Page images
PDF
EPUB

universum terrarum orbem nobis cognita foret, satis æquis conditionibus istud foedus transigi, nempe ut ad horam aliquam certam fiat refluxus in aliquibus partibus orbis, quantum fiat fluxus in aliis. Quamobrem ex iis, quæ diximus, statuatur tandem motus iste fluxus et refluxus esse progressivus.

Sequitur jam inquisitio ex qua causa, et per quem consensum rerum, oriatur atque exhibeatur iste motus fluxus et refluxus. Omnes enim majores motus (si sunt iidem regulares et constantes) solitarii, aut (ut astronomorum vocabulo utamur) ferini non sunt, sed habent in rerum natura cum quibus consentiant. Itaque motus illi, tam semimenstruus incrementi, quam menstruus restitutionis, convenire videntur cum motu lunæ ; semimenstruus vero ille sive æquinoctialis cum motu solis ; etiam sublationes et demissiones aquarum cum apogæis et perigæis coelestium. Neque tamen continuo sequetur (idque homines advertere volumus), quæ periodis et curriculo temporis, aut etiam modo lationis conveniunt, ea natura esse subordinata, atque alterum alteri pro causa esse. Nam non eo usque progredimur, ut affirmemus motus lunæ aut solis pro causis poni motuum inferiorum, qui ad illos sunt analogi; aut solem et lunam (ut vulgo loquuntur) dominium habere super illos motus maris (licet hujusmodi cogitationes facile mentibus hominum illabantur ob venerationem coelestium); sed et in illo ipso motu semimenstruo (si recte advertatur) mirum et novum prorsus fuerit obsequii genus, ut æstus sub noviluniis et pleniluniis eadem patiantur, cum luna patiatur contraria ; et multa alia adduci

possint, quæ hujusmodi dominationum phantasias destruant, et eo potius rem deducant, ut ex materiæ passionibus catholicis, et primis rerum coagmentationibus, consensus illi oriantur, non quasi alterum ab altero regatur, sed quod utrumque ab iisdem originibus et concausis emanet. Veruntamen (utcunque) manet illud quod diximus, naturam consensu gaudere, nec fere aliquid monodicum, aut solitarium admittere. Itaque videndum de motu fluxus et refluxus maris sexhorario, cum quibus aliis motibus ille convenire aut consentire reperiatur. Atque inquirendum primo de luna, quomodo iste motus cum luna rationes aut naturam misceat. Id vero fieri omnino non videmus, præterquam in restitutione menstrua: nullo modo enim congruit curriculum sexhorarium (id quod nunc inquiritur) cum curriculo menstruo; neque rursus fluxus maris passiones lunæ quascumque sequi deprehenduntur. Sive enim luna sit aucta lumine, sive diminuta, sive illa sit sub terra, sive super terram, sive illa elevetur super horizontem altius aut depressius, sive illa ponatur in meridiano, aut alibi, in nulla prorsus harum consentiunt fluxus atque refluxus.

Itaque, missa luna, de aliis consensibus inquiramus. Atque ex omnibus motibus cælestibus constat, motum diurnum maxime curtum esse, et minimo temporis intervallo (spatio videlicet viginti quatuor horarum) confici. Itaque consentaneum est, motum istum, de quo inquirimus (qui adhuc tribus partibus diurno brevior est) proxime ad eum motum referri, qui est ex coelestibus brevissimus; sed hoc rem

[ocr errors]

minus premit. Illud vero longe magis nos movet, quod ita sit iste motus dispertitus, ut ad diurni motus rationes respondeat, ut licet motus aquarum sit motu diurno quasi innumeris partibus tardior, tamen sit commensurabilis. Etenim spatium sexhorarium est diurni motus quadrans, quod spatium (ut diximus) in motu isto maris invenitur cum ea differentia, quæ coincidat in mensuram motus lunæ. Itaque hoc nobis penitus insedit, ac fere instar oraculi est, motum istum ex eodem genere esse cum motu diurno. Hoc igitur usi fundamento pergemus inquirere reliqua ; atque rem omnem triplici inquisitione absolvi posse statuimus. Quarum prima est, an motus ille diurnus terminis cæli contineatur, aut delabatur et se insinuet ad inferiora ? Secunda est, an maria regulariter ferantur ab oriente in occidentem, quemadmodum et cælum ? Tertia, unde et quomodo fiat reciprocatio illa sexhoraria æstuum, quæ incidit in quadrantem motus diurni, cum differentia incidente in rationes motus lunæ ? Itaque quod ad primam inquisitionem attinet, arbitramur motum rotationis sive conversionis ab oriente in occidentem esse motum non proprie coelestem, sed plane cosmicum, atque motum in fluoribus magnis primarium, qui usque a summo coelo ad imas aquas inveniatur, inclinatione eadem, incitatione autem (id est, velocitate et tarditate) longe diversa ; ita tamen ut ordine minime perturbato minuatur celeritate, quo propius corpora accedunt ad globum terræ. Videtur autem primo probabile argumentum sumi posse, quod motus iste non terminetur cum cælo, quia per

tantam coeli profunditatem, quanta interjicitur inter cælum stellatum et lunam (quod spatium multo amplius est, quam a luna ad terram), valeat atque vigeat iste motus, cum debitis decrementis suis ; ut verisimile non sit naturam istiusmodi consensum, per tanta spatia continuatum, et gradatim se remittentem, subito deponere. Quod autem res ita se habeat in coelestibus, evincitur ex duobus, quæ aliter sequentur, incommodis. Cum enim manifestum sit ad sensum, planetas diurnum motum peragere, nisi ponatur motus iste tanquam naturalis ac proprius in planetis omnibus, confugiendum necessario est vel ad raptum primi mobilis, quod naturæ prorsus adversatur, aut ad rotationem terræ, quod etiam satis licenter excogitatum est, quoad rationes physicas. Itaque in cælo ita se res habet. Postquam autem a cælo discessum est, cernitur porro iste motus evidentissime in cometis humilioribus, qui, cum inferiores orbe lunæ sint, tamen ab oriente in occidentem evidenter rotant. Licet enim habeant motus suos solitarios et irregulares, tamen in illis ipsis conficiendis interim communicandis cum motu ætheris et ad eandem conversionem feruntur; tropicis vero non continentur fere, nec habent regulares spiras, sed excurrunt quandoque versus polos, sed nihilominus in consecutione ab oriente in occidentem rotant. Atque hujusmodi motus iste licet magna acceperit decrementa (cum quo propius descendatur versus terram, eo et minoribus circulis conversio fiat, et nihilominus tardius), validus tamen utique manet, ut magna spatia brevi tempore vincere queat.

Circumvolvuntur enim hujusmodi cometæ circa universum ambitum, et terræ, et aëris inferioris, spatio viginti quatuor horarum, cum horæ unius aut alterius excessu. At postquam ad eas regiones descensu continuato perventum sit, in quas terra agit, non solum communicatione naturæ et virtutis suæ (quæ motum circularem reprimit et sedat), sed etiam immissione materiali particularum substantiæ suæ per vapores et halitus crassos, iste motus immensum hebescit, et fere corruit, sed non propterea prorsus exinanitur aut cessat, sed manet languidus et tanquam latens. Etenim jam in confesso esse cæpit navigantibus intra tropicos, ubi libere æquore motus aëris percipitur optime, et aër ipse (veluti et cælum) majoribus circulis, ideoque velocius, rotat, spirare auram perpetuam et jugem ab oriente in occidentem; adeo ut qui zephyro uti volunt, eum extra tropicos sæpius quærant et procurent. Itaque non extinguitur iste motus etiam in aëre infimo, sed piger jam devenit et obscurus, ut extra tropicos vix sentiatur. Et tamen etiam extra tropicos in nostra Europa in mari, cælo sereno et tranquillo, observatur aura quædam solisequa, quæ ex eodem genere est ; etiam suspicari licet, quod hic in Europa experimur, ubi flatus euri acris est et desiccans, cum contra zephyri sit generalis et humectans, non solum ex hoc pendere, quod ille a continente, iste ab oceano apud nos spiret; sed etiam ex eo, quod euri flatus, cum sit in eadem consequentia cum motu aëris 'proprio, eum motum incitet et irritet, ac propterea aërem dissipet et rarefaciat: zephyri vero flatus, qui in contraria

« PreviousContinue »