Page images
PDF
EPUB

pli gratia a terra ad Saturnum, vel ad Jovem, tamen ponatur in certo Saturnum esse Jove sublimiorem. Neque enim systema cæli quoad interius, scilicet ordo planetarum quoad altitudines, omnino sine controversia est, neque quæ nunc obtinuerunt, olim credita sunt. Atque etiam adhuc lis pendet de Mercurio et Venere, utra sit sublimior. Inveniuntur autem distantiæ aut ex parallaxibus, aut ex eclipsibus, aut ex rationibus motuum, aut ex apparentiis diversis magnitudinum. Etiam alia auxilia huic rei comparanda sunt, quæ humana queat industria comminisci. Præterea crassitudines sive profunditates sphærarum pertinent etiam ad distantias.

THEMA COELI.

Cum vero tanta reperiantur undequaque incommoda, satis habendum si asseratur quippiam, quod minus durum sit. Constituemus itaque et nos Thema Universi, pro modo Historiæ, quæ nobis hactenus cognita est, omnia integra servantes judicio nostro, postquam Historia, et per Historiam Philosophia nostra Inductiva magis adulta sit. Proponemus autem primo quædam de materia cælestium, unde motus et constructio ipsorum melius intelligi possit, postea de motu ipso (quod nunc præcipue agitur) quæ cogitata et visa nobis sunt proferemus. Videtur itaque natura rerum in dispertitione materiæ, disclusisse tenuia a crassis, atque globum terræ crassis, omnia vero, ab ipsa superficie terræ et aquarum ad ultima cæli usque, tenuibus sive pneumaticis assig. nasse, tanquam geminis rerum classibus primariis, non æquis scilicet sed convenientibus portionibus. Neque vero vel aqua in nubibus hærens, vel ventus in terra conclusus, naturalem et propriam rerum collocationem confundit. Hæc vero differentia tenuis vel pneumatici, et crassi vel tangibilis, omnino primordialis est, et ea qua maxime utitur systema universi. Sumpta autem est ex rerum conditione omnium simplicissima, hoc est copia et paucitate ma

ma.

teriæ pro exporrectione sua.

Pneumatica vero quæ hic apud nos inveniuntur (de iis loquimur quæ simplicia et perfecta existunt, non composita et imperfecte mista) sunt plane illa duo corpora aër et flam

Ea vero ut corpora plane heterogenea ponenda sunt, non ut vulgo putatur, quod flamma nil aliud sit quam aër incensus. His vero respondent in superioribus natura ætherea et siderea, sicut et inferioribus aqua et oleum, et magis in profundo mercurius et sulphur, et generaliter corpora cruda et pinguia, vel aliter corpora flammam exhorrentia et concipientia (sales vero compositæ naturæ sunt ex partibus crudis simul et inflammabilibus). Istæ vero duæ magnæ rerum familiæ aërea et flammea, videndum quo fædere universi partem longe maximam occupaverint, et quas partes habeant in systemate.

In aëre terræ proximo flamma vivit tantum vitam momentaneam, et affatim perit. Postquam autem aër cæperit esse ab effluviis terræ defæcatior et bene attenuatus, natura flammæ per varios casus tentat et experitur in aëre consistere, et quandoque acquirit durationem nonnullam, non ex successione ut apud nos, sed in identitate; quod in aliquibus cometis humilioribus ad tempus obtinet, quæ sunt mediæ fere naturæ inter flammam successivam et consistentem; non tamen figitur aut constat flammea natura, antequam perventum fuerit ad

lunæ. Eo loco flamma exstinguibile illud deponit, et se tuetur utcunque ; sed tamen infirma et sine vigore est ejusmodi flamma, et parum habens radiationis, nec propria natura vivida, nec a contraria natura admodum excitata. Etiam integra non est, sed ex compositione cum substantia ætherea (qualis ibi invenitur) maculosa et interpolata. Neque in regione Mercurii admodum feliciter collocata est flamma, cum ex coadunatione sua parvum tantummodo planetam conficere potis sit, eumque cum magna et perturbata varietate et fluctu motuum, tanquam ignem fatuum, laborantem et conflictantem, nec se a solis præsidiis nisi per parva spatia disjungi sustinentem. Atque postquam ad regionem Veneris est ventum, incipit roborari flammea natura et clarescere, et in globum bene amplum congregari ; qui tamen et ipse famulatur soli, et longius ab eo recedere exhorret. In solis autem regione tanquam in solio collocatur flamma; media inter flammas planetarum, fortior etiam et vibrantior quam flammæ fixarum propter majorem antiperistasin, et intensissimam unionem. At flamma in regione Martis etiam robusta cernitur, solis vicinitatem rutilatione referens, sed jam sui juris, et quæ per integrum cæli diametrum se a sole disjungi patiatur. In regione autem Jovis flamma contentionem paulatim deponens, magis placida videtur et candida, non tam ex natura propria (ut stella Veneris, quippe ardentior), sed ex natura circumfusa minus irritata et exasperata ; in qua regione verisimile est illud, quod reperit Galilæus, cælum incipere stellescere, licet per stellas parvitate sua invisibiles. In Saturni autem regione rursus natura flammæ videtur nonnihil languescere et hebescere; utpote et a solis auxiliis longius remota, et a cælo stellato in proximo ex

corpus

hausta. Postremo flammea et siderea natura, æthereæ naturæ victrix, cælum dat stellatum, ex natura ætherea et siderea (quemadmodum globus terræ ex continenti et aquis) varie sparsis conflatum, versa tamen et subacta atque adeo assimulata substantia ætherea, ut sidereæ sit prorsus patiens et subserviens. Itaque tres reperiuntur a terra ad fastigia coli regiones generales, et tria tanquam tabulata, quoad naturam flammeam. Regio exstinctionis flammæ; regio coadunationis flammæ ; et regio dispersionis flammæ. Atque de contiguo et continuo argutari in corporibus mollibus et fluoribus, plebeium omnino foret. Illud tamen intelligendum, consuesse naturam ad spatia quædam per gradus, deinde subito per saltus procedere, atque hujusmodi processum alternare ; aliter nulla posset fieri fabrica, si per gradus insensibiles perpetuo procederetur. Quantus enim saltus (quoad explicationem materiæ) a terra et aqua ad aëreni vel maxime crassum et nebulosum ? Atque hæc tamen natura tam distantia corpora loco et superficie conjunguntur, sine medio aut intervallo. Nec minor saltus (quoad naturam substantialem) a regione aëris ad regionem lunæ, ingens similiter a colo lunæ ad coelum stellatum. Itaque si quis continuum et contiguum acceperit, non ex modo nexus, sed ex diversitate corporum connexorum, tres illæ, quas diximus, regiones in limitibus suis pro contiguis tantum haberi queant. Jam vero videndum liquido et perspicue, hæc nostra de substantiis systematis theoria, quæ et qualia neget, et quæ et qualia affirmet, ut facilius teneri vel destrui possit.

« PreviousContinue »