Page images
PDF
EPUB

Negat illud vulgatum, flammam esse aërem incensum; affirmando corpora

corpora illa duo aërem et flammam plane esse heterogenea, instar aquæ et olei, sulphuris et mercurii. Negat vacuum illud coacervatum Gilberti inter globos sparsos, sed spatia vel aërea vel flammea natura repleri. Negat lunam esse corpus aqueum, vel densum vel solidum, sed ex natura flammea licet lenta et enervi, primum scilicet rudimentum et sedimentum ultimum flammæ cælestis; cum flamma (secundum densitatem), non minus quam aër et liquores, innumeros recipiat gradus. Affirmat, flammam vere et libenter locatam figi et constare, non minus quam aërem vel aquam, nec esse rem momentaneam et successivam tantum in mole sua, per renovationem et alimentum, ut hic fit apud nos. Affirmat flammam habere naturam coitivam vel congregativam in globos, quemadmodum natura terrea, minime similem aëri et aquæ, quæ congregantur in orbibus et interstitiis globorum, sed nusquam in globos integros. Affirmat, eandem naturam flammeam in loco proprio (id est cælo stellato) spargi glomerationibus infinitis, ita tamen ut non exuatur dualitas illa, ætheris et sideris, nec continuetur flamma in empyreum integrum. Affirmat, sidera veras flammas esse, sed actiones flammæ in cælestibus neutiquam trahendas ad actiones flammæ nostræ, quarum pleræque per accidens tantum perfunguntur. Affirmat, ætherem interstellarem et sidera habere rationes ad invicem aëris et flammæ, sed sublimatas et rectificatas. Atque de substantia Thematis sive Systematis Universi, hujusmodi

quædam occurrunt. Nunc de motibus coelestium dicendum, cujus gratia hæc adduximus. Consentaneum videtur ut quies non tollatur e natura, secundum aliquod totum (nam de particulis nunc non est sermo). Hoc (missis argutiis dialecticis et mathematicis) ex eo maxime liquet, quod incitationes et celeritates motuum cælestium remittant se per gradus, ut desituræ in aliquod immobile, et quod etiam cælestia participant ex quiete secundum polos ; et quod si tollatur immobile, dissolvitur et spargitur systema. Quod si sit coacervatio quædam et massa naturæ immobiles, non videtur ulterius quærendum, quin ea sit globus terræ. Compactio enim densa et arctata materiæ inducit dispositionem erga motum torpescentem et aversam; quemadmodum contra explicatio laxa, promptam vel habilem. Neque male introducta est a Telesio (qui instauravit philosophiam Parmenidis, et disputationes in libro de primo frigido) in naturam, non certe co-ëssentialitas et conjugatio (quod ille vult), sed tamen affinitas et conspiratio ; videlicet ex altera parte, calidi, lucidi, tenuis et mobilis, et ex parte opposita, frigidi, opaci, densi, et immobilis; ponendo sedem primæ conspirationis in coelo, secundæ in terra. Quod si ponatur quies et immobile, videtur etiam poni debere motus absque termino et summe mobile, maxime in naturis oppositis. Is motus est fere rotationis, qualis invenitur in genere in coelestibus. Agitatio enim in circulo terminum non habet, et videtur manare ex appetitu corporis, quod movet solummodo ut moveat, et se sequatur, et proprios petat amplexus, et naturam suam excitet, eaqui fruatur, et propriam operationem exerceat; cum contra, latio in recta, itineraria videatur, et mover ad terminum cessationis, sive quietis, et ut aliquid assequatur, et dein motum suum deponat. Itaque de motu isto rotationis, qui est motus verus et perennis, et coelestibus vulgo putatur proprius, videndum quomodo se expediat, et quo moderamine se incitet, et frænet, et qualia omnino patiatur. Quæ dum explicamus, formositatem illam mathematicam (ut motus reducantur ad circulos perfectos, sive eccentricos, sive concentricos), et magniloquium illud (quod terra sit respectu cæli instar puncti, non instar quanti), et complura alia astronomorum inventa commentitia, ad calculos et tabulas relegabimus. At primo motus cælestium dividemus ; alii cosmici sunt, alii ad invicem. Eos dicimus cosmicos, quos coelestia ex consensu non coelestium tantum, sed universitatis rerum nanciscuntur. Eos ad invicem, in quibus alia corpora cælestia ex aliis pendent. Atque vera et necessaria est ista divisio. Terra itaque stante (id enim nunc nobis videtur verius), manifestum est coelum motu diurno circumferri, cujus motus mensura est spatium viginti quatuor horarum vel circiter ; consequentia autem ab oriente in occidentem; conversio super puncta certa (quos polos vocant) australe et boreale.

Etenim non jactantur cæli super polos mobiles, nec rursus alia sunt puncta quam quæ diximus. Atque hic motus vere videtur cosmicus, atque ideo unicus, nisi

quatenus recipit et decrementa et declinationes, se

cundum quæ decrementa et declinationes transverberat motus iste universum rerum nobilium, et permeat a coelo stellato usque ad viscera et interiora terræ ; non raptu aliquo prehensivo, aut vexativo, sed consensu perpetuo. Atque iste motus in cælo stellato perfectus est et integer, tam mensura justa temporis quam restitutione pleva loci. Quanto autem deceditur e sublimi, tanto iste motus imperfectior est, respectu tarditatis, et respectu etiam aberrationis a motu circulari. Ac primo de tarditate dicendum separatim. Affirmamus Saturnum motu diurno tardius moveri, quam ut circumferatur aut restituatur ad idem punctum intra viginti quatuor horas, sed coelum stellatum incitatius ferri, et prævertere Saturnum eo excessu, qui intra tot dies, quot annos conficiunt triginta, universo coeli ambitui respondeat. Similiter de reliquis planetis dicendum, pro diversitate periodorum cujusque planetæ ; adeo ut motus diurnus cæli stellati (in ipsa periodo, absque respectu ad magnitudinem circuli) sit fere

per

horam unam velocior, quam motus diurnus lunæ. Si enim luna cursum suum 24. diebus posset expedire, tum excessus ille, horæ integræ foret. Itaque motus decantatus adversitatis et renitentiæ ab occidente in orientem, qui attribuitur planetis tanquam proprius, verus non est, sed tantum per apparentiam, ex præcursione cæli stellati occidentem versus, et relictione a tergo planetarum versus orientem. Quo posito, manifestum est velocitatem istius motus cosmici, ordine non perturbato, descendendo decrescere, ut quo propius quique planeta appropinquet

VOL. 11.

ad terram, eo tardius moveat; cum recepta opinii ordinem perturbet et invertat; et motum propriun tribuendo planetis, in illud absurdum incidat, ut planetæ, quo propinquiores sint ad terram (quæ est sedes naturæ immobilis) eo velocius moveri ponantur, id quod per remissionem violentiæ primi mobilis, astronomi excusare nugatorie, et infeliciter conantur. Quod si cui mirum videatur, tantis spatiis, quanta sunt a cælo stellato ad lunam, motum istum tam parvis partibus, minus scilicet hora una, quæ est motus diurni pars 24* decrescere; succurrit illud, quod singuli planetæ minores circulos, quo terræ propiores sint, conficiant, et breviore ambitu rotent ; ut, addito decremento magnitudinis circuli ad decrementum temporis sive periodi, motus iste insigniter decrescere cernatur. Atque hactenus de velocitate seorsim locuti sumus, perinde ac si planetæ (positi exempli gratia, sub æquinoctio, aut aliquo ex parallelis) anteverterentur tantum a cælo stellato, et ab invicem, sed tamen sub eodem illo circulo. Hæc enim simplex foret relictio absque obliquitate. At manifestum est, planetas non solum impari gradu contendere, sed nec ad idem punctum circuli reverti, verum deflectere versus austrum et boream, cujus deflexionis limites sunt tropici; quæ deflexio nobis Circulum Obliquum, et Diversam Politatem ejus progenuit; quemadmodum illa celeritatis inæqualitas motum illum renitentiæ. Neque vero hoc etiam commento naturæ rerum opus est, cum recipiendo lineas spirales (id quod proxime accedit ad sensum et factum) res transigatur, et ista

« PreviousContinue »