Page images
PDF
EPUB

DE SPE TERRESTRI.

MELIOR EST OCULORUM VISIO, QUAM ANIMI PROGRESSIO.

SENSUS purus in singula meliorem reddit conditionem et politiam mentis, quam istæ imaginationes et progressiones animi. Natura enim animi humani, etiam in ingeniis gravissimis, est, ut a sensu singulorum statim progrediatur et saliat, et omnia auguretur fore talia, quale illud est quod præsentem sensum incutit si boni est sensus, facilis est ad spem indefinitam; si mali est sensus, ad metum: unde illud, "Fallitur augurio spes bona sæpe suo;" et contra illud," Pessimus in dubiis augur." Sed tamen timoris est aliquis fructus; præparat enim tolerantiam, et acuit industriam:

"Non ulla laborum,

O virgo, nova mi facies inopinave surgit :

Omnia præcepi, atque animo mecum ante peregi."

Virg. Æn. vi. 103.

Quorsum enim

Spes vero inutile quiddam videtur. ista anticipatio boni? Attende; si minus eveniat bonum quam speres, bonum licet sit, tamen quia minus sit, videtur damnum potius quam lucrum, ob excessum spei. Si par et tantum sit, et eventus sit spei æqualis, tamen flos boni per spem decerpitur, et videtur fere obsoletum, et fastidio magis finitimum. Si major sit successus spe, videtur aliquid lucri factum; verum est: sed annon melius fuisset sortem lucrifecisse nihil sperando, quam usuram nimis. sperando? Atque in rebus secundis ita operatur

spes; in malis autem robur verum animi solvit. Nam neque semper spei materia suppetit, et, destitutione aliqua vel minima spei, universa fere firmitudo animi corruit; et minorem efficit dignitatem mentis, cum mala toleramus alienatione quadam et errore mentis, non fortitudine et judicio. Quare satis leviter finxere poëtæ, spem antidotum humanorum morborum esse, quod dolores eorum mitiget, cum sit revera incensio potius, et exasperatio, quæ eos multiplicari et recrudescere faciat. Nihilominus fit, ut plerique hominum imaginationibus spei et progressionibus istis mentis omnino se dedant, ingratique in præterita, obliti fere præsentium, semper juvenes, tantum futuris immineant. "Vidi universos ambulantes sub sole cum adolescente secundo, qui consurget post eum; quod pessimus morbus est, et status mentis insanissimus." Quæras fortasse annon melius sit, cum res in dubia exspectatione positæ sint, bene divinare, et potius sperare quam diffidere, cum spes majorem tranquillitatem animi conciliet. Ego sane in omni mora et exspectatione tranquillum et non fluctuantem animi statum, ex bona mentis politia et compositione, summum humanæ vitæ firmamentum judico: sed eam tranquillitatem, quæ ex spe pendeat, ut levem et infirmam recuso. Non quia non conveniat tam bona, quam mala, ex sana et sobria conjectura prævidere et præsupponere, ut actiones ad probabilitatem eventuum magis accommodemus; modo sit hoc officium intellectus ac judicii cum justa inclinatione affectus: sed quem ita spes coërcuit, ut cum, ex vigilanti et firmo mentis discursu meliora, ut

magis probabilia, sibi prædixerit, non in ipsa boni anticipatione immoratus sit, et hujusmodi cogitationi, ut somnio placido, indulserit? Atque hoc est, quod reddit animum levem, tumidum, inæqualem, peregrinantem: quare omnis spes in futuram vitam coeles-. tem consumenda est. Hic autem, quanto purior sit præsentium sensus, absque infectione et tinctura imaginationis, tanto prudentior et melior anima. "Vitæ summa brevis spem nos vetat inchoare long

am."

DE HYPOCRITIS.

MISERICORDIAM VOLO, ET NON SACRIFICIUM.

OMNIS jactatio hypocritarum est in operibus primæ tabulæ legis, quæ est de venerationibus Deo debitis. Ratio duplex est, tum quod hujusmodi opera majorem habent pompam sanctitatis, tum quod cupiditatibus eorum minus adversentur. Itaque redargutio hypocritarum est, ut ab operibus sacrificii remittantur ad opera misericordiæ; unde illud, "Religio munda et immaculata apud Deum et patrem hæc est, visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum;" et illud, et illud, "Qui non diligit fratrem suum, quem vidit; Deum, quem non vidit, quomodo potest diligere?" Quidam autem altioris et inflatioris hypocrisis, seipsos decipientes, et existimantes se arctiore cum Deo conversatione dignos, officia charitatis in proximum ut minora negligunt. Qui error monasticæ vitæ non principium quidem dedit (nam initia bona fuerunt), sed excessum addidit. Recte enim dictum est, "Orandi munus magnum

esse munus in ecclesia;" et ex usu ecclesiæ est, ut sint cœtus hominum, a mundanis curis soluti, qui assiduis et devotis precibus Deum pro ecclesiæ statu solicitent.

Sed huic ordinationi illa hypocrisis finitima est; nec universa institutio reprobatur, sed spiritus illi se efferentes cohibentur: nam et Enoch, qui ambulavit cum Deo, prophetizavit, ut est apud Judam; atque fructu suæ prophetiæ ecclesiam donavit. Et Johannes Baptista, quem principem quidam vitæ monasticæ volunt, multo ministerio functus est, tum prophetizationis, tum baptizationis. Nam ad alios istos in Deum officiosos refertur illa interrogatio, “Si juste egeris, quid donabis Deo, aut quid de manu tua accipiet?" Quare opera misericordiæ sunt opera discretionis hypocritarum. Contra autem fit cum hæreticis ; nam ut hypocritæ, simulata sua sanctitate, versus Deum injurias suas versus homiobducunt; ita hæretici, moralitate quadam versus homines, blasphemias suas contra Deum insinuant.

DE IMPOSTORIBUS.

SIVE MENTE excedimus, deo: sive soBRII SUMUS,

VOBIS.

VERA est ista effigies, et verum temperamentum viri, cui religio penitus in præcordiis insedit et veri operarii Dei. Conversatio ei quæ cum Deo est, plena excessus, et zeli, et extasis. Hinc gemitus ineffabiles et exultationes, et raptus spiritus, et agones. At quæ cum hominibus est, plena mansuetudinis,

et sobrietatis, et morigerationis; hinc "omnia omnibus factus sum," et hujusmodi. Contra fit in hypocritis et impostoribus: ii enim in populo et ecclesia incendunt se et excedunt, et veluti sacris furoribus afflati omnia miscent. Si quis autem eorum solitudines, et separatas meditationes, et cum Deo conversationes introspiciat, deprehendat eas non tantum frigidas et sine motu, sed plenas malitiæ et fermenti; sobrii Deo, mente excedentes populo.

DE GENERIBUS IMPOSTURE.

"Devita prophanas vocum novitates, et oppositiones falsi nominis scientiæ.

Ineptas et aniles fabulas devita,

Nemo vos decipiat in sublimitate sermonum,"

TRES sunt sermones, et veluti styli imposturæ. Primum genus est eorum, qui statim ut aliquam materiam nacti sunt, artem conficiunt, vocabula artis imponunt, omnia in distinctiones redigunt, inde posita vel themata educunt, et ex quæstionibus et responsionibus oppositiones conficiunt: hinc scholasticorum quisquiliæ et turbæ. Secundum genus est eorum, qui vanitate ingenii, ut sacri quidam poëtæ, omnem exemplorum varietatem ad mentes hominum tractandas confingunt: unde vitæ patrum, et antiquorum hæreticorum figmenta innumera. Tertium genus eorum, qui mysteriis et grandiloquiis, allegoriis et allusionibus omnia implent : quod genus mysticum et gnosticum complures hæretici sibi delegerunt. Primum genus sensum et captum hominis

VOL. 11.

BB

« PreviousContinue »