Page images
PDF
EPUB

atque compositionem opus hominis, mistionem opus solius naturæ esse : ne forte ars naturam, ut Vulcanus Minervam, sollicitare aut expugnare tentet aut speret; et complura hujusmodi, quæ tam ad confessionem tenuitatis propriæ, quam ad repressionem industria alienæ pertinent.

Itaque neutiquam vobis, filii, pro amore et indulgentia nostra consuluero, ut cum rebus non solum desperatis, sed et desperationi devotis fortunas vestras misceatis. Verum, filii, tempus fugit, dum capti amore et rerum et vestrum circumvectamur, ac omnia movemus, et initiationem hanc vestram, instar Aprilis aut veris cujusdam, ad congelationem omnem et obstinationem solvendam et aperiendam esse cupimus.

Restat signum certissimum de modis. Modi enim faciendi sunt, potentia, res ipsæ ; et prout bene aut prave

institutæ fuerint, ita res et effecta se habent. Itaque si modi hujus vestræ philosophiæ condendæ nec debiti sint nec probabiles, non videmus quam spem foveatis, nisi credulam et levem. Atque certe, filii, si obeliscus aliquis magnitudine insignis ad triumphi fortasse, aut hujusmodi magnificentiæ, decus transferendus esset, atque id homines nudis manibus tentarent; annon eos helleboro opus habere cogitaretis ? quod si numerum operariorum augerent, atque hoc modo se valere posse confiderent, annon tanto magis ? quod si etiam delectum adhiberent, et imbecilliores separarent, et robustis tantum et vigentibus uti vellent, et hinc demum se voti compotes fore præsumerent, aut, ne hoc quidem

contenti, etiam artem athleticam consulerent, ac omnes cum manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent; annon prorsus eos dare operam, ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaretis ? et tamen simili homines malesano impetu feruntur in intellectualibus, dum intellectum veluti nudum applicant, et ab ingeniorum vel multitudine vel excellentia magna sperant, vel etiam dialecticis, quæ mentis quædam athletica censeri possit, ingeniorum nervos roborant ; neque machinas adhibent, per quas vires et singulorum intendantur, et omnium coeant.

Atque ut menti debita auxilia non subministrant; ita nec naturam rerum debita observantia prosequuntur. Quid enim dicemus? an nihil aliud est philosophiam condere, quam ex paucis vulgaribus et obviis experimentis de natura judicium facere; ac dein tota sæcula in meditationibus volutare ? Atque, filii, nesciebam nos tam naturæ fuisse familiares, ut ex tam levi et perfunctoria salutatione ea nobis aut arcana sua patefacere, aut beneficia impertire dignaretur. Certe nobis perinde facere videntur homines, ac si naturam ex longinqua et præ-alta turri despiciant et contemplentur ; quæ imaginem ejus quandam, seu nubem potius imagini similem, ob oculos ponat: rerum autem differentias (in quibus res hominum et fortunæ sitæ sunt), ob earum minutias et distantiæ intervallum, confundat et abscondat. Et tamen laborant et nituntur, et intellectum tanquam oculos contrahunt, ejusdemque aciem meditatione figunt, agitatione acuunt, quinetiam artes argumen

tandi veluti specula artificiosa comparant, ut istius modi differentias et subtilitates naturæ mente comprehendere et vincere possint. Atque ridicula certe esset et præfracta sapientia et sedulitas, siquis, ut perfectius et distinctius cerneret, vel turrim conscendat, vel specula applicet, vel palpebras adducat, cum ei liceat, absque universa ista operosa et strenua machinatione et industria, fieri voti compos per rem facilem, et tamen ista omnia beneficio et usu longe superantem : hoc est, ut descendat et ad res propius accedat. Atque certe in intellectus usu similis nos exercet imprudentia.

Neque, filii, postulare debemus ut natura nobis obviam eat: sed satis habemus, si accedentibus nobis, idque cultu debito, se conspiciendum det. Quod si cui in mentem veniat opinari tale quippiam, etiam antiquos, atque ipsum Aristotelem, proculdubio a meditationum suarum principio magnam vim et copiam exemplorum sive particularium paravisse, atque eandem viam, quam nos veluti novam indicamus et signamus, revera iniisse et confecisse, adeo ut actum agere videri possimus : certe, filii, hæc de illis cogitare non est integrum, formam enim et rationem suam inquirendi et ipsi profitentur, et scripta eorum imaginem expressam præ se ferunt. Illi enim statim ab inductionibus nullius pretii ad conclusiones maxime generales, tanquam disputationum polos, advolabant, ad quarum constantem et immotam veritatem reliqua expediebant. Verum scientia constituta, tum demum siqua controversia de aliquo exemplo vel instantia mota esset, ut po

sitis suis refragante, non id agebant ut positum illud emendaretur ; sed, posito salvo, hujusmodi instantias quæ negotium faciebant, aut per distinctionem aliquam subtilem et sapientem in ordinem redigebant, aut per exceptionem plane (homines non mali) dimittebant. Quod si instantiæ aut particularis rei non contradictoriæ reconciliatio, sed obscuræ ratio, quæreretur, eam ad speculationes suas quandoque ingeniose accommodabant, quandoque misere torquebant : quæ omnis industria et contentio res sine fundamento nobis videtur.

Itaque nolite commoveri, quod frequens alicubi inter nonnulla Aristotelis scripta inveniatur exemplorum et particularium mentio, noveritis enim, id sero et postquam decretum fuisset, factum fuisse ; illi enim mos erat non liberam experientiam consulere, sed captivam ostentare; nec eam ad veritatis inquisitionem promiscuam et æquam, sed ad dictorum suorum fidem sollicitatam et electam adducere. Neque rursus tale aliquod vobiscum cogitate, eam, quam nos tantopere desideramus, differentiarum subtilitatem in distinctionibus philosophorum scholasticorum haberi, atque adeo elucescere: neque enim existimetis, ab hac præpostera subtilitate primæ negligentiæ et festinationi et temeritati subventum esse. Longe abest, filii, ut hoc fieri possit ; quin, credite mihi, quod de fortuna dici solet, id de natura verissimum est, eam a fronte capillatam, ab occipitio calvam esse.

Omnis enim ista será subtilitas et diligentia, postquam verum tempus observationis præterierit, naturam prensare aut captare potest, sed nunquam apprehendere aut capere.

Equidem satis scio, idque vos non ita multo post experiemini': postquam veræ et nativæ rerum subtilitati, et differentiis in experientia signatis et expressis et sensui subjectis, aut saltem per sensum in lucem extractis, paululum insuevistis ; continuo subtilitatem illam alteram disputationum et verborum, quæ cogitationes vestras non sine

magna

admiratione occupavit et tenuit, quasi pro re ludicra et larva quadam et incantatione habituri sitis.

Quare missis istis philosophiis abstractis, vos et ego, filii, rebus ipsis nos adjungamus : neque ad sectæ condendæ gloriam animum adjiciamus ; sed utilitatis et amplitudinis humanæ curam serio suscipiamus; atque, inter mentem et naturam connubium castum et legitimum (pronuba misericordia divina) firmemus; precati etiam Deum, cujus numine et nutu hæc fiunt, quique ut hominum et rerum, ita luminum et consolationum pater est, ut ex illo connubio non phantasiæ monstra, sed stirps heroum, quæ monstra domet et exstinguat, hoc est, inventa salutaria et utilia ad necessitates humanas (quantum fieri datur) debellandas et relevandas suscipiatur. Hoc epithalamii votum sit.

Certe, filii, facultates, artium et scientiarum omnium consensu, aut empiricæ aut rationales sunt. Has autem bene commistas et copulatas adhuc videre non licuit. Empirici enim, formicæ more, congerunt tantum et utuntur. Rationales autem, aranearum more, telas ex se conficiunt. Apis ratio

« PreviousContinue »