere visum est. Etenim expedit intellectui, et tanquam ad salubritatem ejus pertinet, ut contemplationes spiritualium (quas vocant) specierum, et operationum ad distans, misceantur cum contemplatione eorum, quæ operantur tantum per communicationem substantiæ ad tactum. Deinde observationes de sonis pepererunt nobis artem musicæ. Illud autem solenne est, et quasi perpetuum, cum experimenta et observationes coaluerint in artem, mathematicam et practicam intendi, physicam deseri. Quinetiam optica paulo melius se habet; non enim tantum pictura et pulchritudo et symmetria opticæ proponuntur; sed' contemplatio omnium visibilium. At musicæ, tantum toni harmonici. Itaque de sonis videndum.

DE GENERATIONE SONI, ET PRIMA PERCUSSIONE.

Collisio, sive elisio, ut vocant, aëris, quam volunt esse causam soni, nec formam nec latentem processum denotat soni, sed vocabulum ignorantiæ est et levis contemplationis.

Sonus diffunditur et labitur tam levi impulsu in sua generatione ; item tam longe, idque in ambitum,

cum non multum pendeat ex prima directione ; item tam placide absque ullo motu evidenti, probato vel per flammam, vel per plumas, et festucas, vel alio quovis modo; ut durum plane videatur, soni formam esse aliquam elisionem vel motum manifestum localem aëris, licet hoc efficientis vices habere possit.

Quandoquidem sonus tam subito generetur, et continuo pereat, necesse videtur ut aut generatio ejus aërem de sua natura paulum dejiciat, atque interitus ejus eum restituat, ut in compressionibus aquarum, ubi corpus in aquam injectum complures circulos efficiat in aquis, qui proveniunt ex aqua primum compressa, deinde in suam consistentiam et dimensionem se restituente (id quod motum libertatis appellare consuevimus); aut contra, quod generatio soni sit impressio grata et benevola, quæ se insinuat aëri, et ad quam libenter aër se excitat, et interitus ejus sit a vi aliqua inimica, quæ aërem eo motu atque impressione diutius frui non sinit; ut in generatione ipsius corporis flammæ, in qua generatio flammæ videtur fieri alacriter, sed ab aëre et inimicis circumfusis cito destrui.

Fistulatio, quæ fit per os absque aliqua admota fistula, possit effici sugendo anhelitum versus interiora palati, non solum extrudendo anhelitum ad extra. Atque plane omnis sorbitio aëris ad interius dạt sonum nonnullum. Quod dignum admodum notatu videatur: quia sonus generatur in contrarium motus manifesti aëris, ut prima aëris impulsio videatur plane efficiens remotum, nec sit ex forma soni.

Similiter si accipiatur. vitreum ovum, atque per parvum foramen aër fortiter exsugatur; deinde foramen cera obturetur, et ad tempus dimittatur; post cera a foramine auferatur; audies manifeste sibilum aëris intrantis in ovum, tractum scilicet ab aëre interiore, qui post violentam rarefactionem se restituit. Ut hoc quoque experimento generetur sonus in contrarium motus manifesti aëris.

Similiter, in ludicro illo instrumento, quod vocatur lyra Judaica, tenendo latera inter dentes vibratur lingula ferrea tracta ad exterius, sed resilit interius ad aërem in palato, et inde creatur sonus.

Atque in his tribus experiinentis dubium non est, quin sonus generetur per percussionem aëris introrsum versus palatum aut ovum vitreum.

Generatur sonus per percussiones. Percussio illa fit, vel aëris ad aërem, vel corporis duri ad aërem, vel corporis duri ad corpus durum. .

Exemplum percussionis aëris ad aërem maxime viget in voce humana, et in vocibus avium, et alioruin animalium ; deinde in instrumentis musicis, quæ excitantur per inflationem : etiam in bombardis et sclopetis, ubi percussio edens sonum generatur maxime ex percussione aëris conclusi, exeuntis ex ore bombardæ aut sclopeti ad aërem externum. Nam pila indita non multum facit ad fragorem. Neque percussio corporis mollis ad corpus molle tantum repræsentatur in percussione aëris ad aërem ; verum et aëris ad flammam, ut in excitatione flammæ per folles; etiam flammæ inter se, alia aliam impellens, reddunt quendam mugitum ; utrum vero interveniat aër, inquiratur ulterius. Etiam omnis flamma subito

concepta, si sit alicujus amplitudinis, excitat sonum summovendo (ut arbitror) aërem magis quam ex esse: etiam in eruptionibus fit percussio spiritus erumpentis ad aërem ambientem; ut in crepitaculis quæ fiunt ex foliis siccis, aut sale nigro, et multis aliis immissis in ignem ; et in tonitru, vel erumpente spiritu e nube, vel volutante et agitato, ut fit in tonitru magis surdo et prolongato; etiam solet (ad ludicrum) folium rosæ viridis contractum ut aërem contineat, super dorsum manus aut frontem percussum, crepare per eruptionem aëris.

Exempla percussionis corporis duri ad aërem ostendunt se in instrumentis musicis sonantibus

per chordas; in sibilo sagittæ volantis per aërem; in flagellatione aëris, licet non percutiat corpus durum, etiam in organismusicis editur sonus per aërem percutientem aquam in fistula illa, quam vocant lusciniolam, quæ reddit sonum perpetuo tremulum, in mota aqua, et rursus se recipiente: etiam in ludicris instrumentis, quibus se oblectant pueri (Gallos vocant) ad imitationem vocum avium: similiter in aliis hydraulicis.

Exempla percussionis corporis duri ad corpus durum se ostendunt vel simpliciter, vel cum communicatione aëris nonnihil conclusi, præter illum aërem, qui secatur sive eliditur inter

corpora

dura

percussa; simpliciter, ut in omni malleatione, seu pulsatione corporum durorum; cum communicatione aëris inclusi, ut in campanis et tympanis.

Lapis injectus fortiter in aquam reddit sonum; atque etiam guttæ pluviæ cadentes super aquam,

« PreviousContinue »