Page images
PDF
EPUB

fuerint illius ætatis ingenia, si rem vel per tempora, vel per regiones computetis. Neque enim mille annorum historiam, quæ digna historiæ nomine sit, habebant; sed fabulas et somnia. Regionum vero tractuumque mundi quotam partem noverant, cum omnes hyperboreos Scythas, omnes occidentales, Celtas, indistincte appellarent; nil in Africa ultra citimam Ethiopiæ partem, nil in Asia ultra Gangem, multo minus novi orbis provincias, ne per auditum sane aut fama nossent: imo et plurima climata et zonas, quibus populi infiniti spirant et degunt, tanquam inhabitabiles ab illis pronuntiatæ sint? quinetiam peregrinationes Democriti, Platonis, Pythagoræ, non longinquæ profecto, sed potius suburbanæ, ut magnum aliquid celebrantur.

Atque experientia, filii, ut aqua, quo largior est, eo minus corrumpitur. Nostris autem temporibus (ut scitis) oceanus sinus laxavit, et novi orbes patuere, et veteris orbis extrema undique innotescunt, idque distincte ac proprie. Itaque ex ætatis et temporis natura, veluti ex nativitate et genitura philosophiæ vestræ, nil magni de ea Chaldæi prædixerint.

De hominibus videamus. Qua in re optimo fato hoc fit (neque id artificio aliquo nostro cautum est, sed ipsa res hoc non solum patitur, verum etiam postulat), ut et illis honor servetur, et nos modestiam nostram tueri et retinere possimus, et tamen fidem liberare. Nos enim, filii, nec invidiæ nec jactantiæ nobis conscii sumus, nec de ingenii palma, nec de placitorum regno contendimus; longe alia nostra ratio est, et finis, hocque mox aperietur. Itaque

antiquorum ingeniis, excellentiæ, facultati, nihil de trahimus, sed generi ipsi, viæ, instituto, auctoritati placitis, necessario derogamus. Immensum enim est, quantum scientiarum progressum deprimant atque opinio copiæ inter maximas causas inopia reperitur.

Atque duo sunt viri, filii, quorum placita ex libris eorum propriis haurire licet. Plato et Aristoteles; utinam illud et reliquorum nonnullis contigisset. Sed Aristoteles, Othomannorum more, regnare se non potuisse existimavit, nisi fratres trucidasset. Idque ei non statim sane sed postea ex voto nimis feliciter successit. De his itaque duobus pauca dicere instituimus. Xenophontem autem tertium non adjungimus, suavem scriptorem et virum excellentem. Verum cum illis, qui philosophiam tanquam ingenii peregrinationem amœnam et jucundam, non tanquam provinciam laboriosam et solicitam, susceperunt, nobis non multum rei est.

Itaque hos duos viros, Platonem et Aristotelem, si quis inter maxima mortalium ingenia non numeret, aut minus perspicit, aut minus æquus est. Ingenia certe illorum capacia, acuta, sublimia. Sed tamen videndum primo, cujus generis philosophantium censeri possint. Invenio enim tria genera apud Græcos eorum, qui philosophiæ cultores habiti sint. Primum erat sophistarum, qui per plurimas civitates instituta profectione, et per singulas mansitantes, adolescentes, recepta mercede, sapientia imbuere professi sunt, quales fuere Gorgias, Protagoras, Hippias; quos Plato ubique exagitat, et fere in

comœdiæ morem deridendos propinat, neque enim hi rhetores tantum erant, aut orationum conscriptores, sed universalem rerum notitiam sibi arrogabant. Secundum erat eorum, qui majore fastu et opinione, locis certis et sedibus fixis, scholas aperiebant, atque placita et sectam condentes aut excipientes, auditores, sectatores, successores insuper habebant, ex quo genere erant Plato, Aristoteles, Zeno, Epicurus; nam Pythagoras etiam auditores traxit, et sectam constituit, sed traditionum potius quam disputationum plenam, et superstitioni quam philosophiæ propiorem. Tertium autem genus erant eorum, qui remoto strepitu et pompa professoria, serio veritatis inquisitioni, et rerum contemplationi dediti, et tanquam Endymion solitarii, et quasi sopiti, sibi philosophabantur; aut adhibitis paucis (quibus idem amor erat) in colloquiorum suavitatem destinata perficiebant, neque Galateæ more, cujus lusus in undis, disputationum procellis se oblectabant; atque tales fuere Empedocles, Heraclitus, Democritus, Anaxagoras, Parmenides, neque enim reperietis hos scholas aperuisse, sed tandem speculationes et inventa sua in scripta redegisse, et posteris transmisisse.

Nunc autem videtis certe, filii, quæ res agatur. Ego enim duo prima genera, utcunque se invicem obnegent et proscindant, tamen natura rei ipsius, connexa esse statuo. Itaque non hæsitabo apud vos dicere, me locum Platoni et Aristoteli tribuere inter Sophistas sed tanquam ordinis emendati et refor

mati.

Eandem enim rem prorsus video. Aberat

fortasse loci mutatio et circumcursatio, et mercedis indignitas, et inepta ostentatio: atque lucet in illis certe quiddam solennius et nobilius; sed aderant schola, auditor, secta. Itaque genus ipsum profecto cernitis. Jam vero de viris ipsis aliquid separatim dicamus, institutum servantes, ut missis rebus, ex signis conjiciamus.

Itaque ab Aristotele exorsi, memoriam vestram, filii, testamur, si in physicis ejus et metaphysicis, non sæpius dialecticæ quam naturæ voces audiatis. Quid enim solidi ab eo sperari possit, qui mundum tanquam e categoriis effecerit? qui negotium materiæ et vacui, et raritatis et densitatis, per distinctionem actus et potentiæ transegerit? qui animæ genus non multo melius, quam ex vocibus secundæ intentionis tribuerit? Verum hæc ad res ipsas penetrant: itaque ab hujusmodi sermone absistendum. Nam cum confutationem justam instituere immemoris plane sit: ita et opiniones tanti hominis per satyram perstringere superbum foret. Signa autem in illo non bona, quod ingenium incitatum et se proripiens, nec alienæ cogitationis nec propriæ fere patiens, quod quæstionum artifex, quod contradictionibus continuus, quod antiquitati infestus et insultans, quod quæsita obscuritas est; alia plurima, quæ omnia magisterium sapiunt, non inquisitionem veritatis.

Quod si quis ad hæc, censuram rem proclivem fortasse esse, illud interim constare, post Aristotelis opera edita, pleraque antiquorum veluti deserta exolevisse; apud tempora autem quæ sequuta sunt, nil melius inventum esse: magnum itaque virum

Aristotelem, qui utrumque tempus ad se traxerit : atque verisimile esse, philosophiam in eo ipso tanquam sedes fixas posuisse, ut nihil restet nisi ut conservetur et ornetur. Ego, filii, cogitationem hanc esse existimo hominis vel imperiti, vel partibus infecti, vel desidis. Est enim (ut dicit scriptura) desidia quædam, quæ sibi prudens videtur et septemplici rationum pondere gravior. Atque proculdubio (si verum omnino dicendum est) ista desidia hujus opinionis invenietur pars vel maxima; dum humanæ naturæ ingenita superbia, vitiis propriis non solum ignoscens, verum etiam cultum quendam prophanum attribuens, laborum et inquirendi et experiendi fugam, pro ea quæ prudentiæ comes sit diffidentia, veneretur: neque ita multo post, socordia singulorum judicium et auctoritatem universorum repræsentet et effingat.

Nos vero primo illud interrogamus. An ob illud vir magnus Aristoteles, quod utrumque tempus traxerit? Certe magnus: Itane? At non major quam impostorum maximus. Impostura enim, atque adeo principis imposturæ, Antichristi, hæc prærogativa singularis est. "Veni" (inquit veritas ipsa) "in nomine patris mei, nec recipitis me: si quis venerit nomine suo, eum recipietis." Audistisne filii? sensu non proprio certe, sed pio et vero, qui in nomine paternitatis aut antiquitatis venerit, non receptum iri, qui autem priora prosternendo, destruendo, auctoritatem sibi usurpaverit, et in nomine proprio venerit, eum homines sequi. Atque si quis unquam in philosophia in nomine proprio venit, is

VOL. 11.

G G

« PreviousContinue »