Page images
PDF
EPUB

opinioni tanquam scenæ minus servirent, quam Aristoteles et Plato et reliqui e scholis, puriores fuere ab ostentatione et impostura, atque eo nomine saniores; cætera similes erant. Una enim quasi navis philosophiæ Græcorum videtur, atque errores diversi, causæ errandi communes.

Quinetiam nobis minime dubium est, si penes populum et civitates liberas res mansissent, fieri non potuisse, ut humani ingenii peregrinationes popularibus auris velificantes, utcunque inter tam numerosa et varia theoriarum commenta, se sistere aut continere potuissent. Quemadmodum enim in astronomicis, et iis quibus terram rotari placet, et iis qui per veterem constructionem tenuerint, phænomenorum in cælis patrocinia æqua sunt; quin et tabularum calculi utrisque respondent : eodem modo, ac multo etiam facilius est, in naturali philosophia complures theorias excogitare, inter se multum differentes, sed tamen singulas sibi constantes, et experientiam et præsertim instantias vulgares, quæ in quæstionibus philosophicis (ut nunc fit) judicia exercere solent, in diversum trahentes et pro testibus citantes.

Neque enim defuerunt etiam nostra ætate, in nostris inquam (frigidis præcordiis, atque tempore quo res religionis ingenia consumserint, qui novas philosophiæ naturalis fabricas meditati sunt. Nam Telesius ex Consentia scenam conscendit et novam fabulam egit, argumento profecto magis probabilem quam plausu celebrem. Et Gilbertus ex Anglia, cum naturam magnetis laboriosissime et magna in

quisitionis firmitudine et constantia, necnon experimentorum magno comitatu et fere agmine, perscrutatus esset, statim imminebat et ipse novæ philosophiæ conderdæ, nec Xenophanis nomen in Xenomanem per ludibrium versum espavit, in cujus sententiam inclinabat. Quin et Fracastorius, licet sectam non condiderit, tamen libertate judicii honeste usus est; eadem ausus est Cardanus, sed levior.

Atque existimo, filii, vos ad istam, quam ex nobis auditis, tam latam et generalem opinionum et auctorum rejectionem obstupescere. Licet enim de nobis bene existimetis, tamen vereri videmini, ut invidiam hujusce rei nobiscum una sustinere possitis. Quin et ipsi (credo) miramini et animi pendetis, quorsum res hæc erasura sit, et quam tandem conditionem vobis afferamus. Itaque diutius suspensos vos non tenebimus : atque simul et vos admiratione, et nos invidia, ut speramus, nisi admodum iniqua fuerit, exsolvemus. Atque meministis profecto etiam ab initio nos tale quiddam significasse : antiquis non certe auctoritatem et fidem (id enim pernitiosum), sed honorem ac reverentiam intacta et imminuta fore; tametsi possemus pro jure nostro, neque eo ipso alio quam omnium, si quid apud eos non recte inventum aut positum sit, id reprehendere aut notare. Sed res ipsa hoc non postulat, fato quodam, ut arbitramur, ad invidiam et contradictionem exstinguendam et depellendam meliore.

Audite itaque, filii, quæ jam dicemus. Nos, si profiteamur nos meliora afferre quam antiqui, eandem quam antiqui viam ingressos, nulla verborum

arte efficere possimus, quin inducatur quædam ingenii, vel excellentiæ, vel facultatis comparatio sive contentio; non ea quidem illicita aut nova, sed impar ob virium nostrarum modum ; quem eum esse satis sentimus, ut non solum antiquis, sed et vivis cedat. Cum autem (ut simpliciter apud vos loquamur) claudus in via (quod dici solet) cursorem extra viam antevertat, commutata ratio est. Atque de via (mementote) non de viribus quæstio oritur, nosque indicis non judicis partes sustinemus. Itaque aperte, vale jusso omni fuco et artificio, fatemur nos in hac opinione esse, omnia omnium ætatum ingenia, si in unum coierint, eo quo nunc res geritur modo, hoc est (ut clare loquamur) ex meditatione et argumentatione, in scientiis magnos processus facere non posse. Quin neque hic finis, sed addimus insuper, quanto quis ingenio plus valet, eundem, si naturæ lucem, id est, historiam et rerum particularium evidentiam intempestive deserat, tanto in obscuriores et magis perplexos phantasiarum recessus, et quasi specus se detrudere et involvere.

Annon forte animadvertistis, filii, quanta ingeniorum et acumina et robora apud philosophos scholasticos otio et meditationibus luxuriantes, et ob tenebras ipsas in quibus enutriti erant feroces, quales nobis telas aranearum pepererint, textura et subtilitate fili mirabiles, usus et commodi expertes. Etiam illud simul affirmamus; nostram quam ad artes adducimus rationem, et inquisitionis formam talem esse, quæ hominum ingenia et facultates, ut hæreditates Spartanas, fere æquet. Nam quemadmodum ad hoc, ut linea recta aut circulus perfectus describatur, plurimum est in manus ac visus facultate, si per constantiam manus et oculorum judicium tantum res tentetur; sin per regulam admotam, aut circinum circumductum, non item ; eadem ratione, et in contemplatione rerum, quæ mentis viribus solum incumbit, homo homini præstat vel maxime; in ea autem quam nos adhibemus, non multo major in hominum intellectu eminet inæqualitas, quam in sensu inesse solet. Quin et ab ingeniorum acumine et agilitate (ut dictum est), dum suo motu feruntur, periculum metuimus, atque in eo toti sumus, ut hominum ingeniis non plumas aut alas, sed plumbum et pondera addamus. Nullo enim modo videntur homines adhuc nosse, quam severa sit res veritatis et naturæ inquisitio; quamque parum hominum arbitrio relinquat. Neque tamen nos peregrinum quiddam, aut mysticum, aut deum tragicum ad vos adducimus; nil enim aliud est nostra via, nisi literata experientia, atque ars sive ratio naturam sincere interpretandi, et via vera a sensu ad intellectum. Verum annon videtis, filii, quid per hæc quæ

diximus effectum sit? Primum antiquis suus honos manet, nam in iis, quæ in ingenio et meditatione posita sunt, illi mirabiles viros se præstitere ; neque nobis sane eam viam ingressis longo intervallo eorum progressus æquare, ut arbitramur, vires suffecissent. Deinde, intelligitis profecto, minus quiddam esse hanc rejectionem auctorum generalem, quam si alios rejecissemus, alios probassemus. Tum enim judicium

quoddam exercuissemus ; cum nunc tantummodo (ut dictum est) indicium faciamus. Postremo etiam perspicitis, quid nobis prorsus relinquatur: sive nos aliquid sumere, sive aliis aliquid nobis tribuere libeat.

Non ingenii, non excellentiæ, non facultatis laus, sed fortuna quædam, ea magis vestra quam nostra, cum res sit potius usu fructuosa, quam inventione admirabilis. Nam uti vos fortasse miramini, quando hoc nobis in mentem venire potuerit: ita et nos vicissim miramur, quomodo idem aliis in mentem jam pridem non venerit; non ulli mortalium cordi aut curæ fuisse, ut intellectui humano auxilia et præsidia ad naturam contemplandam et experientiam digerendam compararet, sed omnia vel traditionum caligini, vel argumentorum vertigini et turbini, vel casus et experimentorum undis et ambagibus permissa esse, nec mediam quandam viam inter experientiam et dogmata aperiri potuisse ? Sed tamen mirari desinimus, cum in multis rebus videre liceat, mentem humanam tam lævam et male compositam esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat: atque primo incredibile videatur, aliquid tale inveniri posse; postquam autem inventum sit, rursus incredibile videatur id homines tam diu fugere potuisse : sed ut quod res est proferamus; huic rei, de qua nunc agimus, impedimento fuit non tam rei obscuritas aut difficultas, quam superbia humana, cui natura ipsa magna ex parte eaque potiore sordescit : quæque homines eo dementiæ provehit, ut spiritus proprios, non spiritum naturæ consulant ; ac si artes facerent, non invenirent.

« PreviousContinue »