Page images
PDF
EPUB

contradictionum artifex sit. Pessimo enim et exemplo et successu scientia traditur per quæstiones subministratas, earumque solutiones. Qui enim bene affirmat et probat, et constituit et componit, is errores et objectiones longe summovet et veluti eminus impedit et abigit; qui autem cum singulis colluctatur, is exitum rei nullum invenit sed disputationes serit. Quid enim opus sit ei, qui unum luminis et veritatis corpus clarum et radiosum in medio statuit, parva quædam et pallida confutationum ellychnia ad omnes errorum angulos circumferre, solventi alia dubia, alia per ipsam illam solutionem excitanti ac veluti generanti? Verum id curæ, ut videtur, præcipue fuit Aristoteli, ut homines haberent parata in singulis quæ pronunciarent, quæ responderent, et per quæ se expedirent, potius, quam quid penitus crederent, aut liquido cogitarent, aut vere scirent. Philosophia autem vestra tam bene auctorem refert, ut quæstiones, quas ille movit, illa figat et faciat æternas; ut quæri videatur, non ut veritas eruatur, sed ut disputatio alatur: adeo ut Nasica sententia illi Catonis præponderet. Neque enim illud agitur ut temporis progressu sublatis dubiis, tanquam hostibus a tergo, ad ulteriores provincias penetretur; sed ut perpetuæ istæ quæstiones, tanquam Carthago, militiam istam disputandi ex

erceant.

Quod vero ad operum fructum et proventum attinet; existimo ex ista philosophia, per tot annorum spatia laborata et culta, ne unum quidem experimentum adduci posse, quod ad hominum sta

VOL. 11.

HH

tum levandum et locupletandum spectet, et philosophiæ speculationibus vere acceptum referri possit : adeo ut brutorum animalium instinctus plura inventa pepererint, quam doctorum hominum sermones. Sane Celsus ingenue et prudenter fatetur, experimenta medicinæ primo inventa fuisse, ac postea homines circa ea philosophatos esse, et causas explorasse et assignasse; non ordine inverso evenisse, ut ex philosophia et causarum cognitione ipsa experimenta deprompta essent: neque hic finis. Non male enim merita esset philosophia ista de practica, licet eam experimentis non auxisset, si tamen usum ejus castiorem et prudentiorem reddidisset (quod fortasse facit), atque interim ejus incrementis et progressibus nihil obfuisset. Illud autem magis damnosum, et perniciosum, quod inventa non solum non edat, sed etiam opprimat et exstinguat.

Nam affirmare licet, filii, verissime, Aristotelis de quatuor elementis commentum rem certe obviam et pinguem, quia hujusmodi corpora in maxima quantitate et mole cernuntur, cui tamen ille potius auctoritatem quam principium dedit, cum Empedoclis esset; a quo etiam melius erat positum, quod postea avide a medicis arreptum, quatuor complexionum, quatuor humorum, quatuor primarum qualitatum conjugationes post se traxit; tanquam malignum et infaustum sidus infinitam, et medicinæ, et compluribus rebus mechanciis sterilitatem attulisse, dum homines per hujusmodi concinnitates et compendiosas ineptias sibi satisfieri patientes, nil amplius curant, et vivas et utiles rerum observationes

prorsus omiserunt. Itaque si illud verum, "ex fructibus eorum," videtis certe quo res redierit.

Agite vero, filii, et signa ex incrementis capiamus; certe si ista doctrina plane instar plantæ a stirpibus suis revulsæ non esset, sed gremio et utero naturæ adhæreret, atque ab eadem aleretur; id minime eventurum fuisset, quod per annos bis mille jam fieri videmus, ut scientiæ in eodem fere statu maneant et hæreant, neque augmentum aliquod memorabile sumpserint. Poliuntur fortasse nonnunquam ab aliquo, et illustrantur et accommodantur (dum tamen interim ab infinitis lacerentur et deformentur et inquinentur), sed utcunque non dilatantur aut amplificantur. In artibus autem mechanicis contra evenire videmus; quæ ut spiritu quodam repletæ vegetant et crescunt, primo rudes, deinde commodæ, post excultæ, sed perpetuo auctæ : philosophia autem et scientiæ intellectus statuarum more adorantur et celebrantur, sed non moventur ; quinetiam in primo nonnunquam auctore maxime florent, et deinceps declinant et exarescunt.

Neque vero mirum est ista discrimina inter mechanicam et philosophiam conspici, cum in illa singulorum ingenia misceantur, in hac corrumpantur et destruantur. Quod si quis existimet, scientiarum ut rerum ceterarum esse quendam statum, idque fere in tempus unius auctoris incidere, qui beneficio temporis usus, et suæ ætatis princeps, inspectis reliquis scriptoribus et judicatis, scientias ipsas absolvat et perficiat; quod postquam factum sit, juniores rite palmas secundas petere, ut hujusmodi auctoris opera

vel explicent vel digerant, vel pro sui sæculi ratione palato accommodent et vertant: næ ille majorem rebus humanis prudentiam et ordinem et felicitatem tribuit, quam experiri fas est; res enim casum recipit, nisi quod vanitas hominum etiam fortuita in deterius detorquet. Nam vere sic se res habet; postquam scientia aliqua multorum observatione et diligentia, dum alius alia apprehendit, per partes tentata serio et tractata sit, tum exoriri aliquem mente fidentem, lingua potentem, methodo celebrem, qui corpus unum ex singulis pro suo arbitrio efficiat et posteris tradat: plerisque corruptis et depravatis, et cum certissima omissione omnium quæ altiores et digniores contemplationes exhibere possint, ut opinionum immodicarum et extravagantium: et posteri rursus facilitate rei et compendio gaudentes, sibi gratulantur ac nil ulterius quærunt, sed ad illa ministeria servilia quæ diximus se convertunt. Verum vobis, filii, pro certo sit, quæ in natura fundata sunt, ut aquas perennes, perpetuo novas scaturigines et emanationes habere; quæ autem in opinione versantur, variari fortasse sed non augeri.

Habemus et aliud signum, si modo signi appellatio in hoc competit, cum potius testimonium sit, imo testimoniorum omnium validissimum, hoc est, propriam auctorum quorum fidei vos committitis confessionem et judicium. Nam et illi ipsi qui dictaturam quandam in scientiis invaserunt, et tanta fiducia de rebus pronunciant, tamen per intervalla, cum ad se redeunt, ad querimonias demum de naturæ subtilitate, rerum obscuritate, humani ingenii

infirmitate, et similia se convertunt. Neque propterea, filii, hæc modestiæ aut humilitati, virtutibus in rebus intellectualibus omnium felicissimis, deputetis: non tam faciles, aut boni fueritis: cum contra ista non confessio, sed professio sive prædicatio ex superbia, invidia, atque id genus affectibus ortum pro certo habeat; id enim prorsus volunt, quicquid in scientiis sibi ipsis aut magistris suis incognitum aut intactum fuerit, id extra terminos possibiles poni et removeri : hæc est illa modestia atque humilitas.

Itaque pessimo fato res geritur. Nil enim in his rerum humanarum angustiis, aut ad præsens magis deploratum, aut in futurum magis ominosum est, quam quod homines ignorantiam etiam ignominiæ (ut nunc fit) eximant, atque artis suæ infirmitatem in naturæ calumniam vertant: et quicquid ars illa sua non attingit, id ex arte scitu aut factu impossibile supponant; neque sane damnari potest ars, cum ipsa judicet. Ex hoc fonte haud paucas opiniones et placita in philosophia reperiatis, quæ nihil aliud quam quæsitam istam, et artificiosam, et in cognoscendo et in operando desperationem, ad artis decus et gloriam perditissimo hoc modo tuendum sapiant et foveant.

Hinc schola Academica, quæ acatalepsiam ex professo tenuit, et homines ad sempiternas tenebras damnavit. Hinc opinio, quod formæ sive veræ rerum differentiæ inventu impossibiles sunt; ut homines in atriis naturæ perpetuo obambulent, nec intra palatium aditum sibi muniant. Hinc positiones illæ infirmissimæ, calorem solis et ignis toto genere differre,

« PreviousContinue »