Page images
PDF
EPUB

et boream. Atque hanc tamen observationem plane minuimus, atque ita corrigimus, ut hoc asseratur tantum de exterioribus concretionibus circa superficiem terræ, et minime producatur ad viscera ipsius terræ (nam quod terra sit magnes, interim levi omnino phantasia arreptum est; fieri enim prorsus nequit, ut interiora terræ similia sint alicui substantiæ, quam oculus humanus videt, siquidem omnia apud nos a sole et coelestibus laxata, subacta, aut infracta sint, ut cum iis quæ talem nacta sunt locum, quo vis cælestium non penetret, neutiquam consentire possint); sed quod nunc agitur, superiores incrustationes sive concretiones terræ videntur consentire cum conversionibus coeli, aëris, atque aquarum, quatenus consistentia et determinata cum liquidis et Auidis consentire queant, hoc est, non ut vol. vantur super polos, sed dirigantur et vertantur versus polos. Cum enim in omni orbe volubili, qui vertitur super polos certos, neque habet motum centri, sit participatio quædam naturæ mobilis et fixæ; postquam per naturam consistentem sive se determinantem, ligatur virtus volvendi, tamen manet et intenditur, et unitur virtus illa et appetitus dirigendi se; ut directio et verticitas ad polos in rigidis, sit eadem res cum volubilitate super polos in fluidis.

Superest inquisitio tertia ; Unde et quomodo fiat reciprocatio illa sexhoraria æstuum, quæ incidit in quadrantem motus diurni, cum differentia quam diximus ? Id ut intelligatur, supponatur orbem terrarum universum aqua cooperiri, ut in diluvio generali. Existimamus aquas, quippe ut in orbe integro, neque

impedito, semper in progressu se commoturas ab oriente in occidentem, singulis diebus ad certum aliquod spatium (idque profecto non magnum ob exsolutionem et enervationem virium hujus motus in confiniis terræ), cum ex nulla parte objectu terræ impediantur aquæ, aut cohibeantur. Supponatur rursus, terram unicam insulam esse, eamqe in longitudine exporrigi inter austrum et septentriones, quæ forma ac situs motum ab oriente in occidentem maxime frenat et obstruit; existimamus aquas cursum suum directum et naturalem ad tempus porrecturas, sed rursus ab insula illa repercussas paribus intervallis relapsuras ; itaque unicum tantum fluxum maris in die futurum fuisse, et unicum similiter refluxum, atque horum singulis circiter 12 horas attributum iri. Atque ponatur jam (quod verum est et factum ipsum) terram in duas insulas divisam esse, veteris scilicet et novi orbis (nam Terra Australis situ suo rem istam non magnopere disturbat, quemadmodum nec Groenlandia aut Nova Zembla), easque ambas insulas per tres fere mundi zonas exporrigi, inter quas

duo Oceani, Atlanticus et Australis, interfluunt, et ipsi nunquam nisi versus polos pervii; existimamus necessario sequi, ut duo isti obices naturam duplicis reciprocationis universæ moli aquarum insinuent et communicent, et fiat quadrans ille motus diurni; ut aquis scilicet utrimque frenatis, fluxus et refluxus maris bis in die, per spatia scilicet sex horarum, se explicet, cum duplex fiat processio, et duplex itidem repercussio. Illæ vero duæ insulæ, si instar cylindrorum aut columnarum, per quas exporrigerentur æquis dimensionibus et rectis littoribus, facile demonstraretur, et cuivis occurreret iste motus, qui jam tanta varietate posituræ terræ et maris confundi videtur et obscurari. Neque etiam est difficile conjecturam capere nonnullam, qualem isti motui aquarum incitationem tribuere consentaneum sit, et quanta spatia in uno die conficere possit. Si enim sumantur (in æstimationem hujus rei) littora aliqua ex iis quæ minus montosa aut depressa sunt, et oceano libero adjacent, et capiatur mensura spatii terræ inter metam fluxus et metam refluxus interjacentis, atque illud spatium quadruplicetur propter æstus singulis diebus quaternos, atque is numerus rursus duplicetur propter æstus ad adversa littora ejusdem oceani, atque huic numero nonnihil in cumulum adjiciatur, propter omnium littorum altitudinem quæ ab ipsa fossa mari semper aliquantum insurgunt; ista computatio illud spatium productura est, quod globus aquæ uno die, si liber ab impedimento esset, ac in orbe circa terram semper in progressu moveret, conficere possit; quod certe nil magnum est. De differentia autem illa quæ coincidit in rationes motus lunæ, et efficit periodum menstruam; id fieri existimamus, quod spatium sexhorarium non sit mensura exacta reciprocationis, quemadmodum nec motus diurnus alicujus planetarum non restituitur exacte in horis 24, minime autem omnium luna. Itaque mensura fluxus et refluxus non est quadrans motus stellarum fixarum, qui est 24, horarum, sed quadrans diurni motus lunæ.

Mandata. Inquiratur utrum hora fluxus circum lit

tora Africæ antevertat horam fluxus circa fretum Herculeum ? Inquiratur utrum hora fluxus circa Norvegiam antevertat horam fluxus circa Suediam, et illa similiter horam fluxus circa Gravelingam?

Inquiratur utrum hora fluxus ad littora Brasiliæ antevertat horam Auxus ad littora Hispaniæ Novæ, et Floridæ ?

Inquiratur utrum hora fluxus ad littora Chinæ non inveniatur ad vel prope horam fluxus ad littora Peruviæ, et ad vel prope horam refluxus ad littora Africæ et Florida ?

Inquiratur quomodo hora fluxus ad littora Peruviana discrepet ab hora fluxus circa littora Hispaniæ Novæ, et particulariter quomodo se habeant differentiæ horarum fluxuum ad utraque littora Isthmi in America ; et rursus quomodo hora fluxus ad littora Peruviana respondeat horæ fluxus circa littora Chinæ ?

Inquiratur de magnitudinibus fluxuum ad diversa littora, non solum de temporibus sive horis. Licet enim causentur fere magnitudines fluxuum per depressiones littorum, tamen nihilominus communicant etiam cum ratione motus veri maris, prout seeundus est aut adversus.

Inquiratur de mari Caspio, quæ sunt bene magnæ portiones aquarum conclusæ, absque ullo exitu in oceanum, si patiantur fluxum et refluxum, vel qualem, siquidem nostra fert conjectura, aquas in Caspio posse habere fluxum unicum in die, non geminatum, atque talem ut littora orientalia ejusdem maris deserantur, cum occidentalia alluantur.

Moræ.

Inquiratur utrum fluxus augmenta in noviluniis et pleniluniis, atque etiam in æquinoxiis, fiant simul in diversis mundi partibus ? Cum autem dicimus simul, intelligimus non eadem hora (variantur enim horæ secundum progressus aquarum ad littora, ut diximus), sed eodem die.

Non producitur inquisitio ad explicationem plenam consensus motus menstrui in mari cum motu lunæ ; sive illud fiat per subordinationem, sive per concausam.

Syzygiæ. Inquisitio præsens conjungitur cum inquisitione, utrum terra moveatur motu diurno? Si enim æstus maris sit tamquam extrema diminutio motus diurni ; sequetur globum terræ esse immobilem, aut saltem moveri motu longe tardiore quam ipsas aquas.

« PreviousContinue »