Page images
PDF
EPUB

DE PRINCIPIIS ATQUE ORIGINIBUS

SECUNDUM FABULAS

CUPIDINIS ET COELI:

SIVE

PARMENIDIS ET TELESII

ET PRÆCIPUE

DEMOCRITI PHILOSOPHIA TRACTATA IN FABULA DE CUPIDINE.

QUÆ de Cupidine sive Amore ab antiquis memorata sunt, in eandem personam convenire non possunt ; quinetiam ab ipsis ponuntur Cupidines duo, et longo sane intervallo discrepantes; cum unus ex iis deorum antiquissimus, alter natu minimus fuisse diceretur. Atque de antiquo illo nobis in præsentia sermo est. Narrant itaque Amorem illum omnium deorum fuisse antiquissimum, atque adeo omnium rerum, excepto Chao, quod ei coævum perhibetur. Atque Amor iste prorsus sine parente introducitur. Ipse autem cum Cœlo mistus, et deos et res universas progenuit. A nonnullis tamen ovo prognatus incubante Nocte traditus est. Ejus vero attributa ponuntur diversa, ut sit infans perpetuus, cæcus, nudus, alatus, sagittarius; vis autem ejus præcipua, et propria, ad corpora unienda valet: etiam claves ætheris, maris, et terræ ei deferebantur. Fingitur quoque et celebratur alter Cupido minor, Veneris filius, in quem attri

VOL. 11.

H

buta antiquioris transferuntur, et propria multa adjiciuntur.

Fabula ista, cum sequenti de Cœlo, brevi parabolæ complexu proponere videtur doctrinam de principiis rerum et mundi originibus; non multum dissidentem ab ea philosophia, quam Democritus exhibuit; nisi quod videatur aliquanto magis severa, et sobria, et perpurgata. Ejus enim viri, licet acutissimi et diligentissimi, contemplationes gliscebant tamen, et modum tenere nesciæ erant, nec se satis stringebant, aut sustinebant. Atque etiam hæc ipsa placita, quæ in parabola delitescunt, quamvis paulo emendatiora, talia sunt, qualia esse possunt illa, quæ ab intellectu sibi permisso, nec ab experientia continenter et gradatim sublevato, profecta videntur; nam illud vitium existimamus etiam prisca secula occupasse. In primis autem intelligendum est, quæ hic afferuntur, conclusa et prolata esse ex authoritate rationis humanæ solummodo, et sensus fidem secuta: cujus jampridem cessantia et deficientia oracula merito rejiciuntur, postquam meliora et certiora mortalibus ex parte Verbi Divini affulserint. Itaque Chaos illud, quod Cupidini coævum erat, massam sive congregationem materiæ inconditam significabat. Materia autem ipsa, atque vis et natura ejus, denique principia rerum in Cupidine ipso adumbrata erant. Ille introducitur sine parente, id est sine causa: causa enim effectus veluti parens est; idque in tropis familiare et fere perpetuum est, ut parens et proles causam et effectum denotent. Materiæ autem primæ, et virtutis atque actionis propriæ ejus causa nulla esse potest in natura (Deum enim semper excipi

mus), nihil enim hac ipsa prius. Itaque efficiens nulla, nec aliquid naturæ notius; ergo nec genus, nec forma. Quamobrem quæcunque tandem sit illa materia, atque ejus vis et operatio, res positiva est et surda, atque prorsus ut invenitur accipienda, nec ex prænotione aliqua judicanda. Etenim modus si sciri detur, tamen per causam sciri non potest, cum sit post Deum causa causarum, ipsa incausabilis. Est enim terminus quidam verus et certus causarum in natura: atque æque imperiti est et leviter philosophantis, cum ad ultimam naturæ vim et legem positivam ventum sit, causam ejus requirere aut fingere; ac in iis, quæ subordinata sunt, causam non desiderare. Quare Cupido ab antiquis sapientibus ponitur in parabola sine parente, id est, sine causa. Neque nihil in hoc est; imo haud scimus an non res omnium maxima. Nil enim philosophiam per-æque corrupit, ac illa inquisitio parentum Cupidinis; hoc est, quod philosophi principia rerum, quemadmodum in natura inveniuntur, non receperunt et amplexi sunt, ut doctrinam quandam positivam, et tanquam fide experimentali; sed potius ex legibus sermonum, et ex dialecticis et mathematicis conclusiunculis, atque ex communibus notionibus, et hujusmodi mentis extra naturam exspatiationibus, ea deduxerunt. Itaque philosophanti quasi perpetuo hoc animo agitandum est, non esse parentes Cupidini, ne forte intellectus ad inania deflectat; quia in hujusmodi perceptionibus universalibus gliscit animus humanus, et rebus et se ipso abutitur, et dum ad ulteriora tendit, ad proximiora recidit. Cum enim, propter angustias suas, iis quæ familiariter occurrunt et quæ una

et subito mentem subire et ferire possunt, maxime moveri consuerit; fit ut cum ad ea, quæ secundum experientiam maxime universalia sunt, se extenderit, et nihilominus acquiescere nolit, tum demum tanquam adhuc notiora appetens, ad ea, quæ ipsum plurimum affecerint, aut illaqueaverint, se vertit, et ea ut magis causativa, et demonstrativa quam ipsa illa universalia sibi fingit.

Itaque quod prima rerum essentia, vis et Cupido, sine causa sit, jam dictum est. De modo vero ejus rei (quæ causam non recipit) videndum. Modus autem et ipse quoque per-obscurus est, idque a parabola ipsa monemur, ubi eleganter fingitur Cupido ovum Nocte incubante exclusum. Certe sanctus philosophus ita pronuntiat : " Cuncta fecit Deus pulchra tempestatibus suis, et mundum tradidit disputationibus eorum; ita tamen ut non inveniat homo opus, quod operatus est Deus a principio usque ad finem." Lex enim summa essentiæ atque naturæ, quæ vicissitudines rerum secat et percurrit (id quod ex verborum complexu describi videtur ; opus quod operatus est Deus a principio usque ad finem"), vis scilicet primis particulis a Deo indita, ex cujus multiplicatione omnis rerum varietas emergat et confletur, cogitationem mortalium perstringere potest, subire vix potest. Aptissime autem refertur illud de ovo Noctis ad demonstrationes, per quas Cupido iste in lucem editur. Quæ enim per affirmativas concluduntur, videntur partus lucis; quæ vero per negativas et exclusiones, ea tanquam a tenebris et nocte exprimuntur et educuntur. Est autem iste Cupido vere ovum exclusum a Nocte; no

titia enim ejus (quæ omnino haberi potest) procedit per exclusiones et negativas. Probatio autem per exclusionem facta, quædam ignoratio est, et tanquam nox, quoad id quod includitur; quare præclare Democritus atomos sive semina, atque eorum virtutem, nullius rei similia, quæ sub sensum cadere posset, asseruit; sed ea prorsus cæca et clandestina natura insignit. Itaque de ipsis pronuntiavit :

Neque sunt igni simulata, neque ulli

Præterea rei quæ corpora mittere possit
Sensibus, et nostros adjectu tangere tactus :

Et rursus de virtute eorum:

At primordia gignundis in rebus oportet
Naturam clandestinam cæcamque adhibere,

Emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet.

Itaque atomi neque ignis scintillis, neque aquæ guttis, neque auræ bullis, neque pulveris granis, neque spiritus aut ætheris minutiis, similes sunt. Neque vis et forma eorum aut grave quiddam est aut leve, aut calidum aut frigidum, aut densum aut rarum, aut durum aut molle, qualia in corporibus grandioribus inveniuntur; cum istæ virtutes, et reliquæ id genus compositæ sint et conflatæ. Neque similiter motus naturalis atomi, aut motus ille est descensus, qui apppellatur naturalis, aut motus illi oppositus plagæ, aut motus expansionis et contractionis, aut motus impulsionis et nexus, aut motus rotationis cœlestium, aut quispiam ex aliis motibus grandiorum, simpliciter. Atque nihilominus et in

2

« PreviousContinue »