Page images
PDF
EPUB

media est, quæ materiam ex floribus tam horti quam agri elicit, sed simul etiam eam propria facultate vertit et digerit. Neque absimile veræ philosophiæ opificium est, quæ ex historia naturali et experimentis mechanicis præbitam materiam, non in memoria integram, sed in intellectu mutatam et subactam reponit. Itaque hujusmodi mellis cœlestia dona sperate: neque dicite cum pigro, "Leo est in via:" sed vincla quæ vos premunt excutite, et vos recipite.

Atque sane, post virtutem vestram propriam, nihil animos vobis magis addiderit, quam si industriam et felicitatem, et facinora ætatis nostræ cogitetis. Nos nostrum "plus ultra" antiquorum "non ultra" haud vane opposuimus: Nos iidem, contra antiquorum "non imitabile fulmen" esse. "imitabile fulmen" esse, minime dementes, sed sobrii, ex novarum machinarum experimento et demonstratione pronuntiamus. Quin et cœlum ipsum imitabile fecimus. Cœli enim est, circuire terram: quod et nostræ navigationes pervicerunt. Turpe autem. nobis sit, si globi materiati tractus, terrarum videlicet et marium, nostris temporibus in immensum aperti et illustrati sint: globi autem intellectualis fines, inter veterum inventa et angustias steterint.

Neque parvo inter se nexu devincta et conjugata sunt ista duo, perlustratio regionum et scientiarum. Plurima enim per longinquas navigationes et peregrinationes in natura patuerunt, quæ novam sapientiæ et scientiæ humanæ lucem affundere possint, et antiquorum opiniones et conjecturas experimento regere. Eadem duo, non ratione solum sed etiam

vaticinio, conjuncta videntur. Nam co prophetæ oraculum haud obscure spectare videtur: ubi de novissimis temporibus loquutus, illud subjungit,

66

Multi pertransibunt, et multiplex erit scientia :" ac si orbis terrarum pertransitus sive peragratio, et scientiarum augmenta sive multiplicatio, eidem ætati et sæculo destinarentur.

Præsto etiam est imprimendi artificium veteribus incognitum, cujus beneficio singulorum inventa fulguris modo transcurrere possint, et subito communicari ad aliorum studia excitanda, et inventa miscenda. Quare utendum est ætatis nostræ prærogativa, neque committendum, ut, cum hæc tanta vobis adsint, vobis ipsi desitis. Nos autem, filii, ab animorum vestrorum præparatione auspicati, in reliquis vobis non deerimus probe enim novimus tabellas mentis, a tabellis communibus differre; in iis non alia inscripseris nisi priora deleveris, in illis priora ægre deleveris, nisi nova inscripseris.

Itaque rem in longum non differemus: illud itidem vos monentes, ne tanta vobis de nostris inventis polliceamini, quin melior a vobis ipsis speretis. Nos enim Alexandri fortunam nobis spondemus (neque vanitatis nos arguatis antequam rei exitum audiatis); illius enim res gestæ recenti memoria ut portentum accipiebantur; ita enim loquitur unus ex æmulis oratoribus, "Nos certe vitam humanam non degimus; sed in id nati sumus, ut posteri de nobis portenta prædicent;" sed postquam deferbuisset ista admiratio, atque homines rem attentius introspexissent, operæ pretium est animadvertere, quale

judicium de eo faciat scriptor Romanus, "Nil aliud, quam bene ausus est vana contemnere." Ita et nos simile quiddam a posteris audiemus; postquam emancipati, et sui jam facti, et proprias vires experti initia nostra magnis intervallis superaverint. In quo sane judicio illud recte, nostra nil magni esse: illud non recte, si ausis tribuant quæ humilitati debentur: humilitati (inquam) et privationi cuidam istius humanæ superbiæ, quæ universa perdidit, quæque volucres quasdam meditationes loco divinæ in rebus signaturæ consecravit. Hac enim ex parte revera nobis gratulamur, et eo nomine felices nos et bene de genere humano meritos esse existimamus, quod ostendimus, quid vera et legitima spiritus humani humiliatio possit. Verum quid nobis ab hominibus debeatur, ipsi viderint; nos certe nos nostraque vobis debemus.

Omnibus, qui aderant, digna magnitudine generis et nominis humani oratio visa est, et tamen libertati quam arrogantiæ propior. Ita autem inter se colloquebantur se instar eorum esse, qui ex locis opacis et umbrosis in lucem apertam subito exierint, cum minus videant quam prius; sed cum certa et læta spe facultatis melioris.

Tum ille qui hæc narrabat; tu vero quid ad ista dicis? inquit. Grata sunt (inquam) quæ narrasti. Atque (inquit) si sunt ut dicis grata, si tu forte de his rebus aliquid scripseris, locum invenias ubi hæc inseras, neque peregrinationis nostræ fructus perire patiaris. Equum postulas, inquam, neque obli

viscar.

TEMPORIS PARTUS MASCULUS,

SIVE

DE INTERPRETATIONE, NATURE, LIB. 3.

1. Perpolitio et applicatio mentis.

2. Lumen nature; seu formula interpretationis.

3. Natura illuminata; sive veritas rerum.

CAP. I. TRADENDI MODUS LEGITIMUS.

REPERIO, fili, complures in rerum scientia, quam sibi videntur adepti, vel proferenda vel rursus occultanda, neutiquam e fide sua ac officio se gerere. Eodem damno, licet culpa fortassis minore, peccant et illi, qui probe quidem morati, sed minus prudentes sunt, nec artem ac præcepta tenent, quo quæque modo sint proponenda. Neque tamen de hac tradentium scientiarum sive malignitate sive inscitia querela est instituenda. Sane si rerum pondera docendi imperitia fregissent, non immerito quis indignetur. Rerum vero ineptiis docendi importunitatem vel jure deberi existimandum est. Ego autem longe ab his diversus te impertiturus non ingenii commenta nec verborum umbras, nec religionem admistam, admistam, nec observationes quasdam populares, vel experimenta quædam nobilia in theoriæ fabulas concinnata; sed revera naturam cum fœtibus suis tibi addicturus et mancipaturus, num videor dignum argumentum præ manibus habere, quod tractandi vel ambitione vel inscitia, vel vitio quovis polluam? Ita sim, fili, itaque

humani in universum imperii angustias nunquam satis deploratas ad datos fines proferam (quod mihi ex humanis solum in votis est), ut tibi optima fide, atque ex altissima mentis meæ providentia, et exploratissimo rerum et animorum statu hæc traditurus sim, modo omnium maxime legitimo. Quis tandem (inquies) est modus ille legitimus? Quin tu mitte artes et ambages, rem exhibe nudam nobis, ut judicio nostro uti possimus. Atque utinam, fili suavissime, eo loco sint res vestræ ut hoc fieri posset. An tu censes, cum omnes omnium mentium aditus ac meatus obscurissimis idolis, iisque alte hærentibus et inustis, obsessi et obstructi sint, veris rerum et nativis radiis sinceras et politas areas adesse. Nova est ineunda ratio, qua mentibus obductissimis illabi possimus. Ut enim phreneticorum deliramenta arte et ingenio subvertuntur, vi et contentione efferantur, omnino ita in hac universali insania mos gerendus est. Quid? leviores illæ conditiones, quæ ad legitimum scientiæ tradendæ modum pertinent, an tibi tam expeditæ et faciles videntur? ut modus innocens sit; id est, nulli prorsus errori ansam et occasionem præbeat? ut vim quandam insitam et innatam habeat, tum ad fidem conciliandam, tum ad pellendas injurias temporis, adeo ut scientia ita tradita, veluti planta vivax et vegeta, quotidie serpat et adolescat? ut idoneum et legitimum sibi lectorem se ponat et quasi adoptet? Atque hæc omnia præstiterim, necne, ad tempus futurum provoco.

* From Stephens.

« PreviousContinue »