Page images
PDF
EPUB

Quod si quis obstinato animo contendat, allegoriam in fabula semper subdititiam et impositam, nec omnino nativam et genuinam fuisse : ei molesti non erimus, sed gravitatem illam judicii, quam affectat, licet hebetiorem et fere plumbeam, remittemus ; atque illum (si modo dignus sit) alio modo, tanquam de integro, adoriemur. Duplex apud homines repertus est atque increbuit parabolarum usus, atque, quod magis mirum sit, ad contraria adbibetur. Faciunt enim parabolæ ad involucrum et velum ; faciunt etiam ad lumen et illustrationem. Atque misso illo usu priore (potius quam lites suscipiamus), et receptis fabulis antiquis, tanquam rebus vagis et ad delectationem compositis; manet tamen proculdubio posterior iste usus, neque ulla ingenii violentia nobis extorqueri possit, neque impediet quisquam (qui sit mediocriter doctus), quin protinus recipiatur modus iste docendi, tanquam res gravis et sobria, atque omnis vanitatis expers, et scientiis apprime utilis, imo et quandoque necessaria ; nimirum ut in inventis novis, et ab opinionibus vulgaribus remotis et penitus abstrusis, aditus ad intellectum humanum magis facilis et benignus per parabolas quæratur. Itaque antiquis seculis, cum rationis humanæ inventa, et conclusiones etiam eæ quæ nunc tritæ et vulgatæ sunt, tunc temporis novæ et insuetæ essent, omnia fabularum omnigenum, et ænigmatum, et parabolarum, et similitudinum plena erant: atque per hæc docendi ratio, non occultandi artificium, quæsitum est; rudibus scilicet tunc temporis hominum ingeniis, et subtilitatis, nisi quæ sub sensum cadebat, impatientibus et fere incapacibus. Nam ut hieroglyphica literis, ita parabolæ argumentis erant antiquiores. Atque etiam nunc, si quis novam in aliquibus lucem humanis mentibus affundere velit, idque non incommode et aspere, prorsus eadem via insistendum est, et ad similitudinum auxilia confugiendum. Quare quæ

dicta sunt, ita claudemus. Sapientia prisci seculi, aut magna aut felix fuit : magna, si de industria excogitata est figura sive tropus : felix, si homines, aliud agentes, materiam et occasionem tantæ contemplationum dignitati præbuere. Operam autem nostram (si quid in ea sit quod juvet) in neutra re male collocatam censebimus. Aut enim antiquitatem illustrabimus, aut res ipsas. Neque nescius esse possem hanc rem ab aliis tentatam esse: sed tamen, ut, quod sentiam, eloquar, idque non fastidiose, sed libere, ejus decus et virtus ex hujusmodi laboribus, licet magnis et operosis, fere periit; dum homines, rerum imperiti et non ultra locos certos communes docti, parabolarum sensus ad vulgaria quædam et generalia applicaverunt, atque earundem vim veram, et proprietatem genuinam, ac indagationem altiorem, non attigerunt. Nos autem erimus (ni fallimur) in rebus vulgatis novi; et aperta et plana a tergo relinquentes, ad ulteriora et nobiliora tendemus.

DE SAPIENTIA VETERUM.

I.

CASSANDRA SIVE PARRHESIA. NARRANT Cassandram ab Apolline adamatam fuisse, atque variis artificiis ejus desideria elusisse, spes nihilominus fovisse quousque donum divinationis ab eo extorsisset; tum vero, nactam quod ab initio dissimulatione sua quæsivisset, preces ejus aperte rejecisse : illum, cum quod temere largitus erat nullo modo revocare posset, et tamen vindicta arderet, nec fæminæ callidæ ludibrio esse vellet, muneri suo pænam addidisse ; ut illa quidem vera semper prædiceret, sed nemo ei crederet: itaque vaticiniis ejus veritas affuit; fides defuit : quod illa perpetuo experta est etiam in excidio patriæ suæ, de qua sæpius monuerat, nemine auscultante aut credente.

Fabula de intempestiva et inutili libertate consiliorum et monitorum conficta videtur : qui enim ingenio sunt pervicaci et aspero, nec se Apollini, id est, deo harmoniæ, submittere volunt, ut rerum modos et mensuras, sermonumque veluti tonos acutos et graves, aurium etiam magis peritarum et magis vulgarium differentias, tempora denique tum loquendi, tum silendi, ediscant et observent; licet sint prudentes et liberi, et consilia afferant sana et bona, nunquam tamen fere suasu et impetu suo pro

ficiunt, neque ad res tractandas efficaces sunt; sed potius exitium eis, apud quos se ingerunt, maturant, et tum demum post calamitatem et eventum ut vates et in longum prospicientes celebrantur. Atque hujus rei exemplum eminet in M. Catone Uticensi. Ille enim interitum patriæ et tyrannidem, primo ex conspiratione, deinde ex contentione Cæsaris cum Pompeio secutam, diu ante, tanquam e specula, prævidit, et tanquam ex oraculo prædixit : sed nil profecit interim, verum obfuit potius, et mala patriæ acceleravit. Id quod prudenter advertit, et eleganter describit M. Cicero, cum ad amicum ita scribat : “Cato optime sentit, sed nocet interdum reipublicæ : loquitur enim tanquam in republica Platonis, non tanquam in fæce Romuli.”

II.

TYPHON, SIVE REBELLIS. NARRANT poëtæ Junoneni, indignatam quod Jupiter Palladem ex sese sine ea peperisset, omnes deos atque deas precibus fatigasse, ut ipsa etiam sine Jove partum ederet : et postquam violentiæ et importunitati ejus annuissent, terram illa concussit, ex quo motu Typhon natus est, monstrum ingens et horrendum. Ille serpenti veluti nutritio datus est, ut ab eo aleretur. Nec mora, postquam adolevisset, quin bellum Jovi moveret. In eo conflictu Jupiter in potestatem gigantis venit, qui illum, in humeros sublatum, in regionem remotam et obscuram transportavit, et concisis nervis et manuum et pedum, et secum abreptis, mancum et mutilatum reliquit. Mercurius autem nervos Jovis Typhoni suffuratus est,

atque eos Jovi restituit. Jupiter confirmatus, belluam rursus impetiit; ac primum fulmine vulneravit, ex cujus sanguine serpentes nati sunt. Tum demum ruentem et fugientem (Ætnam super eum jaculatus) mole montis oppressit.

Fabula de fortuna regum varia et rebellionibus, quæ in monarchiis quandoque evenire consueverunt, conficta est. Reges enim regnis suis, ut Jupiter Junoni, veluti matrimonii vinculo juncti recte censentur: sed accidit nonnunquam ut imperandi consuetudine depravati, et in tyrannidem vergentes, omnia ad se trahant, et, contempto ordinum et senatus sui consensu, ex sese pariant : id est, ex arbitrio proprio et imperio mero cuncta administrent. Id populi ægre ferentes, et ipsi moliuntur caput aliquod rerum ex sese creare et extollere. Ea res ex occulta sollicitatione nobilium et procerum fere initia sumit, quibus conniventibus, tum populi suscitatio tentatur ; ex qua tumor quidam rerum (per Typhonis infan. tiam significatus) sequitur. Atque iste rerum status ab insita plebis pravitate et natura maligna (serpente regibus infestissimo) nutricatur. Defectione autem viribus coalita, postremo res in apertam rebellionem erumpit; quæ, quia infinita mala et regibus et populis infligit, sub dira illa Typhonis effigie repræsentatur, in qua centum capita ob divisas potestates, ora flammantia ob incendia, anguium cingula ob pestilentias (præsertim in obsidionibus), manus ferreæ ob cædes, ungues aquilini ob rapinas, corpus plumis contectum ob perpetuos rumores, et nuncios et trepidationes, et hujusmodi. Atque interdum rebelliones

« PreviousContinue »