Page images
PDF
EPUB

mirum fuisse; nam ex capite, sive cerebro, Palladem armatam peperisse.

Hujus fabulæ monstrosæ, et primo auditu insulsissimæ, sensus arcanum imperii continere videtur, qua arte, scilicet, reges se versus concilia sua gerere soleant, ut auctoritas et majestas eorum non solum illibata conservetur, verum apud populum augeatur et extollatur. Nam reges se cum consiliis suis vinculo veluti nuptiali copulare et conjungere, et de rebus maximis cum eis deliberare, recto et prudente instituto consueverunt; idque majestatem eorum neutiquam imminuere haud abs re judicant: verum cum res jam ad decretum spectat, quod instar partus est, concilii partes non ultra tendere sinunt, ne acta ex consilii arbitrio pendere videantur. Verum, tum demum reges (nisi hujusmodi res sit, ut invidiam a se derivare cupiant) quicquid a concilio elaboratum et veluti in utero efformatum est, in se transferre consueverunt, ut decretum et executio (quæ, quia cum potestate procedit et necessitatem infert, eleganter sub figura Palladis armatæ involvitur) ab ipsis emanare videatur. Neque satis est ut hoc ab auctoritate regum et eorum voluntate soluta, et libera, et non obnoxia, profectum videatur; nisi etiam hoc sibi reges sumant, ut ex capite eorum, id est, ex judicio et prudentia propria, decreta nata existi

mentur.

XXXI. SIRENES, SIVE VOLUPTAS.

FABULA de Sirenibus ad perniciosas illecebras voluptatis recte, sed sensu vulgatissimo, transfertur. Nobis autem videtur sapientia veterum, tanquam

uvæ male calcatæ; ex quibus licet nonnihil exprimitur, tamen potissima quæque resident et prætermittuntur. Sirenes Acheloi et Terpsichores, unius ex Musis, filiæ fuisse narrantur: eæ primis temporibus alatæ erant: sed, inito temere cum Musis certamine, victæ alis mulctatæ sunt. Ex pennis autem evulsis Musæ coronas sibi fecerunt: adeo ut ab eo tempore Musæ cum capitibus alatis procederent, præter unam Sirenum matrem. Mora autem Sirenum erat in insulis quibusdam amoenis: illæ vero e specula naves adventantes cum conspicerent, cantu navigantes primo detinebant, deinde alliciebant, exceptos autem necabant. Neque simplex erat cantilena, sed singulos modis maxime naturæ eorum convenientibus captabant. Tanta autem pestis erat, ut insulæ 'Sirenum etiam longe intuentibus alberent ex ossibus cadaverum inhumatorum. Huic malo remedium repertum est genere et modo duplex; alterum ab Ulysse, alterum ab Orpheo: Ulysses sociis omnino aures cera obturari jussit; ipse, cum experimentum rei facere vellet, periculum autem depellere, se ad malum navis alligari voluit, interminatus, ne quis eum, licet rogatus, solveret: Orpheus vero, missis hujusmodi vinculis, clara voce deorum laudes cantans ad lyram, voces Sirenum retudit, et extra omne periculum fuit.

Fabula ad mores pertinet, atque minime obscura sane, nec tamen inelegans parabola videtur. Voluptates ex copia rerum ac affluentia; atque ex hilaritate sive exsultatione animi proveniunt: illæ olim primis ipsis illecebris subito, et tanquam alatæ, mortales

rapere solebant. Doctrina autem et eruditio hoc saltem effecit, ut animus humanus se nonnihil cohibeat, et exitum rei secum perpendat; itaque alas voluptatibus detraxit. Hoc autem in Musarum decus et honorem egregium cessit: postquam enim philosophiam contemptum voluptatum inducere posse, nonnullorum exemplo patuit; statim res sublimis visa est, quæ animam veluti humo affixam attollat et evehat, et hominum cogitationes (quæ in capite vigent) pennatas et veluti æthereas faciat. Sola Sirenum mater pedestris, et sine alis mansit; ea proculdubio nil aliud est, quam doctrinæ leves et ad jucunditatem inventæ et adhibitæ ; quales videntur Petronio illi in pretio fuisse, qui postquam sententiam mortis accepisset, in ipsis atriis mortis delicias quæsivit, cumque etiam literas in solatium adhibere vellet, nil (inquit Tacitus) legit eorum, quæ ad constantiam faciunt, sed leves versus. Ex hoc ge

nere est illud :

Et illud:

"Vivamus, mea Lesbia, atque amemus,
Rumoresque senum severiorum

Omnes unius æstimemus assis."-Catull. Eleg. v.

"Jura senes norint, et quid sit fasque nefasque
Inquirant tristes, legumque examina servent."

Hujusmodi enim doctrinæ alas Musarum coronis rursus detrahere, et Sirenibus restituere velle videntur. Habitare autem perhibentur Sirenes in insulis

quia voluptates fere secessus quærunt, atque hominum cœtus sæpe vitant: Sirenum autem cantus omnibus decantatus est, ejusque pernicies et artifi. cium varium itaque interprete hæc non egent. Illud magis acutum, de ossibus veluti clivis albentibus e longinquo visis: ex quo illud significatur, exempla calamitatum, licet clara et conspicua, contra voluptatum corruptelas non multum proficere. Restat de remediis parabola, non abstrusa ea quidem, sed tamen prudens et nobilis. Proponuntur enim mali tam callidi, et tam violenti, remedia tria: duo a philosophia; tertium a religione. Atque primus effugii modus est, ut quis principiis obstet, atque omnes occasiones, quæ animum tentare et solicitare possint, sedulo devitet: id quod obturatio illa aurium denotat; atque hoc remedium ad animos mediocres et plebeios necessario adhibetur, tanquam ad comites Ulyssis. Animi autem celsiores etiam versari inter medias voluptates possunt, si decreti constantia se muniant: quin et per hoc, virtutis suæ experimentum magis exquisitum capere gaudent; etiam voluptatum ineptias et insanias perdiscunt, potius contemplantes quam obsequentes: quod et Salomon de se professus est, cum enumerationem voluptatum, quibus diffluebat, ea sententia claudat: "Sapientia quoque perseveravit mecum." Itaque hujusmodi heroës inter maximas voluptatum illecebras se immobiles præstare, atque in ipsis earum præcipitiis se sustinere queant; tantum, ad Ulyssis exemplum, interdictis perniciosis suorum consiliis et obse

quiis, quæ animum maxime omnium labefactare et solvere possint. Præstantissimum autem in omni genere est remedium Orphei; qui laudes deorum cantans et reboans, Sirenum voces confudit et summovit: meditationes enim rerum divinarum voluptates sensus non tantum potestate, sed etiam suavitate, superant.

« PreviousContinue »