Page images
PDF
EPUB

tremum, addere se rebus, et imaginem et virtutem sui principatus seculis post se futuris imprimere et inferre meditabatur. Itaque prima ætate potentiæ, media dignitati, vergente voluptatibus, senectute memoriæ et posteritati, serviebat.

IN HENRICUM PRINCIPEM WALLIÆ

ELOGIUM FRANCISCI BACONI.

Harl. MSS. fol. 75.

Vol. 1893.

HENRICUS primogenitus Regis Magnæ Britanniæ, Princeps Walliæ, antea spe beatus, nunc memoria felix, diem suum obiit 6. Novemb. anno 1612. Is magno totius regni luctu et desiderio exstinctus est, utpote adolescens, qui animos hominum nec offendisset nec satiasset. Excitaverat autem propter bonam indolem multiplices apud plurimos omnium ordinum spes, nec ob brevitatem vitæ frustraverat. Illud imprimis accessit, quod in causa religionis firmus vulgo habebatur; prudentioribus quoque hoc animo penitus insederat, adversus insidias conjurationum (cui malo ætas nostra vix remedium reperit) patri eum instar præsidii et scuti fuisse, adeo ut et religionis et regis apud populum amor in eum redundaret, et in æstimationem jacturæ merito annumeraretur. corpore validus et erectus, statura mediocri, decora membrorum compage, incessu regio, facie oblonga et in maciem inclinante, habitu plenior, vultu composito, oculorum motu magis sedato quam forti. Inerant quoque et in fronte severitatis signa, et in ore nonnihil fastus. Sed tamen si quis ultra exte

VOL. 11.

D D

Erat

riora illa penetraverat, et eum obsequio debito et sermone tempestivo deliniverat, utebatur eo benigno et facili, ut alius longe videretur colloquio quam aspectu, talisque prorsus erat, qui famam sui excitaret moribus dissimilem. Laudis et gloriæ fuit proculdubio appetens, et ed omnem speciem bồni et auram decoris commovebatur; quod adolescenti pro virtutibus est. Nam et arma ei in honore erant ac viri militares; quin et ipse quiddam bellicum spirabat; et magnificentiæ operum (licet pecuniæ alioquin satis parcus) deditus erat: amator insuper antiquitatis et artium. Literis quoque plus honoris attribuit quam temporis. In moribus ejus nihil laudandum magis fuit, quam quod in omni genere officiorum probe institutus credebatur et congruus: filius regi patri mire obsequens, etiam reginam multo cultu demerebat, erga fratrem indulgens; sororem vero unice amabat, quam etiam (quantum potuit virilis forma ad eximiam virginalem pulchritudinem collata) referebat. Etiam magistri et educatores pueritiæ ejus (quod raro fieri solet) magna in gratia apud eum manserant. Sermone vero obsequii idem exactor et memor. Denique in quotidiano vitæ genere, et assignatione horarum ad singula vitæ munera, magis quam pro ætate constans atque ordinatus. Affectus ei inerant non nimium vehementes, et potius æquales quam magni. Etenim de rebus amatoriis mirum in illa ætate silentium, ut prorsus lubricum illud adolescentiæ suæ tempus, in tanta fortuna, et valetudine satis prospera, absque

IN HENRICUM PRINCIPEM WALLIÆ ELOGIUM. 403

aliqua insigni nota amorum transigeret. Nemo reperiebatur in aula ejus apud eum præpotens, aut in animo ejus validus; quin et studia ipsa, quibus capiebatur maxime, potius tempora patiebantur quam excessus, et magis repetita erant per vices, quam quod exstaret aliquod unum, quod reliqua superaret et compesceret; sive ea moderatio fuit, sive in natura non admodum præcoci, sed lente maturescente, non cernebantur adhuc quæ prævalitura erant. Ingenio certe pollebat, eratque et curiosus satis et capax, sed sermone tardior et tanquam impeditus: tamen si quis diligenter observaverat ea, quæ ab eo proferebantur, sive quæstionis vim obtinebant, sive sententiæ, ad rem omnino erant, et captum non vulgarem arguebant; ut, in illa loquendi tarditate et raritate, judicium ejus magis suspensum videretur et anxium, quam infirmum aut hebes. Interim audiendi miris modis patiens, etiam in negotiis, quæ in longitudinem porrigebantur; idque cum attentione et sine tædio, ut raro animo peregrinaretur, aut fessa mente aliud ageret, sed ad ea, quæ dicebantur aut agebantur, animum adverteret atque applicaret; quod magnam ei (si vita suppetisset) prudentiam spondebat. Certe in illius principis natura plurima erant obscura, neque judicio cujuspiam patefacienda, sed tempore, quod ei præreptum est. Attamen quæ apparebant, optima erant, quod famæ satis est. Mortuus est ætatis suæ anno decimo nono ex febri contumaci, quæ ubique, a magnis et insulanis fere insolitis siccitatibus ac fervoribus

orta, per æstatem populariter grassabatur, sed raro funere; dein sub autumnum erat facta lethalior. * Addidit fama atrocior (ut ille ait) erga dominantium exitus suspicionem veneni. Sed cum nulla ejus rei exstarent indicia, præsertim in ventriculo, quod præcipue a veneno pati selet, is sermo cito evanuit.

* Tacit. Annal. iv. 11.

« PreviousContinue »