Page images
PDF
EPUB

115. Historia Agriculturæ, Pascuariæ, Cultus Syl

varum, etc. 116. Historia Hortulana. 117. Historia Piscatoria. 118. Historia Venationis et Aucupii. 119 Historia Rei Bellicæ, et artium subservientium ;

ut Armamentaria, Arcuaria, Sagittaria, Sclope

taria, Tormentaria, Balistaria, Machinaria, etc. 120. Historia Rei Nauticæ, et Practicarum, et ar

tium subservientium. 121. Historia Athletica, et omnis generis Exercitati

onum Hominis. 122. Historia Rei Equestris. 123. Historia Ludorum omnis generis. 124. Historia Præstigiatorum et Circulatorum. 125. Historia Miscellanea diversarum Materiarum

Artificialium; ut Esmaltæ, Porcellanæ, complu

rium Cæmentorum, etc. 126. Historia Salium. 127. Historia Miscellanea diversarum Machinarum,

et Motuum. 128. Historia Miscellanea Experimentorum Vulgarium, quæ non coaluerunt in Artem.

Etiam Mathematicarum purarum Historiæ conscribendæ sunt, licet sint potius observationes quam experimenta. 129. Historia naturarum et potestatum Numerorum. 130. Historia naturarum et potestatum Figurarum.

Non abs re fuerit admonere quod, cum necesse sit multa ex experimentis sub duobus titulis vel pluribus cadere (veluti Historia Plantarum, et Historia Artis Hortulanæ multa habebunt fere communia), commodior sit Inquisitio per Artes, Dispositio vero per Corpora. Parum enim nobis curæ est de artibus ipsis mechanicis, sed tantum de iis quæ afferunt ad instruendam Philosophiam. Verum hæc e re nata melius regentur.

REDARGUTIO PHILOSOPHIARUM.

Dum hæc tractarem, intervenit amicus meus quidam ex Gallia rediens, quem cum salutassem, atque ego illum, ille me de rebus nostris familiariter interrogassemus: tu vero, inquit, vacuis tuis ab occupationibus civilibus intervallis, aut saltem remittentibus negotiis, quid agis ? Opportune, inquam, nam ne nil me agere existimes, meditor instaurationem philosophiæ, ejusmodi quæ nihil inanis aut abstracti habeat, quæque vitæ humanæ conditiones in melius provehat. Honestum profecto opus, inquit : et quos socios habes ? Ego certe, inquam, profecto nullos : quin nec quenquam habeo quocum familiariter de hujusmodi rebus colloqui possim, ut me saltem explicem et exacuam. Duræ, inquit, partes tuæ sunt: et statim addidit, atque tamen scito hæc aliis curæ

Tum ego lætatus : guttula, inquam, me aspersisti, atque animam reddidisti. Ego enim anum quandam fatidicam non ita pridem conveni, quæ, mihi nescio quid obmurmurans, vaticinata est, fætum meum in solitudine periturum. Vis, inquit, ut tibi narrem quæ mihi in Gallia circa hujusmodi negotium evenerunt. Libentissime, inquam, atque insuper gratiam habebo.

Tum retulit se Parisiis vocatum a quodam amico

esse.

suo, atque introductum in consessum virorum, qualem, inquit, vel tu videre velles; nihil enim in vita mihi accidit jucundius; erant autem circiter quinquaginta viri, neque ex iis quisquam adolescens, sed omnes ætate provectiores, quique vultu ipso dignitatem cum probitate singuli præ se ferrent. Inter quos aiebat se cognovisse nonnullos honoribus perfunctos, atque alios ex senatu ; etiam antistites sacrorum insignes, atque ex omni fere ordine eminentiore aliquos ; erant etiam quidam, ut aiebat, peregrini ex diversis nationibus. Atque cum ille primo introiisset, invenit eos familiariter inter se coll quentes ; sedebant tamen ordine sedilibus dispositis, ac veluti adventum alicujus exspectantes.

Neque ita multo post ingressus est ad eos vir quidam, aspectus (ut ei videbatur) admodum placidi et sereni, nisi quod oris compositio erat tanquam miserantis, cui cum omnes assurrexissent, ille cir. cumspiciens et subridens; nunquam, inquit, existimavi, potuisse fieri, ut otium omnium vestrum, cum singulos recognosco, in unum atque idem tempus coincideret, idque quomodo evenerit, satis mirari non possum. Cumque unus ex cætu respondisset, eum ipsum hoc otium illis fecisse, cum quæ ab ipso exspectarent illi ducerent omni negotio potiora : atque ut video, inquit, universa illa jactura ejus quod hic consumetur temporis, quo certe vos separati multis mortalibus profuissetis, ad meas rationes accedet. Quod si ita est, videndum profecto ne vos diutius morer : simul consedit, absque suggesto aut cathedra, sed ex æquo cum cæteris, atque hujusmodi quædam apud eum consessum verba fecit; nam aiebat, qui hæc narrabat, se illa tum excepisse ut potuit, licet cum apud se, una cum illo amico suo qui eum introduxerat, ea recognosceret, fateretur ea longe inferiora iis quæ tum dicta essent visa esse. Exemplum autem orationis quam exceperat, quod circa se habebat, proferebat. Illud ita scriptum erat.

Vos certé, filii, homines estis et mortales ; nec conditiones vestræ tantum pæniteat, si naturæ vestræ satis memineritis. Deus mundi conditor et vestrum, animas vobis donavit mundi ipsius capaces, nec tamen eo ipso satiandas, itaque fidem vestram sibi seposuit, mundum sensui attribuit: neutra autem oracula clara esse voluit sed involuta, ut vos exerceret, quandoquidem excellentiam rerum rependeret. Atque de rebus divinis optima de vobis sperö : circa humana autem, metuo vobis, ne diuturnus error vos usu ceperit. Existimo enim hoc apud vos penitus credi, vos statu uti scientiarum florente et bono. Ego rursus moneo vos, ne eorum quæ habetis aut copiam aut utilitatem, quasi ad magnum aliquod fastigium evecti, et votorum compotes, aut laboribus perfuncti accipiatis. Idque sic considerate.

Si in omnem illam scriptorum varietatem, qua scientiæ tument et luxuriantur, de eo quod afferunt interpelletis, et stricte et presse examinetis, ubique reperietis ejusdem rei repetitiones infinitas ; verbis, ordine, exemplis, atque illustratione, diversas ; rerum summa et pondere, ac vera potestate prælibatas ac plane iteratas; ut in pompa paupertas sit, et in rebus jejunis fastidium. Atque si vobiscum fami

« PreviousContinue »