Page images
PDF
EPUB

liariter loqui et jocari hac de re liceat, videtur doctrina vestra conæ illi hospitis Chalcidensis simillima, qui cum interrogaretur, unde tam varia venatio ? respondit, illa omnia ex mansueto sue esse faeta. Neque enim negabitis universam istam copiam, nil aliud esse quam portionem quandam philosophiæ Græcorum, eamque certe minime in saltu aut silvis naturæ nutritam, sed in scholis et cellis, tanquam animal domesticum saginatum. Quod si a Græcis iisque paucis abscedatis, quid tandem habent vel Romani, vel Arabes, vel nostri, quod non ab Aristotelis, Platonis, Hippocratis, Galeni, Euclidis, Ptolemæi inventis derivetur, aut in eadem recidat ? Itaque videtis in sex fortasse hominum cerebellis et animulis, spes et fortunas vestras sitas esse. Neque vero idcirco Deus vobis animas rationales indidit, ut suas partes (fidem scilicet vestram quæ divinis debetur) hominibus deferretis : neque sensus informationem firmam et validam attribuit, ut paucorum hominum opera, sed ut sua demum opera, cælum et terram, contemplaremini ; laudes suas celebrantes, et hymnum auctori vestro canentes, iis etiam viris, si placet, (nihil enim obstat) in chorum acceptis.

Quinetiam ista ipsa doctrina, usu vestra, origine Græca, quæ tanta pompa incedit, quota pars fuit illa sapientiæ Græcorum ? Ea enim varia fuit; varietas autem ut veritate non acquiescit, ita nec errorem figit, sed ad veritatem est instar iridis ad solem, quæ omnium imaginum est maxime infirma, et quasi deperdita, sed tamen imago. Verum et hanc quoque varietatem nobis exstinxit (Græcus et ipse) Aristoteles : credo, ut discipuli res gestas æquaret. Atque discipuli præconium (si recte memini) tale celebratur:

“Felix terrarum prædo, non utile mundo
Editus exemplum, terras tot posse sub uno
Esse viro.”

corum census.

An et magister, felix doctrinæ prædo? Acerbe illud, sed quæ sequuntur optime. Nullo enim modo ille utilis rebus humanis, qui tot egregia ingenia, tot, inquam, libera capita in servitutem redegerit. Itaque, filii, de copia vestra audistis quam arcta, quam ad paucos redacta.

redacta. Divitiæ enim vestræ sunt pau

De utilitate jam attendite. Atque tandem, aditum ad mentes et sensus vestros, non dicam impetrabimus (vos enim benevoli), sed struemus aut machinabimur, res siquidem difficilis. Quo fomite, qua accensione lumen nobis innatum excitabimus, idque a præstigiis luminis adventitii et infusi liberabimus? Quomodo, inquam, nos vobis dabimus, ut vos vobis reddamus? Infinita præjudicia facta sunt, opiniones haustæ, receptæ, sparsæ. Theologi multa e philosophia ista sua fecerunt, et speculativam quandam ab utraque doctrina coagmentatam condiderunt. Viri civiles, qui ad existimationis suæ fructum pertinere putant, ut docti habeantur, multa ubique ex eadem scriptis suis et orationibus inspergunt. Etiam voces, filii, et verba ex dictamine ejusdem philosophiæ, et secundum ejus præscripta et placita, apposite conficta sunt, adeo ut simul ac loqui didiceritis (felicem dicam an infelicem) hanc errorum cabalam haurire et imbibere necesse fuerit. Neque hæc tantum consensu singulorum firmata, sed et institutis academiarum, collegiorum, ordinum, fere rerumpublicarum veluti sancita est.

Huic itaque jam subito renunciabitis ? idne sumus vobis auctores ? Atqui ego, filii, hoc non postulo, neque hujusmodi philosophiæ vestræ fructus moror, aut eos vobis interdico, neque in solitudinem aliquam vos abripiam. Utimini philosophia quam habetis, disputationes vestras ex ejus uberibus alite, sermones ornate, graviores apud vulgus hominum hoc ipso nomine estote. Neque enim philosophia vera ad hæc multum utilis vobis erit : non præsto est, nec in transitu capitur, nec ex prænotionibus intellectui blanditur, non ad vulgi captum (nisi per utilitatem et opera) descendit. Servate itaque et illam alteram, et prout commodum vobis erit, adhibete: atque aliter cum natura, aliter cum populo negotiamini. Nemo enim est, qui plus multo quam alius quis intelligit, quin ad minus intelligentem, tanquam personatus sit, ut se exuat, alteri det. Ve rum illud vos familiariter pro more nostro moneo, “Habete Laidem dummodo a Laide non habeamini." Judicium sustinete, aliis vos date, non dedite; et vos melioribus servate. Atque videmur minus quiddam vobis imponere, quod hæc, quæ in manibus habetis, usu vobis et honore manebunt: ideoque æquiore animo passuri estis, eadem de veritate et utilitate in dubium vocari.

Verum etiamsi vos optime animati essetis, ut

quæcunque

hactenus didicistis aut credidistis, sprene tis opinionibus, ac etiam rationibus vestris privatis, ar vel hoc ipso loco deposituri sitis, modo de veritate of vobis constaret ; attamen hac quoque ex parte hære

mus : neque habemus fere quo nos vertamus ; ut !: fidem vobis rei tam inopinatæ et novæ faciamus. * Certe disputationis lex penitus sublata est, cum de fra principiis nobis vobiscum non conveniat. Etiam spes

ejusdem præcisa est, quia de demonstrationibus, quæ

nunc in usu sunt, dubitatio injecta est, atque aci cusatio suscepta. Atque hoc animorum statu veriI tas ipsa vobis non tuto committitur. Itaque intel* lectus vester præparandus antequam docendus,

animi sanandi antequam exercendi sunt, area denique purganda antequam inædificanda : atque ad hunc finem hoc tempore convenistis. Qua igitur industria aut commoditate hoc negotium discutiemus aut agemus ? Non desperandum.

Inest profecto, filii, animæ humanæ, utcunque o occupatæ et obsessæ aliqua pars intellectus pura et

veritatis hospita : estque ad eam aliqua molli clivo

orbita deducens. Agite, filii, vos et ego viros doctos, Visi quid in hoc genere sumus, exuamus ; et faciamus

nos tanquam aliquos e plebe, et omissis rebus ipsis, ex signis quibusdam externis conjecturas capiamus. Hæc enim saltem nobis cum hominibus communia sunt,

Doctrina vestra, ut dictum est, fluxit a Græcis. Qualis natio? Nil mihi rei cum convitio est, filii; itaque quæ de ea dicta sunt ab aliis, nec repetam, nec imitabor. Tantum dico eam nationem fuisse sem

[ocr errors]
[ocr errors]

per ingenio præproperam, more professoriam, quæ duo sapientiæ et veritati sunt inimicissima. Nec præterire fas est verba sacerdotis Ægyptii, præsertim ad virum e Græcia excellentem prolata, ab auctore etiam nobili e Græcia relata. Is sacerdos certe verus vates fuit, cum diceret, “vos Græci semper pueri.” Annon bene divinatum est ? verissime certe, Græcos pueros æternos esse, idque non tantum in historia et rerum memoria, sed multo magis in rerum contemplatione. Quidni enim sit instar pueritiæ ea philosophia, quæ garrire et causari noverit, generare et procreare non possit, disputationibus inepta operibus inanis ? Mementote ergo, (ut ait propheta) rupis ex qua excisi estis, et de natione cujus auctoritatem sequimini, quod Græca sit, interdum cogitate.

Sequitur temporis nota, qua philosophia ista vestra nata est et prodiit. Ætas erat, filii, cum illa condita fuit, fabulis vicina, historiæ egena, peregrinationibus et notitia orbis parum informata aut illustrata, quæque nec antiquitatis venerationem, nec temporum recentium copiam habebat, sed utraque dignitate et prærogativa carebat. Etenim antiquis temporibus credere licet fuisse divinos viros, qui altiora

quam pro hominum communi conditione saperent. Nostram autem ætatem, fateri necesse est, præ illa de qua loquimur (ut taceam ingeniorum et meditationum fructus et labores) etiam duorum fere mille annorum eventis et experientia, et duarum tertiarum orbis notitia auctam esse. Itaque videte, quam anguste habitaverint, vel potius conclusa

1

« PreviousContinue »