Page images
PDF
EPUB

31. Historia Magnétis. 32. Historia Corporum Miscellaneorum, quæ nec

sunt Fosilia prorsus, nec Vegetabilia; ut Salium,

Succini, Ambræ-griseæ, etc. 33. Historia Chymica circa Metalla et Mineralia. 34. Historia Plantarum, Arborum, Fruticum, Her

barum : et Partium eorum, Radicum, Caulium, Ligni, Foliorum, Florum, Fructuum, Seminum,

Lachrymarum, etc. 35. Historia Chymica circa Vegetabilia. 36. Historia Piscium, et Partium ac Generationis

ipsorum. 37. Historia Volatilium, et Partium ac Generationis

ipsorum. 38. Historia Quadrupedum, et Partium ac Genera

tionis ipsorum. 39. Historia Serpentum, Vermium, Muscarum, et

cæterorum Insectorum ; et Partium ac Generati

onis ipsorum. 40. Historia Chymica, circa ea quæ sumuntur ab

Animalibus.

SEQUUNTUR HISTORIÆ HOMINIS.

41. Historia Figuræ et Membrorum externorum

Hominis, Staturæ, Compagis, Vultus ; et Lineamentorum ; eorumque varietatis secundum Gen

tes, et Climata, aut alias minores differentias. 42. Historia Physiognomica super ipsa. 43. Historia Anatomica, sive Membrorum interno

rum hominis ; et varietatis ipsorum, quatenus in

venitur in ipsa naturali compage et structura, et non tantum quoad morbos et accidentia præterna

turalia. 44. Historia partium similarium Hominis; ut Car

nis, Ossium, Membranarum, etc. 45. Historia Humorum in Homine ; Sanguinis, Bi

lis, Spermatis, etc. 46. Historia Excrementorum; Sputi, Urinarum,

Sudorum, Sedimentorum, Capillorum, Pilorum,

Rediviarum, Unguium, et similium. 47. Historia Facultatum; Attractionis, Digestionis,

Retentionis, Expulsionis, Sanguificationis, Assimilationis alimentorum in membra, Versionis Sangui

nis et Floris ejus in Spiritum, etc. 48. Historia Motuum Naturalium et Involuntari

orum; ut Motus Cordis, Motus Pulsuum, Sternutationis, Motus Pulmonum, Motus Erectionis Vir

gæ, etc.

49. Historia Motuum mixtorum ex naturalibus et

voluntariis ; veluti Respirationis, Tussis, Urinati

onis, Sedis, etc. 50. Historia Motuum Voluntariorum, ut Instrumen

torum ad voces articulatas; ut Motuum Oculorum, Linguæ, Faucium, Manuum, Digitorum;

Deglutitionis, etc. 51. Historia Somni et Insomniorum. 52. Historia diversorum Habituum Corporis ; Pin

guis, Macilenti; Complexionum (quas vocant,)

etc. 53. Historia Generationis Hominum.

54. Historia Conceptionis, Vivificationis, Gestatio

nis in Utero, Partus, etc. 55. Historia Alimentationis hominis, atque omnis

Edulii et Potabilis, atque omnis Diætæ ; et Varietatis ipsorum secundum gentes aut minores dif

ferentias. 56. Historia Augmentationis et Incrementi Corporis,

in Toto et Partibus ipsius. 57. Historia Decursus Ætatis; Infantiæ, Pueritiæ,

Juventutis, Senectutis, Longævitatis, Brevitatis
Vitæ, et similium, secundum gentes et minores

differentias. 58. Historia Vitæ et Mortis. 59. Historia Medicinalis Morborum, et Symptom

atum et Signorum eorundem. 60. Historia Medicinalis, Curæ, et Remediorum et

Liberationum a Morbis. 61. Historia Medicinalis eorum quæ conservant

Corpus et Sanitatem. 62. Historia Medicinalis eorum quæ pertinent ad

Formam et Decus Corporis, etc. 63. Historia Medicinalis eorum quæ corpus alte

rant, et pertinent ad Regimen Alterativum. 64. Historia Pharmaco-polaris. 65. Historia Chirurgica 66. Historia Chymica circa Medicinas. 67. Historia Visus et Visibilium, sive Optica. 68. Historia Picturæ, Sculptoria, Plastica, etc. 69. Historia Auditus et Sonorum. 70. Historia Musica.

71. Historia Olfactus, et Odorum. 72. Historia Gustus, et Saporum. 73. Historia Tactus, et ejus Objectorum. 74. Historia Veneris, ut speciei Tactus. 75. Historia Dolorum corporeorum, ut speciei Tac

tus. 76. Historia Voluptatis et Doloris in genere. 77. Historia affectuum ; ut Iræ, Amoris, Verecundiæ,

etc. 78. Historia Facultatum Intellectualium; Cogita

tivæ, Phantasiæ, Discursus, Memoriæ, etc. 79. Historia Divinationum Naturalium. 80. Historia Dignotionum, sive Diacrisium occulta

rum Naturalium. 81. Historia Coquinaria; et artium subservienti

um, veluti Macellaria, Aviaria, etc. 82. Historia Pistoria et Panificiorum; et artium

subservientium, ut Molendinaria, etc. 83. Historia Vinaria. 84. Historia Cellaria, et diversorum generum Potus. 85. Historia Bellariorum et Confecturarum. 86. Historia Mellis. 87. Historia Sacchari. 88. Historia Lacticiniorum. 89. Historia Balneatoria, et Unguentaria. 90. Historia Miscellanea circa curam corporis ;

Tonsorum, Odorariorum, etc. 91. Historia Auri-fabrilis, et artium subservientium. 92. Historia Lanificiorum, et artium subservien

tium.

VOL. 11.

FF

93. Historia Opificiorum e Serico et Bombyce, et

artium subservientium. 94. Historia Opificiorum ex Lino, Cannabio, Gos

sipio, Setis, et aliis Filaceis ; et artium subservi

entium. 95. Historia Plumificiorum. 96. Historia Textoria, et artium subservientium. 97. Historia Tinctoria. 98. Historia Coriaria, Alutaria, et artium sub

servientium. 99. Historia Culcitraria et Plumaria. 100. Historia Ferri-Fabrilis. 101. Historia Latomiæ sive Lapicidarum. 102 Historia Lateraria, et Tegularia. 103. Historia Figularis. 104. Historia Camentaria, et Crustaria. 105. Historia Ligni-Fabrilis. 106. Historia Plumbaria. 107. Historia Vitri et omnium Vitreorum et Vi

triaria, 108. Historia Architecturæ in genere. 109. Historia Plaustraria, Rhedaria, Lecticaria, etc. 110. Historia Typographica, Libraria, Scriptoria,

Sigillatoria; Atramenti, Calami, Papyri, Mem

branæ, etc. 111. Historia Ceræ. 112. Historia Viminaria. 113. Historia Storearia, et Opificiorum ex Stramine,

Scirpis, et similibus. 114. Historia Lotricaria, Scoparia, etc.

« PreviousContinue »