Page images
PDF
EPUB

explicata quam ætherea. Sunt et alia complura placita ejusdem vanitatis; sed hæc ad id, quod agitur, sufficient. Atque hæc de placitis philosophiæ circa cælestia dicta sint. Quod vero ad hypotheses astronomorum attinet, inutilis fere est earum redargutio, quæ nec ipsæ pro veris asseruntur, et possint esse variæ, et inter se contrariæ, ut tamen phænomena æque salvent, et concinnent. Itaque sit cautum, si placet, inter astronomiam et philosophiam, tanquam fædere convenienti et legitimo, ut scilicet astronomia præhabeat hypotheses, quæ maxime expeditæ sunt ad compendia computandi, philosophia eas, quæ proxime accedunt ad veritatem naturæ, atque ut astronomia hypotheses rei veritati non præjudicent, et philosophiæ decreta talia sint, quæ sint super phænomena astronomiæ explicabilia. Atque de hypothesibus ita esto. At de observationibus astronomicis, quæ accumulantur assidue, quæque jugiter a cælo tanquam aquæ scaturiunt, illud omnino homines monitos volumus ; ne forte de illis verum sit, quod eleganter fingitur de musca Æsopi, quæ sedens super temonem currus Olympici; Quantum, inquit, pulverem ego excito? Ita observatio aliqua pusilla, eaque quandoque instrumento, quandoque oculo, quandoque calculo titubans, quæque possit esse propter aliquam in cælo mutationem, novos cælos, et novas sphæras, et circulos excitat. Neque hæc eo dicimus, quod remitti debeat aliqua industria observationum et historiæ, quam omnibus modis acuendam et intendendam esse dicimus, sed tantummodo ut adhibeatur prudentia, et summa et sedata judicii maturitas, in

abjiciendis aut mutandis hypothesibus. Itaque patefacta jam via de motibus ipsis, dicemus pauca et in genere. Quatuor autem genera esse diximus motuum majorum in cælestibus. Motum per profundum coeli attollentem et demittentem; motum per latitudinem zodiaci exspatiantem ad austrum et boream ; motum per consequentiam zodiaci citum, tardum, progressivum, retrogradum, statarium; et motum elongationis a sole. Neque objiciat quispiam, motum illum secundum latitudinis, sive draconum, potuisse referri ad motum illum magnum cosmicum, cum sit inclinatio alternans versus austrum et boream, quod et spiræ illæ de tropico in tropicum similiter sunt, nisi quod ille motus sit tantum spiralis, iste vero etiam sinuosus et minoribus multo intervallis. Neque enim hoc nos fugit. Sed plane non sinit constans et perpetuus motus solis in ecliptica absque latitudine et draconibus, qui tamen sol communicat cum cæteris planetis quoad spiras inter tropicos, nos in hac opinione versari. Itaque alii fontes et hujus et reliquorum trium motuum quærendi sunt. Atque hæc sunt illa, quæ circa motus coelestium nobis videntur minus habere incommodi. Videndum vero quid negent, et quid affirment. Negant terram rotare. Negant esse in cælestibus duos motus ab oriente in occidentem alterum; atque affirmant anteversionem et relictionem. Negant obliquum circulum et diversam politatem ejus; et affirmant spiras. Negant primum mobile separatum et raptum; et affirmant consensum cosmicum tanquam commune vinculum systematis. Affirmant motum diurnum inveniri non in coelo, sed et in aëre, aquis, etiam extimis terræ, quoad verticitatem. Affirmant consecutionem et volubilitatem illam cosmicam in fluidis, esse verticitatem et directionem in consistentibus, usquequo perveniatur ad immobile sincerum. Negant stellas figi tanquam nodos in tabula. Negant eccentricos, epicyclos, et hujusmodi fabricas esse reales. Affirmant motum magneticum sive congregativum vigere in astris, ex quo ignis ignem evocat et attollit. Affirmant in cælis planetarum, corpora planetarum velocius moveri et rotare, quam reliquum cæli, in quo siti sunt, quod utique rotat, sed tardius. Affirmant ex ea inæqualitate fluctus, et undas, et reciprocationes ætheris planetarum, atque ex iis varios motus educi. Affirmant necessitatem in planetis volvendi celerius et tardius, prout locantur in cælo sublimius aut humilius, idque ex consensu universi. Sed simul affirmant tædium præternaturalis incitationis in planetis, et majoris, et minoris circuli. Affirmant solisequium ex natura inopinosa in ignibus infirmioribus Veneris et Mercurii; cum etiam inventæ sint a Galilæo stellulæ errantes Jovis asseclæ. Ista autem nos tanquam in limine historiæ naturalis et philosophiæ stantes prospicimus, quæ quanto quis magis se immerserit in historiam naturalem, tanto fortasse probabit magis.

Attamen testamur iterum nos hic teneri nolle. In his enim, ut in aliis, certi viæ nostræ sumus, certi sedis nostræ non sumus. Нес vero interfati sumus, ne quis existimet nos vacillatione judicii, aut inopia affirmandi negativas quæstiones malle. Itaque tenebimus, quemadmodum cælestia solent (quando de iis sermo sit), nobilem constantiam.

DE FLUXU ET REFLUXU MARIS.

CONTEMPLATIO de causis fluxus et refluxus maris, ab antiquis tentata, et deinde omissa, junioribus repetita, et tamen varietate opinionum magis labefactata quam discussa, vulgo levi conjectura refertur ad lunam, ob consensum nonnullum motus ejusdem cum motu luna. Attamen diligentius perscrutanti vestigia quædam veritatis se ostendunt, quæ ad certiora deducere possint. Itaque, ne confusius agatur, primo distinguendi sunt motus maris, qui licet satis inconsiderate multiplicentur a nonnullis, inveniuntur revera tantum quinque; quorum unus tanquam anomalus est, reliqui constantes. Primus ponatur motus ille vagus et varius (quos appellant) currentium ; secundus motus magnus oceani sexhorarius, per quem aquæ ad littora accedunt et recedunt alternatim bis in die, non exacte, sed cum differentia tali, quæ periodum constituat menstruam. Tertius motus ipse menstruus, qui nil aliud est quam restitutio motus (ejus quem diximus) diurni ad eadem tempora; quartus motus semimenstruus, per quem fluxus habent incrementa in noviluniis et pleniluniis, magis quam in dimidiis; quintus motus semestris, per quem fluxus habent incrementa auctiora et insignia in æquinoctiis. Atque de secundo illo motu magno oceani sexhorario sive diurno, nobis in præsentia sermo est præcipue et ex intentione, de reliquis solummodo in transitu, et quatenus faciant ad hujusce motus explicationem. Primo igitur quod ad motum currentium attinet, dubium non est quin pro eo ac aquæ vel ab angustiis premuntur, vel a liberis spatiis laxantur, vel in magis declivia festinant, ac veluti effunduntur, vel in eminentiora incurrunt ac inscendunt, vel fundo labuntur æquabili, vel fundi sulcis et inæqualitatibus perturbantur, vel in alios currentes incidunt, atque cum illis se miscent et compatiuntur, vel etiam a ventis agitantur, præsertim anniversariis sive statariis, qui sub anni certas tempestates redeunt, aquas ex his et similibus causis impetus et gurgites suos variare, tam consecutione ipsius motus atque latione, quam velocitate sive mensura motus, atque inde constituere eos quos vocant currentes. Itaque in maribus tum profunditas fossæ sive canalis, atque interpositæ voragines et rupes submarinæ, tum curvitates littorum, et terrarum prominentiæ, sinus, fauces, insulæ multis modis locatæ, et similia, plurima possunt; atque agunt prorsus aquas, earumque meatus et gurgites in omnes partes, et versus orientem, et versus occidentem, austrum versus similiter et septentriones, atque quaquaversum, prout obices illi aut spatia libera et declivia sita sint et invicem configurentur. Segregetur igitur motus iste aquarum particularis, et quasi fortuitus, ne forte ille in inquisitione, quam prosequimur, obturbet. Neminem enim par est constituere et fundare abnegationem eorum, quæ

« PreviousContinue »