Page images
PDF
EPUB

nec minus unda pulsans undam: in quibus percussio fit inter corpus durum et aquam.

Videtur in generatione omnis soni illud constans esse, ut aliquæ sint partes aëris, utque requiratur aër inter corpora percussa; qui aër, in percussione corporis duri ad aërem, et corporis duri ad corpus durum, videtur manifesto secari aut elidi. Arbitror flammam ad hoc posse sufficere, vice aeris: veluti si inter flammas majores sonet campana, aut lapides percutiantur: at in percussionibus aëris ad aërem elisio aut separatio illa videtur obscurior, sed tantum videtur aër verberari et impelli, idque molliter admodum in voce leni. Attamen necesse videtur, etiam in hoc genere, ut sit aliqua elisio aëris percussi per aërem percutientem: nam etiam in aëre moto per flabellum, aër a latere, et emisso aëre per folles, currens ille aëris, qui emittitur, dividit reliquum aërem. Verum de hoc genere elisionis aëris, quod fit ubi aëris percussio ad aërem edit sonum, ut in voce, inquiratur ulterius.

Merito dubitatur, utrum percussio illa, quæ edit sonum cum aër percutitur per chordam, aut alias, fiat ab initio, cum aër resiliente chorda percutitur ; aut paulo post, videlicet densato per primam percussionem aëre, et deinde præstante vices tanquam corporis duri.

Ubi redditur sonus per percussionem aëris ad aërem, requiritur ut sit incarceratio aut conclusio aëris in aliquo concavo; ut in fistulando per os, in tibiis; in barbito; in voce, quæ participat ubi aër includitur in cavo oris aut gutturis. In percussione

corporis duri ad aërem requiritur durities corporis, et citus motus; et interdum communicatio cum concavo, ut in cithara, lyra, flagellatione aeris, etc. At in percussione corporis duri ad corpus durum minus requiritur concavum, aut celer motus.

Fabulantur de pulvere pyrio albo, qui præstaret percussionem absque sono. Certum est nitrum, quod est album, ad exsufflationem plurimum valere, ita tamen ut pernicitas incensionis et percussionem et sonum multum promoveat: cita autem incensio ex carbone salicis maxime causatur, qui est niger. Igitur si fiat compositio ex sulphure et nitro et ex modico camphoræ, fieri potest ut incensio sit tardior, et percussio non ita vibrans et acuta: unde multum possit diminui de sono; sed etiam cum jactura in fortitudine percussionis. De hoc inquiratur ulterius.

DE DURATIONE SONI, ET EJUS INTERITU ET
EXSTINCTIONE.

DURATIO Soni campana percussæ aut chordæ, qui videtur prolongari et sensim exstingui, non provenit utique a prima percussione: sed trepidatio corporis percussi generat in aëre continenter novum sonum. Nam si prohibeatur illa trepidatio, et sistatur campana aut chorda, perit cito sonus; ut fit in espinettis, ubi si dimittitur spina, ut chordam tangat, cessat sonus.

Campana pensilis in aëre longe clariorem et diuturniorem reddit sonum, licet percutiatur malleo =ad ad extra, quam si staret fixa, et similiter malleo percutiatur. Atque de diuturniore sono reddita est jam

ratio, quia trepidat diutius. Quod vero etiam primitivus sonus in pensili sit magis sonorus, in stante minus, amplius inquirendum est.

Similiter scyphus argenteus aut vitreus, talitro percussus, si sibi permittatur, sonum edit clariorem et diuturniorem; quod si pes scyphi altera manu teneatur fixus, longe hebetiorem et brevioris moræ.

Qui redditur in barbito aut cithara sonus, manifesto non fit a percussione inter digitum, aut calamum, et chordam; seu inter digitum, aut calamum, et aërem sed impellente digito, ac tum resiliente chorda, et resiliendo percutiente aërem. Itaque cum chorda movetur plectro, non digito, aut calamo, continuari potest sonus ad placitum, propter asperitatem fili plectri resina parum obducti; unde non labitur per chordam, nec eam semel percutit, sed hæret, eamque continenter vexat; ex quo motu sonus continuatur.

Potest sumi in argumentum, quod sonus sit plane genus quoddam motus localis in aëre, quod ita subito pereat. Quia in omni sectione aut impulsione aëris, aër affatim se recipiat et restituat ; quod etiam aqua facit per multos circulos, licet non tam velociter quam aër.

DE CONFUSIONE ET PERTURBATIONE SONI.

In actu visus visibilia ex una parte non impediunt visibilia ex aliis partibus; quin universa quæ se offerunt undiquaque visibilia, terræ, aquæ, sylvæ, sol, ædificia, homines, simul ob oculos repræsentantur. Quod si totidem voces aut soni ex diversis

partibus simul salirent, confunderetur plane auditus, nec ea distincte percipere posset.

Major sonus confundit minorem, ut nec exaudiatur at species spirituales (ut loquuntur) diversi generis a sono non confundunt sonum, sed omnia simul et semel hærent in aëre, alterum altero parum aut nihil conturbante; veluti lux, aut color, calor et frigus, odores, virtutes magneticæ ; omnia hæc simul possunt hærere in aëre, nec tamen magnopere impediunt vel conturbant sonos.

Causa cur plura visibilia simul ad oculum repræsentantur, altero alterum non confundente, ea omnino esse videatur; quod visibilia non cernuntur, nisi in linea recta; at soni audiuntur etiam in obliqua, aut arcuata. Itaque in area sphæræ visus quot objecta deferuntur, tot sunt coni radiorum; neque unquam alter conus in alterum coincidit: neque vertices conorum in idem punctum concurrunt, quia deferuntur in lineis. rectis. At soni, qui deferuntur per lineas, et rectas, et arcuatas, possunt facile in unum punctum concurrere, itaque confunduntur. Eadem videtur causa, cur color magis vividus colorem majis obscurum non mergat; at lux major lucem debiliorem obscurat et condit; quia lux cernitur in linea arcuata, quemadmodum et sonus. Nam licet flamma ipsa candelæ non cernitur nisi in linea recta, tamen lux undique circumfusa perfertur ad visum in lineis arcuatis, quoad corpus candelæ : similis est ratio solis, aut flammæ. Quod si opponatur, neque ipsam lucem cerni nisi in recta linea ab aëre illuminato, verum est: verum id arbitror

etiam accidere sono; neque enim auditur sonus nisi in lineis rectis ab aliqua parte sphæræ soni, quo prima pulsatio pertingit. Attamen color, qui nihil aliud est quam lucis imago inæqualiter reflexa, tam debiles circumfundit species, ut aërem circumfusum parum aut nihil tingat, nisi ubi deferuntur colores in lineis rectis inter objectum et oculum.

Fiat experimentum in aulo (Anglice a recorder) duplici, in quo sit labrum, et lingua, et guttur, ad utrumque finem, ita ut applicentur ad unisonum : cava autem fistula existente duplici et continuata, sonent duo simul cantionem eandem ad utrumque finem, ac notetur utrum confundatur sonus, an amplietur, an hebetetur.

Accipiantur duo cavi trunci, et conjungantur in modum crucis, ita ut in loco ubi connectuntur sint pervii; et loquantur duo ad directum et tranversum truncum, et applicentur similiter aures duorum ad fines oppositos, et notetur utrum voces se invicem confundunt.

DE ADVENTITIIS AUXILIIS ET IMPEDIMENTIS SONI; DE HÆSIONE SONI, ET VARIETATE MEDIORUM.

MEMINI in camera Cantabrigiæ nonnihil ruinosa, ad suffulcimentum erectam fuisse columnam ferream, crassitudinis pollicis fortasse et dimidii; eam columnam, baculo aut alias percussam, lenem sonum exhibuisse in camera ubi stabat columna, at in camera quæ subtus erat bombum sonorum.

Inquirendum, quæ corpora, et cujus soliditatis, et crassitudinis, omnino arceant et excludant sonum;

« PreviousContinue »