Page images
PDF
EPUB

atque etiam quæ magis aut minus eum hebetent, licet omnino non intercipiant. Neque enim adhuc constat, quæ media interjecta magis propitia sint, quæ magis impedientia. Itaque fiat experimentum in auro, lapide, vitro, panno, aqua, oleo, et eorum crassitudine respectiva. De hoc omnino inquirendum est ulterius.

Aër medium ad sonum est maxime propitium, et quasi unicum. Rursus, aër humidior (arbitror) magis defert sonum quam siccior: at in nebula quid fit, non memini. Nocturnus etiam magis quam diurnus: verum id silentio assignari potest.

Inquiratur de medio flammæ, qualis sit operationis versus sonum; utrum videlicet flamma alicujus crassitudinis omnino arceat et intercipiat sonum, aut saltem eum magis hebetet, quam aër. In ignibus Jubili hoc experiri licet.

Inquirendum etiam de medio aëris vehementer moti. Licet enim ventus deferat sonum, arbitror tamen ventos vehementiores nonnihil turbare sonum, ut minus longe exaudiatur, etiam secundum ventum, quam in tranquillo : de quo inquiratur ulterius.

Videndum qualem reddit sonum æs, aut ferrum ignitum malleo percussum, comparatum ad eum quem reddit frigidum.

DE PENETRATIONE SONI.

LAPIS aëtites habet tanquam nucleum aut ovum lapidis, qui agitatus reddit sonum obtusum; item tintinnabula; sed longe clariorem, si detur rima.

Inquiratur ab urinatoribus, si omnino audiant

subter aquam, præsertim profundiorem: atque inquiratur plane utrumque; non tantum utrum audiant sonum aliquem de supra, qui editur in aëre; sed etiam utrum audiant percussionem corporis aquæ intra aquam, ubi non est aër. Expertus hoc sum in balneo; demittebatur situla bene capax; ita autem demittebatur ore inverso in æquilibrio, ut omnino in concavo suo deferret secum aërem subter aquam ad altitudinem palmæ unius; atque ad hunc modum tenebatur situla manibus depressa, ne everteretur aut resurgeret: tum urinator inserebat caput in concavum situlæ, et loquebatur: exaudiebatur vox loquentis; etiam sermo intelligebatur articulatim, sed mirum in modum acutus, et instar sibili fere, qualis in puparum ludo vox exaudiri solet.

Inquiratur illud exacte, ut reddatur omnino positivum, utrum possit generari sonus, nisi sit aër inter percutiens et percussum corpus. Veluti demittantur duo lapilli pensiles per filum in pelvim aquæ vel flumen, et agitentur ut percutiant se invicem in medio aquæ ; vel mittatur forceps apertus in medium aquæ, et ibi claudatur: et notetur utrum edat sonum, et qualem. Equidem existimo urinatores, cum natant, subter aquam non edere sonum; nisi fortassis aliquis esse possit per successionem motus ad superficiem aquæ, atque inde percutiente aqua

aërem.

Dubium non est, quin in utribus clausis, nec prorsus impletis, et agitatis, reddatur sonus, liquoris scilicet in iis contenti: nec minus redditur sonus demisso lapide in aquam, cum percutiat fundum

vasis. Verum in primo experimento admiscetur aër; in secundo percussio fundi vasis per lapillum communicat cum aëre extra vas. At post percussionem primam non necesse est ut aër sit in medio per universam aream sphæræ deferentis: nam id evincitur per experimentum loquentis in situla subter aquam, ubi pars deferentis ex aqua non est aër, sed lignum situlæ, et aqua; unde acuitur et minuitur sonus, et exstinguitur.

Quoniam autem manifestum est, per corpora dura (velut terram figularem et vitrum) transire et penetrare sonum; idque etiam certissimum est (licet adhuc hominum observationem latuerit) inesse in omni corpore tangibili pneumaticum quiddam præter partes crassas intermixtum, videndum num hujusmodi penetratio soni non inde fiat, quod partes pneumaticæ sive aëreæ corporis tangibilis communicent cum aëre externo.

Accipe catinum aquæ argenteum, alterum ligneum; accipe forcipem ferream, et percute fines ejus intra aquam in catinis illis, in distantia latitudinis pollicis fortasse aut amplius a fundo: audies sonum forcipis percussæ in catino argenteo magis multo sonorum, quam in ligneo. Quod si tamen vacua forent catina, et percuteretur forceps ad eandem distantiam, parum aut nihil interesset. Ex quo liquet primum, ubi nullus est aër, qui possit elidi, sed tantum aqua, edi sonum; deinde, melius communicari sonum editum per percussionem cum catino per aquam, quam per aërem. Clauso ore fortiter redditur murmur (quale solet esse mutorum) per

palatum; quod si nares etiam fortiter obturentur, nullum possit fieri murmur. Unde liquet, sonum illum per palatum non actuari, nisi per apertum quod intercedit inter palatum et nares.

DE DELATIOne soni, et DIRECTIONE SEU FUSIONE EJUS; ET DE AREA QUAM OCCUPAT, SIMUL, ET SEPARATIM.

OMNIS SOnus diffunditur in ambitum sphæricum a loco pulsationis, et occupat universam aream ejus sphæræ ad terminum certum, sursum, deorsum, lateraliter, undequaque.

Per aream ejus sphæræ fortissimus est sonus juxta pulsationem: deinde secundum proportionem distantiæ elanguescit, et demum evanescit.

Termini ejus sphæræ extenduntur, pro acumine auditus, aliquatenus; sed est quiddam ultimum, quo, in sensu maxime exquisito, non pertingit sonus.

Est (arbitror) nonnihil in directione primæ impulsionis. Si quis enim staret in suggesto aperto in campis, et clamaret, longius arbitror exaudiri posset vox in prorsum a loquente, quam pone. Sic si displodatur bombarda, vel sclopetus, longius arbitror exaudiri possit sonus in prorsum a bombarda, aut sclopeto, quam pone.

Utrum aliquid sit in adscensione soni sursum, aut in descensione soni deorsum, quod sonum promoveat in ulterius, aut cessare faciat propius, non constat. Auditur quidem plane sonus, si quis ex alta fenestra aut turri loquatur, ab iis qui stant in solo; et contra, editus ab iis qui in solo stant, a fenestra, aut

turri: sed ab utris facilius, aut longius, de eo inquiratur ulterius.

Solent in concionibus usurpari suggesta, et in concionibus imperatoriis monticelli ex cespitibus; sed minime tamen per hæc evincitur sonum facilius defluere, quam insurgere; quoniam hujus rei possit esse causa liber in loco altiore aër, nec obstipatus aut impeditus, ut fit infra in turba: non autem motus proclivior in deorsum. Itaque in hoc experimento non acquiescat contemplatio, sed fiat experimentum ubi cætera sint paria.

Vis soni excipitur tota in qualibet parte aëris, non tota in toto aëre, nisi foramen aut meatus fuerit valde exilis; nam si stet quis in loco aliquo maxime clauso, ita ut non penetret sonus omnino, idque in quacunque parte sphæræ soni, et fiat foramen parvum, vox articulata intrabit, per illud foramen, et denique per tot foramina quot placuerit terebrare per universum ambitum sphæræ soni: ut manifestum sit totam illam articulationem soni deferri integram per minusculas illas partes aëris, non minus quam si aër esset undique apertus.

Attendendum tamen est, utrum soni editi ex pulsationibus majoribus aëris (quales fiunt ex displosionibus bombardarum) non deveniant exiliores cum intrent illa parva foramina. Subtilitates enim sonorum forte intrare possunt non confusa, sed universus fragor neutiquam. De hoc inquiratur ulterius.

Radii corporum visibilium non feriunt sensum, nisi deferantur per medium in directum, et interpositio corporis opaci in linea recta intercipit visum,

« PreviousContinue »