Page images
PDF
EPUB

quæstio; licet rara admodum fuerint phænomena quæ illi dubitationi occasionem præbere possint. Pri mo enim exemplum nullum, neque simile aliqui inter ea, quæ apud nos reperiuntur, huic quæstion patrocinantur; cum globus noster terræ et aquarun non videatur suscipere, secundum totum suum, aug mentationem aut diminutionem evidentem aut insig nem; sed molem suam et quantum suum servare At stellæ apparent ad aspectum nostrum interdum majore, interdum minore corpore. Verum est, sed illa majoritas et minoritas stellæ vel ad longinquitatem et ad vicinitatem refertur, ut in apogæis et peri gæis planetarum, vel ad constitutionem medii. Qua vero fit ex constitutione medii facile dignoscitur quod non alicui certæ stellæ, sed omnibus ex æquo apparentiam mutet, ut fit noctibus hiemalibus, gelu intensiore, quando stellæ auctæ videntur magnitudine, quia vapores et parcius surgunt et fortius exprimuntur, et universum corpus aëris nonnihil condensatur, et vergit ad aqueum sive crystallinum, quod species exhibet majores. Quod si forte fuerit aliqua particularis interpositio vaporum inter aspectum nostrum et astrum certum, quæ speciem astri ampliet (quod in sole et luna frequenter et manifesto fit, et in reliquis accidere potest), ea apparentia nec ipsa fallere potest, quia mutatio illa magnitudinis non durat, neque sequitur astrum, nec cum corpore ejus movetur, verum astrum ab ea cito liberatur, et solitam recuperat speciem. Verumtamen quamvis ista ita se habeant, tamen cum et olim temporibus priscis atque etiam ætate nostra, celebri et magno specta

culo, magna novatio facta fuerit in stella Veneris et magnitudine et colore, atque etiam figura; cumque mutatio, quæ astrum aliquod certum perpetuo et constanter sequitur, et cum corpore ejus circumvolvi cernitur, necessario statui debeat in astro ipso, et non in medio; cumque ex observationum neglectu multa, quæ in cœlo fiunt conspicua, prætereantur et nobis pereant; istam partem quæstionis nonæ recte admitti censemus. Ejusdem generis est altera pars quæstionis, Utrum astra per longos seculorum circuitus nascantur et dissipentur? nisi quod major suppetat phænomenorum ubertas, quæ hanc quæstionem provocat, quam illam de augmentis; sed tamen in uno genere tantum. Nam quoad veteres stellas, omni seculorum memoria, nec alicujus earum ortus primus notatus est (exceptis iis quæ Arcades de Luna olim fabulati sunt), nec aliqua ex iis desideratur. Earum vero, quæ cometæ habitæ sunt, sed forma et motu stellari, et prorsus veluti stellæ novæ, et apparitiones vidimus, atque etiam ab antiquis accepimus, et disparitiones, dum aliis hominibus tanquam consumtæ visæ sunt, aliis tanquam assumtæ (utpote quæ ad nos devectæ tanquam in perigæis, postea ad sublimiora remearunt), aliis vero tanquam rarescentes existimatæ sunt atque in æthera solutæ. Verum universam istam quæstionem de stellis novis ad eum locum rejicimus, ubi de Cometis dicemus. Superest quæstio altera, de Galaxia videlicet, An Galaxia sit glomeratio astrorum minimorum, aut corpus continuatum, et pars ætheris, mediæ naturæ inter ætheream et sideream? Nam opinio illa de exhalationibus jam

diu exhalavit, non sine nota ingenii Aristotelis, qui tale aliquid confingere ausus est, rei tam constanti et fixæ imponendo naturam transitoriam et variam. Quin et finis etiam hujus quæstionis, prout a nobis proponitur, adesse jam videtur, si iis credimus quæ Galilæus tradidit, qui confusam illam lucis speciem in astra numerata et locata digessit. Nam quod Galaxia non tollit aspectum astrorum, quæ intra ipsam inveniuntur, illud certe litem non dirimit, nec rem inclinat in alterutram partem; id tantummodo fortasse abnegat, non collocari Galaxiam inferius æthere stellato. Hoc enim si foret, atque insuper corpus illud continuatum Galaxiæ aliquam haberet profunditatem, aspectum nostrum interceptum iri consentaneum esset. Si vero pari collocetur altitudine cum stellis quæ per eam conspiciuntur, nil obstat quin stellæ spargi possint in ipsa Galaxia, non minus quam in reliquo æthere. Itaque et istam quæstionem recipimus. Atque hæ sex quæstiones pertinent ad substantiam cœlestium; qualis scilicet sit substantia cœli in genere, et qualis ætheris interstellaris, et qualis Galaxiæ, et qualis astrorum ipsorum, sive conferantur ad invicem, sive ad ignem nostrum, sive ad corpus proprium. At de numero, magnitudine, figura, et distantia astrorum, præter phænomena ipsa et quæstiones historicas de quibus postea dicetur, problemata philosophica fere simplicia sunt. De numero scilicet sequitur quæstio altera, An is sit numerus astrorum qui videtur, quique Hipparchi diligentia notatus et descriptus est, et in globi cœlestis modulum conclusus? Nam et satis frigida est ratio ea, quæ redditur,

innumeræ illius multitudinis stellarum occultarum et tanquam invisibilium, quæ noctibus serenis præsertim per hiemem conspici solet; ut illæ apparentiæ scilicet sint non stellæ minores, sed radiationes tantum, et micationes, et tanquam spicula stellarum cognitarum; et nova jam censa sunt plebeculæ cœlestis capita a Galilæo, non solum in illa turma, quæ Galaxiæ nomine insignitur, verum etiam inter stationes ipsas et ordines planetarum. Stellæ autem invisibiles fiunt, aut propter corporis parvitatem, aut propter opacitatem (nam tenuitatis nomen non admodum approbamus, cum flamma pura sit corpus eximia tenuitatis), aut propter elongationem et distantiam. De auctario autem numeri astrorum per generationem stellarum novarum, quæstionem, ut prius, ad locum de Cometis rejicimus. Quod vero ad magnitudinem astrorum attinet, ea quæ est secundum apparentiam magnitudo pertinet ad phænomena, vera autem ad inquisitionem philosophicam, solo illo contenta problemate duodecimo: Quæ sit vera magnitudo cujusque astri, vel mensurata, vel saltem collata facilius enim est inventu et demonstratu, globum lunæ esse globo terræ minorem, quam globum lunæ in ambitu millia passuum continere. Itaque tentandum et contendendum, ut exactæ magnitudines inveniantur; illæ si minus haberi possint, utendum comparatis. Capiuntur autem atque concluduntur magnitudines veræ, vel ab eclipsibus et umbris, vel ab extensionibus tam luminis quam aliarum virtutum, quas corpora quæque pro ratione magnitudinis longius aut propius ejaculantur et diffundunt; vel postremo

per symmetriam universi, quæ portiones corporum connaturalium ex necessitate quadam temperat et terminat. Minime vero standum iis quæ ab astronomis de veris magnitudinibus astrorum tradita sunt (licet videatur esse res magnæ et accuratæ subtilitatis) satis licenter et incaute; sed exquirendæ (si quæ se ostendunt) probationes magis fidæ et sinceræ. Magnitudo vero et distantia astrorum se invicem indicant ex rationibus opticis ; quæ tamen et ipsæ excuti debent. Ista autem de vera magnitudine astrorum quæstio numero duodecima est; sequitur quæstio altera de figura, An astra sint globi? hoc est, coacervationes materiæ in figura solida rotunda. Videntur autem ad apparentiam tres se ostendere figuræ astrorum, globosa et crinita, ut sol; globosa et angulata, ut stellæ (crines vero et anguli ad aspectum tantum referuntur, forma globosa tantum ad substantiam); globosa simpliciter, ut luna. Neque enim conspicitur stella oblonga, aut triangularis, aut quadrata, aut alterius figuræ. Atque secundum naturam videtur ut massæ rerum majores, ad conservationem sui et veriorem unionem, se congregent in globos. Decima-quarta quæstio pertinet ad distantiam; Quæ sit vera distantia alicujus stella in profundo cœli? Nam distantiæ planetarum, tam ad invicem quam cum stellis fixis laterales sive per ambitum cœli, reguntur a motibus earum. Quemadmodum autem superius de magnitudine astrorum diximus, si exacta magnitudo et plane mensurata haberi non possit, utendum esse magnitudine comparata, idem de distantiis præcipimus; ut si exacte capi distantia non possit, exem

H

« PreviousContinue »