Page images
PDF
EPUB

est Aristoteles, per omnia sibi auctor, quique antiquitatem ita despexit, ut neminem ex antiquis vel nominare fere dignetur, nisi ad confutationem et opprobrium. Quin et disertis verbis dicere non erubescit (bene ominatus certe etiam in maledicto), verisimile esse majores nostros ex terra aliqua aut limo procreatos fuisse, ut ex opinionibus et institutis eorum stupidis, et vere terreis conjicere licet.

Neque tamen illud verum est, antiquorum philosophorum opera, postquam Aristoteles de iis ex auctoritate propria triumphasset, statim exstincta fuisse. Videmus enim qualis fuerit opinio de prudentia Democriti post Cæsarum tempora,

Cujus prudentia monstrat,

Magnos posse viros, et magna exempla daturos,
Vervecum in patria, crassoque sub aere nasci.”

Atque satis constat, sub tempora excultiora imperii Romani, plurimos antiquorum Græcorum libros incolumes mansisse. Neque enim tantum potuisset Aristoteles (licet voluntas ei non defuerit), ut ea deleret, nisi Attila et Gensericus et Gothi ei in hac re adjutores fuissent. Tum enim postquam doctrina humana naufragium perpessa esset, tabula ista Aristotelica philosophiæ, tanquam materiæ alicujus levioris et minus solidæ, servata est, et exstinctis æmulis recepta.

At quod de consensu homines sibi fingunt, id et infidum et infirmum est. An vos, filii, temporis partus habetis numeratos et descriptos in fastis, eos inquam qui perierunt, latuerunt, aut aliis orbis par

tibus innotuerunt? An et abortus qui nunquam in lucem editi sunt? Itaque desinant homines angustias suas mundo et sæculis attribuere et imponere. Quid si de suffragiis ipsis litem moveamus, et negemus verum et legitimum consensum esse, cum homines addicti credunt, non persuasi judicant? Transierunt, filii, ab ignorantia in præjudicium: hæc demum est illa coitio potius quam consensus. Postremo, si de isto consensu non diffiteamur, sed eum ipsum ut suspectum rejiciamus, an nos inter morbum istum animorum grassantem et epidemicum sanitatis pœnitebit? Pessimum certe, filii, omnium augurium est de consensu in rebus intellectualibus, exceptis divinis cum veritas descendit cœlitus. Nihil enim multis placet, nisi aut imaginationem feriat, ut superstitio, aut notiones vulgares, ut doctrina sophistarum: tantumque consensus iste a vera et solida auctoritate abest, ut etiam violentam præsumptionem inducat in contrarium. Optime enim Græcus ille, "Quid peccavi?" cum complauderent.

Quod si is esset vir qui putatur esse Aristoteles, tamen nullo modo vobis auctor sim, ut unius hominis cogitata et placita instar oraculi recipiatis. Quæ enim, filii, est ista voluntaria servitus? tantone auditoribus monachi illius ethnici deteriores estis? ut illi suum, “ipse dixit," post septennium deponerent, vos illud post annos bis mille retineatis? Atque nec istum ipsum præclarum auctorem habuissetis, si antiquitatis studium valuisset: et tamen eadem in illum lege et conditione uti veremini. Quin, si me audietis, dictaturam istam, non modo huic homini sed et

cuivis mortalium qui sunt, qui erunt in perpetuum, negabitis; atque homines in recte inventis sequemini, ut videntes lucem, non in omnibus promiscue, ut cæci ducem. Neque certe vos virium pœniteat, si experiamini: neque enim Aristotele in singulis, licet forte in omnibus inferiores estis, atque, quod caput rei est, una certe re illum longe superatis, exemplis videlicet et experimentis et monitis temporis. Nam ut ille (quod narrant) librum confecerit, in quo ducentarum quinquaginta quinque civitatum leges et instituta collegerit; tamen non dubito, quin unius reipublicæ Romanæ mores et exempla plus ad prudentiam et militarem et civilem contulerint, quam omnia illa. Similia etiam et in naturali philosophia evenerunt. Itane vero animati estis, ut non tantum dotes vestras proprias, sed etiam temporis dona projiciatis? Itaque vindicate vos tandem, et vos rebus addite, neque accessio unius hominis estote.

De Platone vero ea nostra sententia est; illum, licet ad rempublicam non accessisset, sed a rebus civilibus administrandis quodammodo refugisset, propter temporum perturbationes, tamen natura et inclinatione omnino ad res civiles propensum, vires eo præcipue intendisse ; neque de philosophia naturali admodum sollicitum fuisse, nisi quatenus ad philosophi nomen et celebritatem tuendam, et ad majestatem quandam moralibus et civilibus doctrinis addendam. et aspergendam sufficeret. Ex quo fit, ut quæ de natura scripsit, nil firmitudinis habeant. Quinetiam naturam theologia, non minus quam Aristoteles dialectica, infecit et corrupit. Optima autem in eo

signa (si cætera consensissent) quod et formarum cognitionem ambiret, et inductione per omnia, non tantum ad principia, sed etiam ad medias propositiones uteretur: licet et hæc ipsa duo vere divina, et ob quæ nomen divini non dico tulit sed meruit, corruperit et inutilia reddiderit, dum et formas abstractas prensaret, et inductionis materiam tantum ex rebus obviis et vulgaribus desumeret: quod hujusmodi scilicet exempla (quia notiora) disputationibus potius convenirent. Itaque cum ei diligens naturalium rerum contemplatio et observatio deesset, quæ unica philosophiæ materia est, nil mirum si nec ingenium altum, nec modus inquisitionis felix magnopere profecerint. Verum nos ex signorum consideratione, nescio quo modo in res ipsas prolabimur: non enim facile separari possunt, neque ea ingrata vobis auditu fuisse arbitramur.

Quinetiam fortasse et illud insuper scire vultis, quid de reliquis illis sentiamus, qui alienis, non propriis scriptis nobis notis sunt, Pythagora, Empedocle, Heraclito, Anaxagora, Democrito, Parmenide, aliis. Atque hac de re, filii, nil reticebimus, sed animi nostri sensum integrum et sincerum vobis aperiemus. Scitote itaque, nos, summa cum diligentia et cura, omnes vel tenuissimas auras circa horum virorum opiniones et placita captasse: ut quicquid de illis, vel dum ab Aristotele confutantur, vel dum a Platone et Cicerone citantur, vel in Plutarchi fasciculo, vel in Laertii vitis, vel in Lucretii poemate, vel in aliquibus fragmentis, vel in quavis alia sparsa memoria et

mentione, inveniri possit, evolverimus, neque cursim aut contemptim, sed cum fide et deliberatione examinaverimus. Atque dubium profecto non est, quin si opiniones eorum, quas nunc per internuntios quosdam minime fidos solummodo habemus, in propriis exstarent operibus, ut eas ex ipsis fontibus haurire liceret, majorem firmitudinem habituræ fuissent; cum theoriarium vires in apta et se mutuo sustinente partium harmonia, et quadam in orbem demonstratione consistant, ideoque per partes traditæ infirmæ sint.

Neque negamus nos reperire, inter placita tam varia, haud pauca in contemplatione naturæ et causarum assignatione non indiligenter notata. Alios autem in aliis (ut fere fieri solet) constat feliciores fuisse. Quod si cum Aristotele conferantur, plane censemus fuisse ex iis nounullos, qui in multis Aristotele longe et acutius et altius in naturam penetraverint, quod fieri necesse fuit, cum experientiæ cultores magis religiosi fuerint, præsertim Democritus, qui ob naturæ peritiam etiam magus habitus est. Veruntamen nobis necesse est, si simpliciter et absque persona vobiscum agere stat decretum, nomina ista magna, brevi admodum sententia transmittere esse nimirum hujusmodi philosophorum placita ac theorias, veluti diversarum fabularum in theatro argumenta, in quandam veri similitudinem, alia elegantius, alia negligentius aut crassius conficta; atque habere, quod fabularum proprium est, ut veris interdum narrationibus concinniora et commodiora videantur: et qualia quis libentius crederet. Sane cum isti famæ et

« PreviousContinue »