Page images
PDF
EPUB

Succinum calefactum ab igne, sive tepeat, sive ferveat, sive inflammetur, non trahit.

Bacillum ferreum candens, flamma, candela ardens, carbo ignitus, admota festucis aut versoriis, non trahunt.

Succinum in majore mole, si fuerit politum, allicit, licet non fricatum ; si in minore, aut impurius, sine frictione non trahit.

Crystallus, lapis specularis, vitrum, electrica cætera, si urantur, aut torreantur, non trahunt.

Pix, resina mollior, benjoin, asphaltum, camphora, galbanum, ammoniacum, storax, assa, hæc cælo calidiore neutiquam prorsus trahunt; at tempore frigidiore obscure et infirme trahunt.

Vapidus aër succino, etc. afflatus, vel ab ore, vel ab aëre humidiore, virtutem trahendi suffocat.

Si charta aut linteum interponatur inter succinum et paleam, non fit motus aut attractio.

Succinum aut electrica, calefacta ex radiis solis, non expergefiunt ad trahendum, sicut ex frictione.

Succinum fricatum, et radiis solis expositum, diutius vires trahendi retinet, nec tam cito eas deponit

, ac si in umbra positum esset.

Fervor ex speculo comburente, succino, etc. conciliatus, non juvat ad trahendum.

Sulphur accensum, et cera dura inflammata, non trahunt.

Succinum, cum citissime a frictione festucæ vel versorio apponitur, optime trahit.

Virtus electrica viget in retentione ad tempus, non minus quam in attractione prima.

Flamma, apposito succino intra orbem activitatis, non trahitur. Gutta aquæ,

admoto succino, trahitur in conum. Electrica, si durius affricentur, impeditur attractio.

Quæ ægre alliciunt in claro cælo, in crasso non movent.

Aqua imposita succino virtutem trahendi suffocat, licet ipsam aquam trahat.

Sarca, ita succino circundatum, ut tangat, attractionem tollit; sed interpositum ut non tangat, non omnino tollit.

Oleum, succino appositum, motum non impedit; nec succinum, digito oleo madefacto fricatum, vires trahendi perdit.

Firmius provocant, et diutius retinent succinum, gagates, et hujusmodi, etiam minore cum frictione : adamas, crystallum, vitrum, diutius teri debent, ut manifesto incalescant antequam trahant.

Quæ flammæ approximant, licet propinqua distantia, a succino non trahuntur.

Fumum, exstincta lucerna, succinum, etc. trahit. Fumus, ubi exit et crassus est, fortius trahit succinum; cum adscenderit, et rarior fit, debilius. Corpus ab electricis attractum non manifesto alteratur, sed tantum incumbit.

INQUISITIO DE VERSIONIBUS, TRANSMUTATIONIBUS, MULTIPLICATIONIBUS, ET

EFFECTIONIBUS CORPORUM.

Terra per ignem versa est in lateres, quæ sunt ex natura saxorum; quibusque ad ædificationem utimur, sicut et saxis. Idem est in tegulis.

Naphtha, quæ fuit bituminosum illud cæmentum, ex quo exstruebantur muri Babylonis, tempore adipiscitur valde magnam duritiem et firmitatem, ad instar saxi.

In terris argillaceis, ubi calculi et glarea habentur, invenies saxa ingentia ex calculis et glarea coagulata; et inter ipsos materiam saxeam, æque duram, aut certe duriorem, quam calculi ipsi.

Sunt quædam scaturigines aquarum, in quas si immergas lignum, vertetur in naturam lapidis : adeo ut pars submersa intra aquam deveniat lapis ; pars supra aquam remaneat lignum.

Materia viscosa circa renes et vesicam in corpore humano vertitur in calculum, sive materiam lapideam. Lapis etiam sæpe invenitur in cista fellis : aliquando etiam, sed rarissime, in vena porta.

Quære, quantum temporis requiritur, ut materia terræ in lapidicinis vertatur in naturam lapideam?

Aqua, ut conjicere licet, vertitur in crystallum: quod videre est in cavernis quamplurimis, ubi crystallus in stillicidiis pendet.

Experimentum capias de ligno, sive caulibus herbarum, in argento vivo sepultis, utrum indurescant, et quasi lapidescant, annon.

Fama increbuit de lapide in capite bufonis vetuli et magni generato.

Relatum est, nobilem quendam, in palude sua fodientem, invenisse ovum in lapidem versum, albumine et vitello proprium colorem retinentibus ; testa autem clare micante, instar adamantis exquisite in angulos secti.

Experimentum sumas, de corporibus aliquibus, prope fundum putei demissis; veluti ligno, aut aliis quibusdam substantiis tenerioribus, sed aquam non tangant, ne putrefiant.

Aiunt albumen ovi, per diuturnam insolationem, vel expositionem in radios solis, contraxisse duritiem lapidis.

Lutum, in aqua, vertitur in testas piscium: ut in musculis, piscibus ; qui reperiuntur in paludibus dulcibus, non fluentibus, et musco co-opertis. Substantia autem testarum earum est valde tenuis, lucida, et micans.

« PreviousContinue »